Imágenes de páginas
PDF
EPUB

vobis in alia ordinatione facta in Grausello'1; tamen ista mille ego non habui, de quo displicet michi.

Item audivi, quod frater Petrus de Bolbos habuit unam summam pecunie dicti domini mei per manus vel de mandato dicti domini de 5 Pelagrue (!) expendendam in puellis maritandis et aliis piis usibus, secundum quod dictus dominus meus ordinaverat.

Item recordor, me scripsisse nobili viro domino Bertrando de Gutto vicecomiti Leomanie et Altivillaris, quod traderet nobilibus viris Amanevo et Bertrando de Mota fratribus pecuniam, quam dictus dominus 10 meus eis dederat, prout in dicta ordinatione plenius continetur 2.

(F. 1896.) Item audivi, quod dictus dominus vicecomes expendit magnas summas pecunie in puellis maritandis et aliis piis usibus, sicut dictus dominus meus ordinaverat in dicta sua ordinatione.

Item audivi, quod idem dominus vicecomes multas alias summas 15 tradidit pro puellis maritandis et aliquas alias summas illis de genere dicti domini mei et servitoribus et aliquibus ecclesiis, prout idem dominus meus dederat in dicta sua ordinatione.

Item audivi a predicto domino meo, quod ipse dederat predicto vicecomiti CCC milia flor. expendenda per eum et certas alias per20 sonas in passagio ultramarino, secundum quod continetur in dicta ordinatione.

Item audivi, quod predictus vicecomes recuperavit partem debiti, in quo tenebatur dicto domino meo dominus rex Anglie.

Item pater sanctissime, credo quod sanctitas vestra habuit sum25 mam pecunie, quam predictus dominus meus successori suo dimiserat; et ob hoc credo, quia de ipsa magnam partem vestri gratia michi sicut aliis dominis meis cardinalibus dedistis.

Item pater sanctissime, credo sanctitatem vestram non latere, quod ecclesie Urbis habuerunt vasa argentea dicti domini (190a) mei, 30 sicut ipse ordinaverat 3.

Item credo, quod sanctitas vestra vel camera romane ecclesie habuerit vasa aurea dicti domini mei, sicut ipse ordinaverat.

Item scio, quod lapides pretiosi dicti domini mei una cum sigillo piscatoris fuerunt traditi collegio dominorum meorum cardinalium apud 35 Carpentoratum, in loco ubi omnes conveniebamus, et per aliquos de dictis dominis meis cofinus, in quo erant, fuit sigillatus.

40

Item audivi, quod panni aurei et serici dicti domini mei fuerunt expensi super funus eiusdem domini mei, stando in terra ista et apportando usque Usestam et in sepultura de eo ibidem facta.

Item audivi, quod fuerunt facte alique restitutiones aliquibus

1 S. oben S. 28, Z. 14. 2 S. oben S. 20, Z. 26.

3 S. oben S. 29, Z. 18.

monasteriis et ecclesiis et maxime monasterio de Digone 1 per manus dicti domini de Pelagrue seu de mandato suo, secundum quod dictus dominus meus ordinaverat.

Item camera romane ecclesie habuit libros legales dicti domini mei, quos fecerat fieri in grossa littera.

Item habuit alios libros dictus dominus meus de Pelagrue, quos nondum potuit bene vendere.

5

Item habuerunt ecclesie cathedrales et collegiate de (190) Burdeg[alis] et de Agennis certas summas pecunie, de quibus non recordor; secundum quod idem dominus meus eisdem ecclesiis disposuit 10 distribuendas.

Item credo, quod vestra non ignorat sanctitas, qualiter cetus dominorum meorum cardinalium habuit ratione denarii beati Petri certam summam florenorum, prout sepedictus dominus meus eisdem dominis cardinalibus ordinaverat liberari.

Item habuerunt fratres Petrus de Bolbos et Petrus de Castro de ordine predicatorum, qui dicti domini mei servitio insistebant, quingentos florenos, videlicet alter eorum CCC et alter CC, secundum quod idem dominus meus eisdem disposuerat donari.

15

Item pater sanctissime, in capsa, que fuit facta pro dicto domino 20 meo deargentata et deaurata, esmaldis et aliis lapidibus preciosis adornata, fuit expensa magna quantitas pecunie, cuius summam ignoro.

Item habuerunt IIIIor vel V ecclesie beate Marie Virginis pro candela ad honorem eiusdem beate Marie Virginis accensa manutenenda, quelibet dictarum ecclesiarum mille flor. Et credo, quod huius-25 modi floreni et pecunie, que in predictis omnibus sunt expense, fuerunt de thesauro eiusdem domini mei aportato de Castronovo Montiliis.

