Imágenes de páginas
PDF
EPUB

que, prout supra dictum est, ad ceremonias pertinent, ordinate completis, papa sedens in cathedra cum mitra in capite, proposuit, que sequuntur:

2

'Venerabiles fratres et dilecti filii! Sicut preclarus doctor Ysidorus in copioso libro sacrorum conciliorum et canonum persuasisse patres 5 recitat in actis XI concilii Toletani 1, sic nobis omnibus hic presentibus re ipsa iam persuasum extimo, quod in presenti sacro concilio res votiva gaudii et dies optate gratulationis occurrit, in quo nobis datum est conspicere pariter et deflere, quid lacrimarum de preteritis domino debeamus, scilicet tam gaudii quam meroris, cum utrumque sit in conspectu divine 10 maiestatis acceptum. Eramus enim hucusque pro labentis seculi [colluvie] instabiles, quia annosa series temporum, subtracta luce conciliorum, non solum non auferebat vitia, sed matrem omnium errorum veritatis ignorantiam otiosis mentibus ingerebat; unde quam plurimis palpitantibus in obscuro erroris precipitium facile parabatur. Sed nobis iam in hoc 15 preclaro divine illustrationis concilio cernentibus, comodo in babilonice confusionis olla succensa, nonnulli ex sacerdotibus domini sint de resolutis moribus et fumosis erroribus irretiti, aparebit indubie, quod tales extra sinum matris ecclesie oberrantes, purpurate meretricis incitamenta sequuntur, cuius in facie exquisito fuco persuasionis rethorice et sofistice 20 artis falso colore permixto palliare satagunt eius orrende turpitudinis feditatem. Et quia nobis non affuit in preteritum facultas ecclesiastici conventus congregandi concilium, ubi corrigerentur errantes, ad hoc perventum est, ut etiam sermo divinus apud eos haberetur exosus. Sed non dubium, fratres et filii, quod, sicut habetur, ubi supra in XII con25 cilio Toletano, optima conciliorum adiutoria non solum ecclesie sed etiam ruenti mundo subveniant, si officiosis, que peragenda sunt, studiis peragantur. Ob hoc a nobis perturbato isto licet tempore, sacrum presens concilium celebratur, ne post labores alios per nos pro unione sancte matris ecclesie actenus tolleratos, pro eadem causa remansisset cele30 bratio sacri generalis consilii intemptata (8); idcirco de fratrum nostrorum sancte romane ecclesie cardinalium et aliorum prelatorum et illustrium virorum consilio convoca[vi]mus hoc sacrum generale concilium pro sedatione huius orrendi scismatis et unione ac debita reformatione status ecclesie, quantum nobis est possibile, disponendis et realiter exequendis 35 ac tandem favente divina gratia finaliter obtinendis.

Pro quo est sciendum, quod qui nos gratis odio habuerunt in dei et apostolice dignitatis offensam de factis vel de dictis per nos actenus circa unionem sancte matris ecclesie, que tamen illa sunt expresse nescimus conantur nos, ut audivimus, falsis detractionibus infamare.

1 Migne PP. lat. LXXXIV, 451.
3 Handschrift: fecidatem.

2 Handschrift: auferebant.

4 L. c. c. 467.

Unde pro gestorum notitia ac vestra et omnium fidelium clara informatione indubie atque perlucide veritatis, decrevimus ea, que de premissis dicta et facta et in processum auctenticum sunt redacta, potius in scriptis legi, quam solo verbo per nos vel per alium recitari. Et sic credimus securius providisse, ne lapsu lingue vel tarditate intelligentie 5 informationis veritas aut eius effectus possint in aliquo variari. Lectis et ab omnibus, ut speramus in domino, diligenter auditis, nos favente Spiritus Sancti gratia dicemus et apperiemus tam fidei nostre professionem quam intentionis propositum erga ecclesie sacratissimam unionem.'

Qua propositione finita ipse dominus noster dixit: 'Surgat igitur diaconus cardinalis, qui est lecturus informationem huiusmodi seu processum.'

