Imágenes de páginas
PDF
EPUB

1

Tunc temporis etiam receptor predicte nationis nichil pecunie a noviciis sustulit, ideo ab ipso predictus procurator computacionem nullam postulavit, sed sustentatus fuit super computacione mensis precedentis. Notandum quod illo tempore facta congregacione facultatis multotiens super eo nunquam voluit concedere facultas quod scholares post purificationem virginis possent respondere de una questione determinando propriam post Natale.

Item natio concessit supplicationem magistri Galteri de Doun Schoti dando sibi nostram recommendatoriam ad episcopum Siivanectensem. Item rector cum quatuor procuratoribus et tribus magistris antedictarum facultatum ex parte Universitatis missi erant ad regem pro quibusdam articulis super libertate et privilegiis. Et rex gratiose concessit ipsorum supplicationes 2.

[1346.]

Tempus procuracionis magistri Iohannis de Helmestad.

000

Anno Domini M. CCC. XLV, nono die mensis Februarii convocatis omnibus magistris nacionis Anglicane actu regentibus in facultate artium apud sanctum Iulianum pauperem ad eligendum procuratorem dicte nationis, ut moris est, electus fuit in procuratorem magister Iohannes de Helmestad concorditer ab omnibus. In cuius procuracionis tempore acta fuerunt que sequuntur.

3

Primo die lune immediate sequente convocatis magistris nacionis predicte apud sanctum Iulianum ad audiendum compotum receptoris computatum fuit quod natio teneretur receptori iam dicto in quatuor solidis parisiensium denariorum.

Item incepit dominus Theodericus de Hammone sub magistro Gerardo dicto de Dulmen de Prussia, cuius bursa IIIIor solidi.

4

Item facta congregatione generali apud sanctum Maturinum die lune post dominicam Invocavit super quibusdam iniuriis illatis Universitati per episcopum Parisiensem magister Gerardus dictus de Dulmen supplicavit omnibus magistris nostre nationis specialiter ibidem ad supplicandum et ordinandum vocatis, quatenus eum post ipsius recessum vellent pro actu regente reputare, in casu si contingeret rotulum super impetrationibus ad domnum apostolicum ordinari vel in casu consimili. Quod nacio nostra concessit sibi graciose.

1 Diese Rubrik steht abseits und wurde nachträglich durchgestrichen. 2 Es handelt sich unzweifelhaft auch um das Privileg Philipps VI. vom 14. Februar 1346. Jourdain no. 605.

[blocks in formation]

1

Item die martis post dominicam Invocavit facta congregatione omnium magistrorum nacionis predicte ad sanctum Maturinum ad ordinandum etc. hora completorii ordinatum fuit ibidem per magistros supradictos quod determinantes, qui bursas suas et scholas nationi persolvere tenerentur, si pro illa pecunia vadia ponerentur, quod illa vadia deberent reponi ad arcam nacionis et non deberent diutius teneri ibidem nisi usque ad festum Pasche proxime venturum. Et si dicta vadia a supradictis determinantibus in termino iam dicto non redimerentur, quod tunc vadia vendi deberent sine dilatione qualicunque. Et quod nullus magistrorum dilationem in nacione quereret per iuramentum suum super vadiis memoratis.

(Fol. 54.) Item determinavit dominus Iohannes dictus Wale de Traiecto inferiori sub magistro Lulberto Bollen, cuius bursa IIII° solidi. Item dominus Guydo de Weyda determinavit sub magistro Arnoldo van den Gruthus, cuius bursa IIIIor solidi.

Item dominus Hinricus de Arnhem 3 sub eodem magistro Arnoldo, cuius bursa nichil.

Item dominus Bernhardus de Loghem sub eodem magistro Arnoldo, cuius bursa nichil.

Item dominus Nycolaus Mortunowanus sub magistro Gerardo de Prussia, cuius bursa nichil.

Item dominus Wilhelmus Bosuil de Schotia sub magistro Galtero de Wardelav, cuius bursa III solidi.

[ocr errors]

Item dominus Wilhelmus Talifer sub magistro .1, cuius bursa III solidi cum dimidio.

Item dominus Bartoldus de Eimbeke sub magistro Iohanne de Prussia, cuius bursa nichil.

