Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Interrogatus de loco, ubi fuit lecta dicta ordinatio, dixit, quod apud Rocammauram; non tamen recordatur, si fuit (73a) incoata in castro regio; recordatur tamen, quod fuit completa in domo domini Guillelmi Ricavi militis.

Interrogatus de tempore dixit, quod in infirmitate, de qua decessit, 5 ante aliquos dies; aliter de die non recordatur.

Interrogatus de presentibus dixit, quod ipso presente et domino B[ernardo] de Garvo, qui de mandato ipsius domini scripsit eam, et interdum domino Raymundo Guillelmi de Budos milite. Et postea fuit recitata et lecta, domino nostro aliqua declarante in presentia domini 10 de Pelagrua et ipsius, qui loquitur, domini vicecomitis Altivilaris et domini Raymundi Guillelmi. De aliis dixit se non recordari.

Interrogatus, si fuit appensum sigillum suum in illa cedula, dixit, quod non; nec aliorum, quod ipse sciat.

Interrogatus, si erat una cedula vel plures, dixit, quod non 15 recordatur plene.

Interrogatus, si de illa cedula domini Bernardi fuit alia extracta, que fuerit sigillo suo sigillata, dixit (73) quod non eo sigillante vel sigillum tradente ad hoc, quod recordetur.

Interrogatus, si audivit, quod de illis cedulis seu cedula fuit aliqua 20 extracta, que fuerit sigillata, dixit, quod audivit a domino de Pelagrua.

Interrogatus de scriptura illa, que dicitur extracta fuisse de scriptura domini Bernardi de mandato dicti domini Clementis, si audivit eam legi nec vidit, dixit quod non.

[ocr errors]

6. Wiederaufnahme des Processes im Mai 1320.

Dudum quidem ad nostrum

25

(F. 183a) 2 In nomine domini, amen. auditum fide digna relatione ac facti notoria evidentia perduxerunt, quod felicis recordationis Clemens papa Vus predecessor noster in egritudinis lecto decumbens, certam partem thesauri rerum et bonorum camere sue tunc existentium apud Castrum Novum Calsamerii Avenionensis ecclesie 30 et diocesis, ad castrum Montilii in comitatu Veneysini sub iurisdictione romane ecclesie constituti Carpentoratensis diocesis per dilectum filium nostrum Arnaldum s. Marie in Porticu dyaconi cardinalis deponendam et conservandam transmisit, apud se partem aliam retinendo; quo postmodum ex eadem egritudine post dies paucos, sicut domino placuit, 35 nature debitum persolvente, nonnulli et specialiter dilectus filius nobilis vir Bertrandus de Guto vicecomes Leomanie et Altivillaris dominus dicti castri Montilii, in cuius potestate dicta pars thesauri bonorum et rerum predictorum illuc transmissa existere noscebatur, ad predictam 1 Hs. sigillo. 2 Regest. Avenion. Joannis XXII, t. 43; s. oben S. 4.

partem thesauri, rerum et bonorum predictorum ad dictum castrum Montilii, ut predicitur, destinatam necnon et ad res alias ac bona, que apud dictum predecessorem in camera sua remanserant et etiam in diversis locis (183b) fuerant collocata, in pecuniarum summis, vasis 5 aureis et argenteis, libris, pannis et lapidibus pretiosis ac variis ornamentis ecclesiasticis et aliis privilegiis, instrumentis, processibus, litteris et munimentis ac rebus aliis consistentia, manus avidas tam tempore dicte egritudinis quam post obitum predecessoris eiusdem non expaverunt extendere; et specialiter vicecomes predictus, qui illa, que placuerunt 10 sicut propria tam de dicto castro Montilii quam de camera dicti predecessoris et locis aliis recipere, occupare et quo eis libuit asportare et contractare per se et alios, non absque contemptu sedis apostolice et collegii cardinalium sancte romane ecclesie, in execrabilis exempli perniciem, multorumque fidelium scandalum et evidens periculum ani15 marum temeritate propria presumpserunt. Nec hiis contenti, specialiter vicecomes predictus, a nonnullis debitoribus predecessoris eiusdem plura de predictis debitis necnon quam plures pecuniarum summas eidem predecessori et apostolice camere a multis et diversis personis ex causis diversis promissas seu debitas exegisse seu recepisse dicuntur. Nonnulla quo20 que alia in pecunia et rebus aliis consistentia per predecessorem ipsum eis et nonnullis aliis in depositum et alias sub certis modis (184a) et formis tradita, plena sibi et libera, quamdiu viveret, dispositione et ordinatione retenta, tanquam propria sibi minus debite retinere presumunt; et quod quamplures alii clerici et laici in premissis prebuerunt 25 suum auxilium, consilium et favorem.

