Imágenes de páginas
PDF
EPUB

1

Item die sancti Benedicti computavit magister Theodoricus receptor licet prius ad computandum vocatus, et defalcatis omnibus defalcandis et solutis solvendis et computandis et omnibus luminaribus pro toto anno predicto usque ad illum diem nacio tenebatur sibi in XL solidis, et ipse tenebatur solvere bedellis et omnibus magistris qui prius supplicaverunt pro pecunia in nacione, sic quod nacio amplius nulli homini tenebatur in aliqua pecunia, nisi solum quod sibi in dictis XL solidis, et etiam ad refundendum luminaria, si necesse fuerit, vel unam summam ad festum purificacionis. Et nacio illa die habuit compoto facto pignora de IX florenis, de quibus pignoribus placuit nacioni quod solveretur receptori de summa sibi debita, si aliunde non posset provenire, cuius compotus placuit nacioni.

Item licenciatus fuit dominus Radulphus de Constancia sub magistro Iohanne de Purcia, cuius bursa III solidi.

Item licenciatus fuit dominus Iohannes Picus de Saxonia, sub magistro de Wardlau, cuius bursa V solidi.

Item idem dominus Iohannes sub eodem magistro Galtero determinavit.

2

(Fol. 52b.) Item die lune proximo ante festum sancti Laurencii convocata nacione apud sanctum Maturinum ad audiendum compotum receptoris et ad eligendum receptorem, si necesse fuerat, computavit magister Theodoricus tunc receptor nacionis, scilicet quod omnibus computandis computatis et defalcatis defalcandis tenebatur nacioni in duobus scutis aureis, que duo scuta magister Guillelmus de Viridi Monte, quem idem receptor ex consensu nacionis substituit in procuratorem, obligabat se solvere nacioni presentibus procuratore magistro Galtero de Dun, magistro Galtero de Wardlau, magistro Godfrido de Silvagrifis, magistro Iohanne de Wesalia, magistro Iohanne de Purcia, magistro Girardo de Purcia, magistro Theodorico de Foro, magistro Alquino, tunc receptore, magistro Theodorico de Bryven, suo substituto.

[1345.]

Tempus procuracionis magistri Iohannis de Wesalia. Anno Domini M° CCC XLV° prima die3 parvi ordinarii convocata nacione Anglicana sufficienter ad eligendum procuratorem et ad sup

[blocks in formation]

3 War dieses Jahr am 16. September. Im Calendarium des Chartul. facult. Decret. zu Cheltenham, ms. 2863, und Arsenal, ms. 1121 heisst es nämlich zum 30. September: Notandum quod doctores incipiunt legere in

plicandum et ad ordinandum et dispensandum electus fuit magister Iohannes de Wesalia in procuratorem dicte nacionis nullo contradicente. In cuius procuratione acta fuerunt hec que sequuntur.

Primo magistro Iohanni de Sarburgo concessa fuit talis supplicacio, scilicet quod primus determinans qui daretur predicte nacioni in anno tunc incipiente solutis solvendis esset eiusdem magistri Iohannis de Saburgo.

[1345.]

1

Tempus procuracionis magistri Iohannis de Sarburgo. Anno Domini M° CCC XLV in crastino Mathei apostoli convocata natione Anglicana apud sanctum Iulianum pauperem more consueto ad eligendum procuratorem nationis electus fuit concorditer nullo contradicente magister Iohannes de Sarburgo in procuratorem predicte nationis. In cuius procuratione acta etc.

Primo concessum fuit concorditer in tota nacione magistro Theoderico de Foro quod reputaretur integer omnino sicut quisquam de nacione sua. Item domino Engerammo Scoto supplicanti ut prolongaretur terminus solvendi unum solidum parisiens. pro domino Iohanne Scoto de Rossi, cuius fideiussor fuit ille idem Engerammus vel frater eius, scilicet dominus Iohannes de Ketenis, sub pena XXV solidorum ad solvendum in festo Michaelis, concessa fuit prolongacio usque ad Nativitatem Domini.

Item dominus Alardus de Lunna incepit sub magistro Iohanne de Wesalia, cuius bursa nichil.