5

Item dominus Petrus de Brisacho sub magistro Iohanne de Wesalia, cuius bursa nichil.

Item dominus Erpo de Lunna sub magistro eodem Iohanne de Wesalia, cuius bursa nichil.

6

Item dominus Nycolaus de Rodelinghe sub magistro Iohanne de Prussia, cuius bursa nichil.

Item dominus Iohannes et dominus Cunradus de Mintenbergh sub magistro Iohanne de Wesalia, quorum bursa nichil.

1 7. März.

2 Am obern Rande steht: sextus sexternus.

3 Im Rotulus vom Jahre 1348 heisst er Henricus Spilzer de Arnhem clericus Traiectens. dioc.

4 Fehlt der Name.

5 Im Rotulus vom Jahre 1348 heisst er Petrus Blenkini de Brisako clericus Constant. dioc.

Später steht: Rudlinghen, also wohl Reutlingen.

Item dominus Stephanus de Cleve sub magistro Iohanne de Wesalia, cuius bursa nichil.

Item dominus Helgo de Suecia sub magistro Byrghert, cuius bursa nichil.

1

Item dominus Reynerus de Ghelria sub magistro Iohanne de Sarburgo, cuius bursa nichil.

Item dominus Albertus de Bohemia 2 sub magistro Cunrado de Meydeburgh, cuius bursa nichil.

Item dominus Egkhardus de Louenborgh sub magistro Iohanne de Wesalia, cuius bursa nichil.

Item dominus Arnoldus de Schalkwik sub magistro Gerardo de Prusia, cuius bursa nichil.

Item dominus Robertus de Anstorp sub magistro Galtero de Don, cuius bursa nichil.

Item dominus Iohannes de Kynnemunt sub magistro Galtero de Wardela, cuius bursa IIII solidi cum dimidio.

Item dominus Wilhelmus de Brunet sub magistro Galtero de Wardelay, cuius bursa nichil.

Item dominus Hinricus de Smalham sub magistro Galtero de Wardela, cuius bursa nichil.

Item dominus Robertus de Kethenis sub magistro Galtero de Wardelaw, cuius bursa III solidi cum dimidio.

Item dominus Walterus de Stoltenbergh sub magistro Iohanne de Wesalia, cuius bursa nichil.

Item dominus Nycolaus de Dalem sub magistro eodem Iohanne, cuius bursa nichil.

Item dominus Iacobus de Waterlandia sub eodem, cuius bursa nichil.

[1346.]

Tempus procuracionis magistri Galteri de Dun.

Anno Domini M CCC XLV die jovis qui fuit nonus dies Martii convocata nacione Anglicana apud Sanctum Iulianum pauperem ad eligendum procuratorem, sicut moris est, electus fuit magister Galterus de Dun ad pluralitatem vocum regencium in dicta nacione, voluntate alicuius non obstante, in cuius procuracione facta fuerunt que subscripta sunt.

1 D. h. Geldern.

2 Im Rotulus vom Jahre 1348 heisst er Albertus quondam Rauconis, clericus Pragensis dioc.

[blocks in formation]

7 Wohl Stolzenberg.

5 Er heisst später Brenueth und Brinueth (Brynuth). S. S. 331.

6 Auch im Rotulus vom Jahre 1348.

In primis determinavit Bernardus Iohannis de Haerderwic, sub magistro Arnaldo de Gruthus; dedit nacioni I florenum.

Item determinavit dominus Iohannes de Hvesden sub magistro Iohanne de Wesalia, cuius bursa III solidi cum dimidio pro toto.

Item determinavit dominus Arnoldus Uncus sub magistro Iohanne de Wesalia, qui pro bursa dedit XX solidos nacione dicta prius super hoc vocata.

Item dominus Thomas de Hartars determinavit sub magistro Galtero de Wardlau, cuius bursa IIII solidi.

Item dominus Iohannes de Dacia determinavit sub magistro Michaele de Monte Calvario, cuius bursa IIII solidi.