Nos igitur, qui, sicut fratres et coepiscopos nostros circa procurandas indempnitates ecclesiarum commissarum eisdem solertes et diligentes existere cupimus, ita circa perquirenda et recuperanda deperdita vel subtracta, que ad nos et nostram [et sedis apostolice]1 cameram pertinent, 30 minime torpere debemus, ne exigere videamur a subditis, quod non servamus in nobis; circa predictorum recuperationem debitam indempnitati nostre [ac sedis apostolice camere] et animarum saluti providere volentes, processus quosdam solennes de fratrum consilio fecimus et publicavimus contra dictum Bertrandum vicecomitem et alios culpabiles 35 in premissis, diversas penas spirituales et temporales ac sententias continentes, tenoris et continentie subsequentis.

2

Es folgt nun (Bl. 185a—187°) der eben erwähnte 'processus'3. Er

1 Correctur von anderer alter Hand zwischen den Linien.

2 Wie oben.

3 Gedruckt in Baluze, Vitae pap. Avenion. II, 338-374 aus cod. Paris. 4114, ferner in Regest. Vatic. n. 110, pars 2, f. 79b, epist. 372 (1016).

beginnt: Ioannes servus servorum dei. Ad certitudinem presentium et memoriam futurorum. Cum venerabiles fratres et coepiscopos nostros circa procurandas indempnitates ecclesiarum

Avinione VIII idus maii, pontif. nostri anno 4o (8. Mai 1320).

Datum

In diesem Actenstück umschreibt Johann die in obiger Einleitung 5 ausgesprochenen Gedanken und knüpft daran unter Androhung der ihm vorbehaltenen Excommunication und des Verlustes aller Güter u. s. w. den Befehl, alles dem päpstlichen Schatz Entzogene innerhalb bestimmter Fristen zurückzuerstatten und von allen Beeinträchtigungen desselben Anzeige zu machen. Hierauf:

7. Weiteres Verhör der Cardinäle und der Curialen.

10

(F. 187.) Post quorum publicationem processuum, cupientes habere instructionem super hiis pleniorem ad dilucidam veritatem de premissis thesauro, pecuniarum summis, rebus et bonis omnibus et singulis supradictis sic asportatis, retentis illicite, contractatis, exactis 15 et receptis, et de asportatoribus, detentoribus, contractatoribus consilium, auxilium seu favorem prestantibus habendam; cum subscriptis fratribus nostris sancte romane ecclesie cardinalibus et personis aliis, [que super premissis creduntur scire verisimiliter veritatem] super illis ordinavimus diligenter inquiri2.

1 Zuerst folgte illorum, nachher unterstrichen.

2 Diese Einleitung und Anordnung der Verhöre findet sich ausführlicher in Archiv. Avenion. Inventar. n. 467, Bl. 74a bis 76a; ich theile sie hier mit. Bl. 74a. Die an das eben erwähnte päpstliche Schreiben sich anlehnende Einleitung beginnt: 'Si fratres et coepiscopos nostros'. Um genauere Kenntniss des Geraubten und der Schuldigen zu erlangen, cum subscriptis fratribus nostris sancte romane ecclesie cardinalibus et personis aliis consciis, ut dicitur, predictorum, super illis ordinavimus in modum, qui sequitur, diligenter inquiri; videlicet in primis ut interrogentur divisim, in quo loco predecessor ipse dum viveret et sub cuius seu quorum custodia tenebat seu teneri faciebat thesaurum suum, videlicet pecuniam cuiuscunque speciei, lapides pretiosos, vasa et iocalia aurea et argentea, ornamenta ecclesiastica, libros et pannos aureos et sericos necnon litteras et instrumenta et alias res et bona ad ipsum pertinentia et quorum dispositio spectabat ad eum et que, quanta et in quibus consistebant res et bona huiusmodi. Et si respon

deatur, quod in diversis locis et sub diversorum custodia tenebantur res et bona predicta, interrogentur divisim, in quibus locis et sub quorum custodia existebant et quid, quantum et in quibus rebus in singulis locis et penes quos custodes singule res consistebant.

Item interrogentur ut supra, quid devenerunt thesaurus, res et bona predicta post mortem predecessoris ipsius seu ipso adhuc in lecto egritudinis,

20

(F. 188.) Et primo, anno domini millesimo CCCXX, die XXVII maii, pontificatus nostri anno quarto Avinione in camera nostra, constitutus in presentia nostra et venerabilium fratrum nostrorum N[icolai 1] Hostiensis et B[ernardi 2] Portuensis episcoporum et dilectorum filio5 rum Nicolai 3] s. Eusebii, Vitalis s. Martini in Montibus tit[ulorum] presbiterorum, Napoleonis s. Adriani ac B[ertrandi] s. Marie in Aquiro dyaconorum cardinalium et notarii infrascripti, dilectus filius

de qua obiit, decumbente; scilicet qui, quantum et in quibus rebus de thesauro ipso, rebus seu bonis (75a) predictis, et de quo seu quibus locis ceperunt seu occupaverunt aut penes se consistentia sibi retinuerunt, et qua auctoritate, ratione seu causa, an et quid et quantum post mortem vel in infirmitate predicta.