Item electus fuit sine discordia in rectorem Universitatis magister Walterus de Wardela Scotus.

Item dominus Arnoldus de Gruthus Alamannus incepit sub magistro Gerardo de Prusia, cuius bursa III solidi.

Item in die veneris post incepcionem magni ordinarii convocatis sufficienter per bedellum nacionis nostre ex parte procuratoris magistris eiusdem nacionis nostre apud sanctum Iulianum pauperem ad eligendum receptorem predicte nacionis legitime et per viam sancti spiritus electus fuit in receptorem predicte nacionis magister Willelmus de Viridi Monte Scotus.

parvo ordinario prima die legibili post festum exaltationis sancte crucis, vel prout videbitur facultati expedire. Cf. Vallet de Viriville, Hist. de l'Instruction publique p. 374, Anm.

[blocks in formation]

3 Das magnum ordinarium begann am 11. October. Freitag war der 14. October.

1

Magistro Gerardo Dulmen existente procuratore computavit receptor computavit (sic) antiquus rector, et concessit nacio licentiam pedello Iacobo nacionis Gallicane manendi in curia apud nuncios Universitatis 2.

[1345.]

(Fol. 53.) Tempus procuracionis magistri Gerardi Dulmen de Prusia.

Anno Domini M° CCC XLV° die iovis proxima post beati Luce ewangeliste convocatis omnibus magistris actu regentibus sufficienter in nacione Anglicana ad sanctum Maturinum ad ordinandum et supplicandum, dispensandum et ad eligendum procuratorem dicte nacionis electus fuit magister Gerardus Dulmen de Prusia concorditer in procuratorem ab omnibus magistris nacionis predicte nullo penitus reclamante. In cuius procuracione acta sunt que sequuntur.

Primo convocata nacione ad sanctum Maturinum ad audiendum compotum receptoris magister Guillelmus de Grinlaw receptor computavit et ab omnibus magistris compotus suus est reputatus bonus, et mansit debitus nacioni de bursis magistri Arnoldi Gruthus XII solidos, rectore persoluto, pedellis vero et luminaribus insolutis. Item computavit antiquus rector et placuit sua computatio nacioni.

Item congregacione facultatis facta ad sanctum Iulianum pauperem omnes naciones concesserunt Iacobo pedello Gallicorum in curia apud nuncios manendi licenciam, quousque negocia integre essent expedita, quibus nacio nostra consenciens de omnibus laboribus et expensis prædicto Iacobo, quantum causam tangerent, satisfacere cum aliis III nacionibus compromisit.

Item convocata nacione ad sanctum Maturinum nacio concessit IIII magistris, videlicet magistro Gerhardo de Dulmen, tunc procuratori nacionis, magistro Thyderico de Foro, magistro Iohanni de Prusia, magistro Arnoldo de Gruthus, magistro Christiano scribere ad curiam quasdam litteras supplicatorias pro promocionibus eorum sub sigillo nacionis, in quibus litteris supplicaciones dictorum magistrorum contentas predictus magister Christianus domino summo pontifici presentaret ex parte nacionis, dummodo dicti magistri magistro Christiano pro suis laboribus quilibet tantam pecuniam, videlicet XV solidos, solverent quantam quilibet aliorum magistrorum existentium in rotulo; hic Parisius. vel ad curiam cuidam honesto homini eis noto transmitterent magistro

1 Dieser Abschnitt mit anderer Schrift.

2 S. oben S. 296 und 311 Anm.

$ 20. October. 4 Welcher Nuntius der Universität an der Curie war.

Christiano tradendam in casu, in quo constaret eis et bene certificatus esset, magistrum Christianum pro negociis dictorum magistrorum sicut aliorum existencium in rotulo fideliter laborare, et aliter nullo modo.

Item dominus Iohannes de Helmestat incepit sub magistro Galtero de Wardelaw Scoto, tunc rectore, cuius bursa IIII solidi.

[1345.]

Tempus procuracionis magistri Gerardi dicti Dulmen de Prusia.