10

Tunc vero surrexit reverendissimus in Christo pater et dominus, dominus Antonius sancte Marie in Via Lata diaconus cardinalis, de 15 Chalant vulgariter nuncupatus, altaque atque perceptibili voce processum incepit legere memoratum. In lectura vero processus fuerunt tente septem sessiones per dictum generale concilium successive, quarum prima fuit predicta die mercurii XXI, secunda die iovis XXII, tertia die sabbati XXIIII, quarta die lune XXVI, quinta die mercurii XXVIII, 20 sexta die iovis XXIX novembris et septima die sabbati, que fuit prima decembris. Predicti vero processus seu informationis per eum dominum cardinalem de Chalant lecti tenor sequitur et est talis:

2. Die historische Darlegung. Von der Erwählung Benedikts
bis zum Zwist mit dem französischen Hofe.

25

'Veritas, que bonum commune tangit, in publicam deducenda est notionem, ut pluribus manifesta, plures (8) repperiat zelatores. Ideo universis Christi fidelibus pacem et unionem ecclesie sacrosancte desiderantibus pateant gesta, facta et tractata circa prosecutionem unionis eiusdem sancte matris ecclesie a tempore assumptionis sanctis- 30 simi in Christo patris domini nostri domini Benedicti pape XIII' usque ad presentem diem, et ea, que idem dominus noster papa pro dicta unione habenda et consequenda dixit, obtulit et fecit cum magnis laboribus, periculis et expensis; recitantur sequentia recollecta et compilata ex scripturis multorum notabilium virorum, qui dum hec gere-35 bantur fuere presentes et seriem rei geste ad perempnem memoriam scripture commendarunt, et que fere omnia constant per auctentica documenta.

1 Handschrift: aperiemus.

1

Et primo est verum, quod mortuo felicis recordationis domino Clemente papa VII° in palatio Avinionensi anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo quarto et de mense septembri 2 et eius exequiis

1 Hier beginnt in cod. 1478 der Pariser Nationalbibliothek und in cod. 23, armar. 54 des vaticanischen Archivs die 'informatio seriosa'. Doch lautet daselbst der Eingang: 'Et ante omnia est sciendum, quod cum pridem de mense septembris anni domini MCCCXCIV sancte memorie dominus Clemens papa VII, domini nostri moderni immediate praedecessor Avinioni in suo papali palatio obiisset et deinde sacrum collegium reverendissimorum [in Christo] patrum dominorum s. r. e. cardinalium numero XXI tunc in curia praesentium iuxta dispositionem iuris et morem intrassent conclave infra idem palatium ordinatum, aliqui ex ipsis dominis moverunt et postmodum concordarunt cum aliis, quod antequam ad electionem futuri romani pontificis procederent, ordinaretur et fieret, prout facta extitit, una cedula, quae per ipsos dominos subscriberetur et iuraretur, super diligentia et modis per eos et ipsorum quemlibet possetenus et sicut ad eos in futurum pertineret, adhibendis pro extirpatione scismatis proh dolor in ecclesia dei vigentis. Et licet visa in communi ipsius cedulae forma ac ordinatione, aliquibus ex dominis cardinalibus videretur superflua et inutilis, inter quos fuit dominus noster papa, tunc cardinalis de Luna vulgariter nuncupatus; quia, ut dicebant, futurum romanum pontificem ad aliquid aliud astringere non poterant quam ad id, quod quilibet catholicus [christianus] secundum ius et conscientiam bonam et alias per se ipsum facere et procurare debebat, ut videlicet, tentis prius iuxta ordinem in ipsa cedula datum viis et modis aliis, demum, si unio ecclesiae alias nequiret haberi et esset expediens, cessio papae fieret; nec alias ex ipsa effectus aliquis bonus sequi poterat, sed solum quoad opinionem vulgi detractio iustitiae istius partis et contemptus futuri eligendi; — nihilominus instigantibus quibusdam ex dictis dominis cardinalibus, omnes domini cardinales praedicti iuraverunt dictam cedulam et se manibus propriis, tribus eorum exceptis, subscripserunt in ea; fuitque data in custodia reverendissimo patri domino Martino tituli s. Laurentii in Lucina presbitero cardinali, de Pampilona vulgariter nuncupato, cuius copia sequitur: wie oben.