(F. 191) Item pater sanctissime, habuit dictus dominus de Pelagrue unum volumen continens cronicas a prefato domino meo, quod quidem volumen ego habui a dicto domino de Pelagrue, et idem aco-30 modavi quibusdam amicis meis, de quibus non recordor, qui ex tunc illud volumen michi reddere non curarunt. Ego tamen pater sanctissime scio originale, de quo predictum volumen fuit transsumptum.

Item habui unum mitrale, quod fuit bone memorie domini R[aymundi] de Gutto cardinalis, quo utor in reponendis mitris meis, quo-35 ciens sanctitas vestra solempnibus utitur explectandis 2.

me per

Item pater sanctissime, recordor, apud Castrum novum unum annum cum dimidio vel circa ante obitum prefati domini mei

1 S. Bénigne in Dijon; s. oben S. 30, Z. 37.

2 Das explēccandis der Handschrift glaube ich also auflösen zu sollen.

Nach Ducange 'explecta' Geräthschaft.

interfuisse numeracioni cuiusdam quantitatis pecunie, que fuit in aliquibus saccis reposita; quibus saccis sigillum meum de mandato eiusdem domini mei apposui, licet predicte quantitatis summam, hoc parum adverterem, ignorem.

cum ad

5 Item pater sanctissime recordor, me audivisse a dicto domino meo, quod ipse dederat prefato vicecomiti Leomanie medietatem debiti, in quo sibi tenebatur dominus rex Anglie, per eundem vicecomitem et certas alias personas in passagio ultramarino expendendam iuxta (1916) ordinationem eiusdem domini mei antedicti. Et videtur michi, quod

10 idem fecerit de debito domini regis Francie.

Item pater sanctissime audivi a predicto domino meo, quod multi prelati et aliqua capitula seu collegia sibi tenebantur in debitis secretis, que omnia debita ipsum et dominorum cardinalium collegium insimul minime contingentia, predictis prelatis et capitulis gratiosius remittebat 15 et liberaliter remisit eisdem.

Item recordor me concessisse aliquas litteras aliquibus prelatis remissionem huiusmodi per dictum dominum meum factam testificantes, de quorum prelatorum nominibus michi memoria non occurrit.

Super omnibus istis et aliis misericordie et clementie vestre me 20 submitto.'

25

Quo quidem rotulo lecto et audito, memoratus cardinalis fuit interrogatus per iuramentum suum, si interfuit ordinationi domini Clementis facte in Grausello, dixit quod non.

Interrogatus, si vidit eam, dixit quod non.

Interrogatus, quo nomine recepit et cuius nomine tradebatur sibi pecunia, quam recepit, dixit, se non recordari.

Interrogatus, cuius nomine illa pecunia fuit sibi soluta, dixit, se non recordari, quia tunc erat infirmus.

(192) Interrogatus de nomine presbyteri, qui assignavit sibi, dixit 30 quod Vitalis [Abelha vel Arnaldus]1, de cognomine non recordatur, sed nescit quis illorum.

Interrogatus, quomodo habuerat dictus dominus Arnaldus pecuniam, quam solvebat, utrum recepisset illam auctoritate propria vel ab alio de thesauro, credit, quod habuerit a vicecomite; et idem credit de 35 summis aliis, quas supra dixit, dominum Arnaldum expendisse in puellis maritandis vel aliis assignasse.

1 Dies eine Correctur über der Linie. Zuerst war geschrieben 'quod Arnaldus Abelha vel Vitalis'; doch wurde 'Arnaldus Abelha vel' unterstrichen. Ob es nicht Arnaldus de Pontio war, welcher dem Card. Bernard de Jarre in ähnlicher Weise eine Summe ausbezahlte; s. unten S. 47, Z. 18.

Interrogatus, ad cuius manus pervenit thesaurus, qui fuit portatus Montiliis de Castronovo, dixit, quod nescit; tamen sit (!), quod certa pars fuit assignata camerario sedis apostolice in florenis et vasis aureis et argenteis. De residuo nescit, ad quem pervenerit pro certo; credit tamen, quod ad vicecomitem.

Interrogatus de thesauro et rebus aliis, qui remanserunt in camera dicti domini, videlicet de litteris, privilegiis et rebus aliis, ad quem pervenerunt, et quis habuit, dixit quod nescit.

Interrogatus de bonis et rebus aliis, que dictus dominus (192b) habebat alibi, ad quos pervenerunt, dixit quod nescit.

Interrogatus de debitis, que debebantur dicto domino Clementi,

ad quos pervenerunt, dixit quod nescit.

5

10

Interrogatus de hiis, que debebantur eidem domino pape pro secretis servitiis camere sue et alia communia, ad quem vel quos pervenerunt, dixit quod nescit; hoc excepto quod servitia communia 15 pervenerunt ad camerarium, sicut credit; exceptis etiam debitis, videlicet regum Francie et Anglie pro certa parte ipsius debiti, de quibus deposuit, qui pervenerunt ad vicecomitem.