Item interrogetur ut supra, ad quem locum seu ad que loca capientes seu occupantes thesaurum, res et bona predicta, et qua etiam auctoritate ac quorum consilio et per quem seu per quos ea vel aliqua ex eis asportarunt vel asportare fecerunt.

Item interrogentur ut supra, an ex loco seu locis, ad quem vel ad que thesaurus, res et bona predicta sic asportata fuerunt, postmodum extracta fuerunt, et que ac quantum et in quibus rebus et cuius auctoritate et insuper ad quem locum seu loca et apud quem seu quos translata fuerunt.

Item interrogentur ut supra, apud quem seu quos in presenti consistunt, et an quicquam ex illis et quid et quantum et in quibus rebus et per quem seu quos ac in quos usus et cuius auctoritate receptum est, detractum, diminutum etiam seu consumptum.

Item interrogentur ut supra, qui et quantum et in quibus monetarum speciebus et a quibus personis ac ex quibus causis de variis pecuniarum summis camere papali debitis tam pro quarumdam concessionibus litterarum quam ex causis aliis quibuscunque exegerunt et exactam sibi retinuerunt et cuius auctoritate fecerunt, et an et quantum post mortem vel in infirmitate prefata; (75b) et si forte responderint, quod de thesauro, rebus et bonis et debitis antefatis aliqua ceperunt, retinuerunt seu ad eos pervenerunt, set ea vel aliqua ex eis aut elemosine aut camere papali vel ubilibet alibi tradiderunt, assignaverunt seu solverunt, interrogentur ut supra, quid, quantum, ubi et quibus ac ex quibus causis et cuius auctoritate traditum, assignatum fuerit seu solutum, et an post mortem vel in infirmitate prefata, et utrum et qualiter possint de huiusmodi traditione et assignatione seu solutione docere. 1 Vgl. in Betreff dieser Cardinäle oben S. 9.

2 Bernardus de Castaneto, vorher Bischof von Albi, dann von Le Puy, endlich am 15. December 1316 Cardinalbischof von Porto.

[blocks in formation]

5 Bertrandus de Montefaventio aus der Diöcese Cahors wird im Dec. 1316 Cardinal.

R[aymundus] s. Marie Nove dyaconus cardinalis testis iuratus et interrogatus super premissis obtulit pro dicto et attestatione sua quendam rotulum tenoris et continentie subsequentis :

'Sanctissime pater et domine; sanctitati vestre notifico ego devotus filius vester Raymundus s. Marie Nove diaconus cardinalis, quod ego 5 habui sex milia florenorum de thesauro felicis recordationis domini mei domini Clementis per manum cuiusdam clerici seu capellani reverendi in Christo patris nostri A[rnaldi] s. Marie (188) in Porticu diaconi cardinalis.

Item quod in principio cardinalatus mei1 habui per manum domini 10 Bertrandi de Bordis 2 pro emendo ornatu seu apparatu cuiusdam camere et habendis seu emendis michi et hospitio meo necessariis certam summam pecunie, de qua non recordor, quia de ipsa nunquam denarium tetigi neque vidi; nec non et aliqua vasa argentea, que fuerunt bone memorie domini R[aymundi] de Guto cardinalis, licet pauca numero 15 et in modica quantitate, et unam parvam crucem valoris II vel III marcharum argenti. Que quidem sex milia florenorum michi per dictum dominum meum in quadam ordinatione ab eo apud Grausellum facta prius donata et summam pecunie predictam michi postea donavit seu remisit apud Ruppem Mauram presentibus reverendis in Christo patri- 20 bus dominis de Pelagrua et de Garvo cardinalibus et aliquibus aliis, qui nunc non sunt presentes in curia.

Unde pater sanctissime, si videatur vestre clementie, quod iuste vel iniuste hec habuerim, sum paratus tradere beneficia mea eidem sanctitati vestre vel illi, cui mandaveritis, donec fuerit satisfactum, 25. vel satisfacere aliter, sicut vestre clementie (189) videbitur faciendum.

Item habui unum parvum librum continentem aliquas orationes et letaniam beate Marie Virginis, qui fuit dicti domini mei Clementis; et nescio, si habui eum in vita vel post mortem ipsius nec a quo habui.

Item habuerunt reverendi patres domini de Pelagrue et de Garvo 30 cardinales quilibet duo milia florenorum, prout audivi ab eisdem et fui presens, quando dictus dominus meus Clemens dixit: 'Volo quod vos alii cardinales habeatis quilibet mille florenos ultra hoc, quod dedi

1 S. oben S. 4, Anm. 1.

2 Derselbe, Bischof von Albi seit 1308 und Kämmerer, wurde am 18. December 1310 Cardinal vom Titel der hll. Johann und Paul, starb aber bereits im Sept. 1311. Von seiner Thätigkeit als Kämmerer legen Zeugniss ab im vatic. Archiv. Introitus et exitus cam. apost. n. 10.

3 Vgl. oben S. 4, Anm. 1.

+ S. oben S. 20, Z. 25 u. S. 28, Z. 15.

5 S. oben S. 28, Z. 17.

« AnteriorContinuar »