In Va. hierzu folgende Randglosse: Zu inter quos bis futuri eligendi: 'Salva determinatione domini nostri verba cancellata non credo ponenda ex causis certis; et primo quia dubito de conclusione unius rationis hic posite, et argueretur ista opinio de fide. Secunda ratio, quia notaretur dominus noster forsan de ambitione vel de odio cessionis. Quare reputarem melius, vel ex toto nomen domini nostri subprimere, vel in genere dicere ex aliquibus motivis et causis sine specificatione. -- Determinet dominus noster. Ego dico opinionem meam, quia periculosam reputo opinionem, que imponeretur sibi ex istis verbis ; nec credo, quod declaratio domini Innocentii includat hunc casum.'

2 S. den Wahlact in Baluze, Vitae pap. Avenion. I, 566 aus cod. 818 der Colbertina, jetzt cod. 1478 der Nationalbibliothek.

solenniter peractis, ut est moris, domini cardinales tunc in Avinione degentes, XXI numero videlicet P[etrus] Portuensis dictus Florentinus,

1 Zur Vermeidung einer Menge zerstreuter Noten stelle ich hier das Nöthige zur Vervollständigung der Nomenclatur und zur Kennzeichnung der Stellung der im folgenden erwähnten Cardinäle zusammen.

7) Johann de

Von obigen 21 Cardinälen starben vor 1408: 1) Peter Corsini, Cardinal-Bischof von Porto (cardinalis Florentinus), † 16. August 1405.-2) Johann de Grangia, zuerst vom Titel des hl. Marcellus, dann Cardinal-Bischof von Frascati (cardinalis Ambianensis), † 14. April 1402. 3) Wilhelm de Aigrefeuille vom Titel des hl. Stephan in Celio Monte, † 13. Januar 1401. 4) Leonard de Giffono O. Min. vom Titel des hl. Sixtus, zuletzt Cardinal-Bischof von Ostia, † 1407. 5) Bertrand de Canhac vom Titel der hl. Pudentiana (cardinalis Ierosolymitanus), † 20. Mai 1404 (?). — 6) Thomas Amanati vom Titel der hl. Praxedis (cardinalis Neapolitanus), † 9. December 1399. Murol vom Titel des hl. Vitalis, † März 1399. - 8) Martin Salva vom Titel des hl. Laurentius in Lucina (cardinalis Pampilonensis), † 22. October 1403. 9) Wilhelm de Vergy vom Titel der hl. Cäcilia, † 1407. 10) Hugo von St. Martial vom Titel s. Mariae in Porticu, † 1403. 11) Peter de Vergne vom Titel s. Mariae in Via Lata, † 6. October 1403.12) Galeotto Tarlato di Pietramala vom Titel des hl. Georg ad Velum Aureum, † 1396.-13) Johann von Piacenza vom Titel des hl. Cyriacus (cardinalis Venetiarum), † 9. Mai 1404. Von den Abwesenden: 14) Johannes de Novocastro, zuerst vom Titel ss. 4 Coronatorum, dann Cardinal-Bischof von Ostia, † 4. October 1398. 15) Jakob von Aragonien, Cardinal-Bischof von Sabina, † 30. Mai 1396.

[ocr errors]
[ocr errors]

Von Benedikt XIII. wurden erhoben, aber starben vor 1408: 1) Ferdinand Perez de Calvillo vom Titel der 12 Apostel (cardinalis Tirasonensis), † 1404.-2) Gaufridus Boil vom Titel s. Mariae in Aquiro, † 1402.

3) Peter Serra vom Titel s. Angeli in Piscina (cardinalis Catanensis), † 8. October 1404.4) Bonifaz Amanati vom Titel des hl. Hadrian, † 1399. 5) Michael Salva vom Titel des hl. Georg ad Velum Aureum, † 16. August 1406. Ausserdem wurden von Benedikt XIII. erhoben und waren 1408 noch am Leben: 1) Petrus Blavi vom Titel s. Angeli, † 12. December 1409. — 2) Berengar Anglesola vom Titel des hl. Clemens (cardinalis Gerundensis), † im September 1408. 3) Ludwig de Barre vom Titel der hl. Agatha, † 1430.4) Anton Chalant vom Titel s. Mariae in Via Lata, † 1418. Ihnen ist 5) Ludwig Fieschi vom Titel des hl. Hadrian beizuzählen, der 1404 von Innocenz VII. zu Benedikt XIII. überging, † 1423.

