Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Item nullum bachelarium incepturum in artibus iurare sinetis nisi prius iuraverit rectori Universitatis.

Item hec omnia sigillatim facietis iurare procuratorem subsequentem.

Isti sunt articuli, quos tenetur iurare receptor nacionis in institucione sua.

Primo vos iurabitis, quod officium receptionis fideliter exercebitis ad honorem et utilitatem vestre nacionis.

Item quod de pecunia nacioni debita nichil credetis, sed nec fideiussores ad vadia recipietis, nisi de consensu nacionis, alias sine quacumque contradictione de pecunia debita nacioni satisfacietis.

Item quod inviolabiliter tenebitis statutum de refusionibus faciendis. Item quod post compotum vestrum infra octo dies tam pro scolis quam pro aliis debitis nacionis satisfacietis creditoribus secundum summam pecunie, in qua nacioni remanseritis obligatus.

Item tempore computacionis pro labore suo receptor nacionis habeat 40 solidos, et procurator nacionis pro tempore 20 solidos.

Item quod tenebitis statutum de computando semel omni mense coram nacione ad hoc specialiter vocata.

Item tenebitis statutum quod omni mense pecuniam superfluentem vobis, quam scilicet ex parte nacionis levastis, ad archam nacionis ponetis.

Isti sunt articuli, quos tenentur iurare examinatores determinancium.

Primo vos iurabitis quod omnes determinaturos simul examinabitis vel ad minus tres ipsorum divisim ex causa speciali.

Item nullum aut nullos eorumdem examinabitis post examinationem generalem nisi de consensu nacionis speciali.

Item fideliter eos examinabitis secundum quod spectat ad gradum determinancium.

Item non recipietis aliquem determinantem nisi prius alicui magistro sue nacionis de una responderit questione.

Item non admictetis aliquem determinare nisi magistro presente, Parisius actualiter residente, super quibus sollicite singulos per iuramenta sua requiretis.

(Fol. 56.) Isti sunt articuli, quos tenentur iurare domini determinatores 2.

1 Die beiden folgenden Abschnitte sind mit anderer, etwas jüngerer Schrift. 2 Bereits von Vallet de Viriville edirt in Hist. de l'Instruction publique, p. 360 sq.

(Fol. 57.) Isti sunt articuli, quos tenentur iurare subdeterminatores cum precedentibus iuramentis exceptis iuramentis de solutione pecunie et determinando per totam Quadragesimam1.

Isti sunt articuli, quos tenentur iurare licentiandi in artibus.

(Fol. 57) Isti sunt articuli, quos tenentur iurare bachelarii in artibus incepturi quando veniunt ad rectorem 2. Bachelarii in artibus incepturi tenentur iurare procuratori omnia que iurant rectori cum articulis sequentibus. Item vos iurabitis, quod servabitis statuta nacionis de refusione pecunie debite nacioni.

Item solvetis quinque bursas receptori nacionis antequam incipiatis. Item si contingat alicui magistro specialiter regenti iniuriari, quantum secundum deum et iusticiam potueritis, procurabitis emendam condignam fieri magistro, nec partem iniuriantem directe vel indirecte fovebitis.

Item habebitis memoriam de reddendo sallarium bedellis vestre nacionis.

Isti sunt articuli, quos tenentur iurare magistri ordinantes rotulum ad pa pam.

Primo vos iurabitis, quod preponetis preponendos et postponetis postponendos, fideliter attentis et consideratis vita moribus et sciencia, antiquitate et regencia, et hiis omnibus propter que papa moveri posset ad preponendum vel postponendum, denegandum vel concedendum.

Item quod nullum de novo resumentem seu de novo incipientem vel non verum regentem ponetis in rotulo, sed tantummodo veros et continue regentes, nisi super hoc per nacionem aut facultatem vel Universitatem vobiscumque fuerit dispensatum 3.

1 Von diesem und dem nächstfolgenden Abschnitte gebe ich nur die Titel.

2 Edirt von Du Boulay, IV, 273. Ohne Grund setzt er diese Iuramenta in das Jahr 1341.

3 Nun folgen mit späterer Schrift andere Iuramenta, die hier nicht berücksichtigt werden können.

Archiv für Literatur- und Kirchengeschichte. V.

23

Anhang II.

(Fol. 183.) Rotuli Universitatis Parisiensis'.

Supplicat sanctitatem vestram devota filia vestra Universitas magistrorum Parisius studencium quatenus de solita benignitate vestre clemencie in personis magistrorum in arcium facultate actu regencium gratiam specialem faciendo eisdem magistris inferius nominatis de beneficiis ecclesiasticis infrascriptis vel aliis seu alias, sicut petunt, prout vestre placuerit sanctitati, intuitu pietatis misericorditer dignemini providere, cum acceptatione, inhibitione, reservatione, decreto et clausula anteferri; et cum omnibus non obstantibus et aliis clausulis oportunis. Et cum dicta facultas arcium in hoc rotulo sit divisa per quatuor naciones, quarum prima est nacio Gallicorum, secunda Picardorum, tercia Normannorum, quarta Anglicorum, et in nacione gallicana sint quinque provincie, quarum prima est Parisiensis, secunda Senonensis, tercia Remensis, quarta Turonensis, quinta Bituricensis, quatenus vestre benigne clemencie placeat quamlibet nacionem et quamlibet provinciam visitare.

Et quod transeant sine alia lectione

Certis super hoc executoribus deputatis 2.

(Fol. 213.) Nacio Anglicana.