(Fol. 54.) Item die Martii XXIX. magister Willelmus de Grenlau receptor nacionis ad computandum vocatus coram nacione computavit, ita quod computatis omnibus computandis et defalcatis defalcandis et solutis bedellis et luminaribus ipse remansit debens nacioni III libras et III solidos, uno scuto minus non computatis bursis neque scolis trium determinancium, scilicet domini Thome Arthars, domini Iohannis de Kynnynmond, et domini Iohannis de Dacia, pro quorum bursis et scolis dictus procurator una cum III libris prescriptis et III solidis tenebatur reddere vadia sufficientia, ut ponerentur ad cistam nacionis. Item sciendum quod in computando illa die de X solidis quos habuit nacio a Bernardo Iohannis computatum fuit pro bedellis et luminaribus quod haberent inter se VI de illis X, etiam de XX solidis alterius scilicet Arnoldi Uncus, computatum fuit quod bedelli et luminaria haberent VIII. Hec facta fuerunt nacione vocata sufficienter predicta die per bedellum coram procuratore.

Notandum quod in procuracione superius scripta Universitas adivit regem propter vulneracionem magistri Roberti Normanni, a quo Universitas gratum responsum obtinuit scilicet quod daret brachium pro brachio, manum pro manu, vitam pro vita, et Universitas protestata fuit de non capiendo vindictam sanguinis.

[1346.]

Tempus procuracionis magistri Galteri de Dun.

Anno Domini millesimo CCC XLVIo,VIo die aprilis convocata nacione Anglicana apud sanctum Iulianum ad eligendum procuratorem continuatus fuit et electus in procuratorem magister Galterus de Dun nullo reclamante. In cuius procuracionis tempore acta fuerunt hec que sequuntur.

1 Im Rotulus vom Jahre 1348 heisst er Johannes Thome de Huesden, Traiectensis diocesis, wie auch unten S. 308.

Primo fuit licenciatus apud sanctam Genovefam dominus Theodoricus de Olandia sub magistro Galtero de Wardlau, cuius bursa nichil.

Item XVII. die Aprilis, scilicet in crastino Pasce, convocata nacione apud sanctum Maturinum deliberatum fuit et per procuratorem, qui in deliberacione hoc posuit, conclusum quod quilibet inrotulatus mitteret nuntio unum scutum in subsidio expensarum suarum ad curiam Romanam, qui in predicta curia stabat pro negociis Universitatis et nacionis.

Item eadem die supplicavit Ingeramus de Ketenys quod prolongaretur terminus solutionis L solidorum parisiens., in quibus predictus Ingeramus vel frater suus dominus Iohannes de Ketenis tenebatur nacioni fide media pro domino Iohanne de Rossi usque ad festum Pentecostes, et quod integrum solveret si posset. Et sibi concessa fuit ista supplicatio.

Item licenciatus fuit dominus Petrus de Brisaco sub magistro Theodorico de Saxonia, cuius bursa nichil.

Ultimo computabamus et tenebamur receptori in quadraginta 3 solidis. (Fol. 55.) Item prima die Maii convocata nacione apud Sanctum Maturinum in nonis Nostre Domine supplicavit magister Iohannes Elmstadt1 Alamannus, cum ipse fuerat recessurus ad partes, quod placeret nacioni in casu quo mitteretur rotulus ad curiam infra tempus quo contingeret ipsum esse absentem seu prope mortem pape, cuius vitam conservet altissimus, seu alias ipsum inscribere pro regente, et suum procuratorem constitutit magistrum Theodoricum de Foro de Sorbona, quod ipse faceret pro ipso facienda nacioni, quam supplicationem nacio nullo contradicente concessit.

[1346.]

Tempus procuracionis magistri Iohannis de Wesalia.

Anno Domini M°. CCC. XLVI, 6. die Maii convocata nacione Anglicana apud sanctum Iulianum pauperem ad eligendum procuratorem, sicut moris est, electus fuit magister Iohannes de Wesalia ex unanimi consensu magistrorum, in cuius procuracione acta fuerunt hec que sequuntur.

Primo undecima die eiusdem mensis concessum fuit in nacione apud sanctum Iulianum, ubi pro tunc fuerat congregatio facultatis, quod omnes anglicandi vocati cederent magistro Christiano nuncio nostro existenti in curia ex parte nostrum in profectum si qui procederent ad sanctam Genovefam.

Item licenciati fuerunt in prima audicione ad Nostram Dominam dominus Iohannes Thome de Huesden et dominus Arnoldus Haec de

1 D. i. Helmstadt.

« AnteriorContinuar »