Von den 13 Cardinälen, welche Benedikt XIII. 1408 in seiner Obedienz hatte, fielen drei bereits im Juli 1408 in Livorno von ihm ab, nämlich: 1) Guy de Maillesec, Cardinal - Bischof von Palestrina (cardinalis Pictaviensis). 2) Peter de Thury vom Titel der hl. Susanna. 3) Petrus Blavi vom Titel S. Angeli. Ausserdem waren bereits am 24. September 1408 in Pisa: 4) Nicolaus Brancaccio, Cardinal-Bischof von Albano. 5) Petrus

Guido Penestrinus dictus Pictavensis, Iohannes Tusculanus dictus Ambianensis, Nicolaus Albanensis dictus Cusen[tinus], episcopi cardinales; Guillermus tituli sancti Iohannis in Celiomonte dictus de Agrifolio, Leonardus tituli Sixti dictus de Gifono, Bertrandus tituli sancte Poten5 tiane dictus Ierosolomitanus, Thomas tituli sancte Praxedis dictus Neapolitanus, Iohannes tituli sancti Ciriaci in Terminis (!) dictus Venetiarum, Iohannes tituli sancti Vitalis dictus de Murolio, Petrus tituli sancte Susanne dictus de Tureyo, Iohannes tituli sancte Anastasie dictus Vivariensis, Martinus tituli sancti Laurentii in Lucina dictus 10 Pampilonensis, Iohannes tituli sanctorum Iohannis et Pauli dictus Auxitanus, Petrus tituli sancti Petri ad Vincula dictus Aniciensis, Guillermus tituli sancte Cecilie dictus de Vergeyo presbiteri cardinales, Hugo sancte Marie in Porticu dictus de sancto Martiale, P[etrus] sancte Marie in Via Lata dictus de Vernio, P[etrus] sancte Marie in Cosmedim 15 dictus de Luna, Amadeus sancte Marie Nove dictus de Saluciis, Galeatus sancti Georgii ad Velum Aureum dictus de Petramala, diaconi cardinales, intrarunt conclave in dicto palatio Avinionensi pro electione summi pontificis celebranda, ipsoque conclavi clauso, ut est moris, antequam procederent ad electionem ordinaverunt (9) certam cedulam et 20 eam iuraverunt ac manibus suis subscripserunt, tribus exceptis; cuius quidem cedule tenor sequitur et est talis 1:

Geraudi de Podio, Cardinal-Bischof von Frascati (cardinalis Aniciensis). 6) Amadeo von Saluzzo vom Titel s. Mariae Novae. Bei der Abreise Benedikts nach Perpignan verliessen ihn ausserdem: 7) Johann de Brogni, CardinalBischof von Ostia (cardinalis Vivariensis). 8) Peter Frias vom Titel der hl. Praxedis. 9) Ludwig de Barre vom Titel der hl. Agatha.

Dagegen blieben Benedikt treu und folgten ihm nach Perpignan: 1) Johann Flandin, Cardinal - Bischof von Sabina (cardinalis Auxitanus). 2) Berengar Anglesola, cardinalis Gerundensis, der bereits im September 1408 starb. 3) Anton Chalant. 4) Ludwig Fieschi. Von diesen beiden letztern war Anton Chalant am 10. Juni 1409 in Pisa (Labbe-Mansi, Concilia XXVI, 1228) und Cardinal Fieschi erscheint bei den Pisanern bei der Wahl Johanns XXIII.

Da Benedikt XIII. im September 1408 nach dem Tode des Cardinals von Girona nur mehr drei Cardinäle auf seiner Seite hatte, ernannte er fünf neue Cardinäle: 1) Peter de Foix vom Titel des hl. Stephan in Coelio monte, welcher beim Abbruch der Verhandlungen mit Kaiser Sigismund nach Konstanz ging. - 2) Johann Murillo, Abt von Montaragon, vom Titel des hl. Lorenz in Damaso. 3) Karl Urries vom Titel des hl. Georg in Velabro. 4) Alphons Carillo vom Titel des hl. Eustachius. 5) Peter Fonseca vom Titel s. Angeli in Piscina. Diese vier letzteren verliessen Benedikt erst 1418 und 1419 und wurden von Martin V. gnädig aufgenommen und in ihrer Würde bestätigt.

1 Dieselbe cedula mit den Unterschriften der Cardinäle in Baluze 1. c. I, 567.

« AnteriorContinuar »