Supplicant sanctitati vestre devoti et humiles filii vestri omnes et singuli magistri nacionis Anglicane quatenus eisdem et cuilibet eorum modis quibus petunt dignemini misericorditer providere, prout in eorum singularibus peticionibus infrascriptis continetur, cum clausula acceptationis, reservacionis, inhibicionis et decreto anteferri et aliis

1 S. oben S. 330.

2 Nun folgen bis fol. 211 die drei zuerstgenannten Nationen, und zwar unvergleichlich reichhaltiger als die englische Nation. - Von den unten aufgeführten Magistri kommen bis auf zwei sämmtliche oben vor.

clausulis et non obstantibus, oportunis deputatis executoribus, ut in forma, cum specialibus infrascriptis.

Item dignetur eadem sanctitas committere domino Vicecancellario, quod si aliqui magistrorum subscriptorum supplicaciones in hoc rotulo minus apte formaverint vel in aliquo defecerint aut inutilis assignatio semel vel pluries uni vel pluribus, inde 'fiat' aut gratie vel bulle reformacione indigeant qualicumque: ut dictus dominus Vicecancellarius circa reformaciones, assignaciones, collaciones novas etc. de assignatione secunde diei, si magistros alterius nacionis in ordine precedentes ad eadem beneficia signari contingat, de die assignati rotuli facere valeat et supplere que fuerint oportuna.

Item quod licet aliquibus ipsorum super expectacionibus beneficiorum ecclesiasticorum gratias fecerit speciales aut generales, quarum alique non habuerunt effectum, quatenus dignemini concedere ut hijs gratijs non obstantibus alie precedentes in beneficijs compassibilibus in sua maneant firmitate nec per istas eis preiudicium generetur, ac in qualibet ipsarum de huiusmodi gratijs singulariter et distincte mencio fieret specialis.

Magistro Henrico Hologhe, clerico Mindensi, procuratori nacionis Anglicane, nullum beneficium obtinenti de canonicatu ecclesiae Mindensis, et una maiori prebenda eiusdem ecclesie si vacat ad presens, vel quamprimum vacaverit ibidem, dignemini provideri cum acceptatione, reservatione, inhibitione etc. non obstante consuetudine vel statuto quibus in dicta ecclesia observari fertur, quod nisi canonicus ecclesie predicte minores prebendas ipsius successive et gradatim iuxta sue receptionis ordinem primitus fuerit assecutus, nequaquam aliquam prebendam de dictis maioribus valeat adipisci... Concessum quod habeat [canonicatum] 1.

Magistro Iohanni Rudolphi de Wesalia, clerico Coloniensis diocesis, alias rectori Universitatis Parisiensis, nullum beneficium obtinenti (de canonicatu in ecclesia Werdensi dicte dioc.).

Magistro Iohanni de Ziberghe, dicto de Malleo, clerico Coloniensis dyocesis, nullum beneficium ecclesiasticum assecuto, priori domus de Sarbona (de parochiali ecclesia in Mundorp dicte dioc.).

Magistro Iohanni Thome de Huesden, clerico Traiectensis dyocesis...
Magistro Theodorico Bor, clerico Traiectensis dyocesis 2

1 Bei den nächstfolgenden gebe ich nur an, welche Praebende die Betreffenden erlangen wollten.

Es wird keine bestimmte Kirche angegeben, wie im Folgenden sehr häufig.

cesis

Magistro Henrico de Os, clerico Coloniensis dyocesis . .
Magistro Iohanni Mathie de Friburgo, clerico Constanciensis dyo-

Magistro Theodorico de Tynen Hollandrino, clerico Traiectensis

diocesis

cesis

Magistro Iohanni Walteri de Aernhem, clerico Traiectensis dyo

Magistro Conrardo Hologe, clerico Mindensi (de canonicatu et prebenda maioris eccles. in Wildhusen).

Magistro Alberto, quondam Rauconis, clerico Pragensis diocesis... Magistro Henrico Vos, clerico Lubicensi (de canonicatu ecclesie Zwerinensis).

Magistro Willermo de Los, clerico Leodiensis dyocesis . . .

Magistro Henrico Spilzer de Arnhem, clerico Traiectensis dyocesis... Magistro Henrico dicto Movleman de Elten, clerico Traiectensis dyocesis.

Magistro Meinrico de Susato, clerico Coloniensis dyocesis (de canonicatu eccles. Susatien. Colon. dioc.).

Magistro Rudolpho Stucki, clerico Constanciensis dyocesis (de canonicatu sub exspectatione prebende ecclesie Curiensis).

Magistro Petro Blenkini de Brisako, clerico Constanciensis dyocesis . . .

cesis

Magistro Arnoldo Haec de Huesden, clerico Traiectensis dyo

Magistro Goeswino de Werna, alias dicto Storm, de Zalt-Bomel, clerico Traiectensis dyocesis . .

Magistro Hugoni Minne, clerico Traiectensis dyocesis . . .
Magistro Reynero de Ecka, clerico Coloniensis dyocesis .

Magistro Godefrido de Parchim (de canonicatu et prebenda eccles. Warmiensis).

Magistro Henrico de Herne, clerico dyocesis Coloniensis (de canonicatu et prebenda eccles. S. Severini Colon.).

Magistro Macolino de Drumbrec, clerico Abirdonensis dyocesis (de canonicatu eccles. Kachanen.).

Magistro Symoni Odstani, clerico Lincopensis dyocesis, alias in theologia scolari (de canonicatu in ecclesia Skarensi).

Magistro Henrico de Smalham, clerico dyocesis Sancti Andree in Scotia, magistro in artibus (de canonicatu in eccles. Dunkeldensi).

« AnteriorContinuar »