Interrogatus, quando remisit dictus dominus Clemens servitia illa privata prelatis, dixit, quod per tres vel quatuor dies ante obitum suum 20 in Rocamaura.

Interrogatus, qui fuerunt presentes in ipsa remissione, dixit, quod, quando dominus primo ordinavit, ipse erat presens et dominus Bernardus; et ipse dominus B[ernardus] scribebat. Postmodum in recitatione ipse fuit presens et dominus Arnaldus et dominus B[ernardus], 25 de quibus plene recordatur, et tres alii, sicut sibi videtur, videlicet vicecomes et dominus Raymundus Guillelmi et dominus Arnaldus Bernardi (193). Item dixit, quod ipse dominus Clemens precepit, quod comburerentur instrumenta et littere de illis privatis debitis et servitiis. Interrogatus, si precepit, quod comburerentur in vita vel post 30 mortem, dixit quod nescit.

Interrogatus, si fuerunt combusta, dixit quod nescit.

Et ibidem dictus dominus Raymundus cardinalis exhibuit quandam sedulam tenoris, qui sequitur:

'Pater sanctissime audivi, quod Raymundus de Fargis domicellus 35 germanus meus habuit octo milia flor. de thesauro domini mei domini Clementis de Montiliis eidem tradita secundum ordinationem ab eodem domino factam.'

(194) Eadem die ibidem in nostra et prefatorum cardinalium et notarii presentia constitutus dilectus filius Bernardus sancte Agathe 40 diaconus cardinalis, testis iuratus et interrogatus super premissis,

dixit, prout in quadam sedula per ipsum oblata continetur, cuius tenor talis est:

'Ista, que ego Bernardus sancte Agathe diaconus cardinalis dicam subsequenter, ita credo esse, sicut nunc dicam, et si nunc aliter dicam, 5 quam alias deposuerim, protestor, quod non fraude, dolo seu malitia ita dicam; sed quia ita credo nunc; et sicut dixi tunc, ita tunc credidi. Et si michi occurrat, quod aliter credam, vel aliter informatus, aliter michi videatur in futurum, ita sanctitati vestre revelare propono, sicut tunc michi occurret. Et dico, quod super thesauro felicis recor10 dationis domini mei domini Clementis pape V presentibus multis dominis cardinalibus deposui, quibus depositionibus sto et eas pro repetitis habere volo, et ad sanctitatis vestre notitiam deduco, quod illa, que tunc dixi me scire de predictis, scivi; et que dixi me credere, credidi; et que dixi me audivisse, audivi, sicut testificatus sum super 15 (1946) articulis, super quibus interrogatus fui. Et illa, que tunc dixi, de novo ad sanctitatis vestre notitiam deduco.

Dico etiam, quod dictus dominus meus Clemens in Grausello, in camera sua dixit michi B[ernardo] sancte Agathe diacono cardinali predicto, quod totum mobile, quod habebat seu remanserat sibi tunc 20 de papatu suo in pecunia, ascendebat ad quantitatem seu summam decies centum milium florenorum et XL vel XXX vel L vel LX vel LXX milia florenorum; de ista vero ultima summa non plene recordor, sed credo firmiter, quod dixit michi de decies centum milibus et LX milibus florenis. De decies centum milibus sum certus, quod dixit michi 25 dictus dominus meus Clemens. Nec recordor plene, si dixit michi, quod dicte summe florenorum essent sue necne; quia videtur michi, quod ille tune dixit michi, quod ipse ordinaverat de illa pecunia. Et credo, quod in grosso dixit michi summas, sicut in ordinationibus continetur, quarum copiam sanctitas vestra habet; videlicet quod ordi30 navit in tali usu CCC milia, et in tali usu alia CCC milia, et tot in tali, sicut continetur in illis in principio 2. Particulares summas, que ibi dividuntur in plures personas et plures donationes, sicut apparet in ordinationibus, non recordor quod expresserit michi.

(F. 195.) Item cum dictus dominus Clemens esset in Castronovo 35 anno, quo fuit factum mutuum domino regi Anglie, credo quod in estate illa 3, que precessit hiemem, in qua idem dominus meus Clemens tenuit curiam in Carpentorato et Montiliis; ipse dominus Clemens vocavit me et voluit, quod interessem numerationi pecunie, quam ipse mutuavit regi Anglie, ut dicebat; et numeravimus CLX milia flor. vel valorem 40 in pecunia aurea, vel X milia plus vel circa, vel X milia minus vel

1 Hss. illo. 2 Vgl. oben S. 16, 27.

3 Im Jahre 1313.

« AnteriorContinuar »