Anno Domini M° CCC XLV° die iovis proxima 1 post festum beati Martini convocata nacione Anglicana apud collegium Cluniacensium magistrorum monachorum super negocio domini episcopi Silvanectensis et ad eligendum procuratorem, canonice electus fuit magister Gerardus Dulmen de Prusia ab omnibus magistris nullo contradicente, in cuius procuratorii tempore acta sunt hec.

Primo convocata nacione die lune 2 post festum Katharine proxima ad audiendum computum receptoris, magister Willermus de Viridi Monte computavit quod solutis omnibus solvendis et defalcatis defalcandis nichil omnino mansit debitus nacioni, et iste computus ab omnibus magistris fuit approbatus.

Item dominus Lubertus Bolle de Traiecto incepit in artibus sub magistro Iohanne de Wesalia, cuius bursa IIII solidi.

Item nacio concessit supplicacionem domini Iohannis de Dacia, videlicet ut posset sub magistro Michaele determinare.

Item facultas dedit domino rectori magistro Galtero Scoto determinantem solutis solvendis.

[merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

Anno Domini M CCC XLV° die iovis ante diem electionis rectoris convocata nacione apud sanctum Bernardum ad faciendum procuratorem electus fuit concorditer magister Iohannes de Sarburgo in procuratorem nacionis, in cuius tempore acta sunt hec.

4

Primo in die veneris post valde concorditer electus fuit in rectorem Universitatis magister Gerardus de domo Navarre. Item in na

[blocks in formation]

3 Die ultima legibili ante Nativitatem musste der Rector gewählt werden, das war am 16. December. Der Donnerstag vorher traf in jenem Jahre auf den 15. December.

4 16. December.

cione non concessa fuit supplicacio trium fratrum de Ketenis Scotorum, quia ipsi fuerunt obligati nacioni ad solvendum in Nativitate Domini 50 solidos parisiens. sub pena 25 solidorum et pro tunc non potuerunt solvere, ideo supplicabant ut eis relaxaretur pena et prolongaretur terminus solucionis usque ad Pasca, si prius non possent solvere, quia si possent prius solvere, in bona fide hoc ipsi facerent. Tunc per hunc modum concedebatur eis supplicacio, scilicet quod si ad Pasca vel interim solverent, remitteretur eis omnis pena, si vero nec tunc nec interim solverent, tunc una cum principali obligarentur nacioni in predicta pena duplicata, et tota summa, scilicet 50 solidi pro principali et 50 pro pena duplicata ascenderet usque ad centum solidos parisiens. Et predicti fratres, scilicet dominus Engaramus', dominus Iohannes et dominus Robertus fuerunt contenti de tali gratia et placuit eis satis.

Item in vigilia 2 Circumcisionis Domini convocatis magistris nacionis nostre apud sanctum Iulianum pauperem ad audiendum compotum receptoris nostri computatum fuit quod usque ad illam diem receptor debebat satisfacere rectori, bedellis et pro luminaribus Beate Marie, et natio nostra remansit eidem receptori debens XII solidos et I denarium. Item incepit dominus Iohannes de Friburgo sub magistro Iohanne de Wesalia, cuius bursa III solidi.

Item incepit dominus Esgerus de Dacia sub magistro Galtero de Wardela, cuius bursa IIII solidi.

[1346.]

(Fol. 53) Tempus procuracionis magistri Iohannis de Helmestad.

[ocr errors]

3

Anno Domini M° CCC XLV° die iovis post Epiphaniam Domini, convocata nacione Anglicana apud sanctum Iulianum pauperem ad faciendum procuratorem electus fuit concorditer magister Iohannes de Helmestad eiusdem nationis, in cuius procuracionis tempore facta sunt ea que sequuntur.

Primo supplicavit natio nostra domno apostolico pro quinque suis suppositis rotulo Universitatis non insertis, quatenus ipsis de benignitate sedis apostolice de beneficiis ecclesiasticis iuxta formam supplicationum suarum dignaretur misericorditer providere, quam supplicacionem vel quas dirigat, presentet et conducat pius pater et misericors Deus, ut ad finem perveniat salutarem.

1 Er wird als Ingerrannus de Ketenis, Sancti Andree dioc. licentiatus in artibus auch in den Reg. Supplic. Clementis VI. an. 5, tom. 1, fol. 190 erwähnt.

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »