Imágenes de páginas
PDF
EPUB

1

Francie et domini duces, qui venturi, ut vulgabatur, erant, possent ad illam induci; si vero ad hoc induci non possent, consulebant et dicebant illud, quod predictis dominis regi et ducibus placeret circa hoc, esse acceptandum et fiendum per papam. Et ad allegandum rationes et 5 iura, quibus via discussionis iustitie videbatur aliis viis preferenda fuerunt deputati domini cardinales de Gifone et Pampilonensis. Qui super hoc copiose allegarunt et allegationes pape tradiderunt, ut, si expediret, cum illis posset inducere predictos dominos duces ad viam acceptandam.

10

3. Vergebliche Bemühungen der französischen Prinzen in Avignon bis zur Entziehung der Obedienz.

Post hec autem dominus rex Francie habita deliberatione sua ordinavit ambaxiatores suos 3 ad dominum nostrum papam, illustres principes dominos Iohannem ducem Bituricensem, Philippum ducem 15 Burgundie patruos et Ludovicum ducem Aurelianensem fratrem suos, associatis aliquibus consiliariis ipsius regis. Qui applicuerunt Avinione XXII maii, anno a nativitate domini millesimo trecentesimo XCV°, quos idem dominus noster honorifice in publicum recepit. Qui exhibita eidem domino nostro reverentia iuxta morem et traditis sibi certis litteris 20 credentialibus (10) ex parte ipsius regis per organum dicti domini Bituricensis petierunt audientiam publicam sibi dari.

Die vero lune sequenti propositionem solennem et ad unita

1 Va. et ad allegandum] allegando als Correctur.

2 Baluze 1. c. 1110 fährt dagegen also weiter: 'Igitur duces ipsi cum nonnullis praelatis et nobilibus de dicto consilio, adiunctis etiam quibusdam de universitate studii Parisiensis, quos ad dictam viam cessionis affectos sciebant, venientes die sabbati XXII maii Avinionem intraverunt. Et primo per dominos cardinales et alios notabiles de curia in itinere et deinde in domo consistoriali palatii apostolici per dictum dominum nostrum cum honore debito recepti, et tunc et in crastinum aliisque diversis diebus festivati fuerunt; ipsique duces tunc et aliis pluribus vicibus eidem domino nostro in missarum celebratione et alias cum reverentia humili obsequia exhiberi solita praestiterunt.' In Va. ist unterstrichen: quos ad dictam bis venientes. Dazu am Rand: 'Quamvis hoc sit verum, tamen reputo melius tacere, ad minus tollere verbum sciebant, quia ista verba impingunt contra dominos duces.' Ausserdem bemerkt vor diesem ganzen Abschnitt Igitur duces der Cardinal von Pampelona: 'Hic omittitur aliquid.'

3 S. den ausführlichen Gesandtschaftsbericht in Martène - Durand, Amplissima collectio, VII, 479-530.

Das Folgende bis zum Abschnitt: 'Et postquam fuerunt in presentia' stimmt mit Ausnahme der unten verzeichneten Abweichungen mit Baluze 1. c. c. 1111 s.

1

2

tem ecclesie generaliter inductivam fieri fecerunt 3, cui per ipsum dominum nostrum papam fuit congruenter responsum.

4

Die martis immediate sequenti iterato cum domino nostro papa et cardinalibus in secreto consilio convenerunt et precisse predictam cedulam in conclavi factam et iuratam instanter sibi exiberi et tradi 5 postularunt. Quam idem dominus noster ibidem ad copiam recipiendam tradi mandavit et fecit.

9

6

Die autem mercurii sequenti duces ipsi cum domino nostro in secreto fuerunt et eius intentionem scire voluerunt super viis et modis ad unitatem ecclesie obtinendam, quam idem dominus noster tunc 10 eis in secreto, et die veneris immediate sequenti ad eorum instantiam coram aliis de suo consilio ac in presentia omnium dominorum cardinalium explicavit, apperiens eis solummodo mutuam conventionem ipsius et sui collegii cum adversario ecclesie et suis anticardinalibus in certo loco communi et securo etc. sub protectione regis Francie 10. Quem 15 modum 11 idem dominus noster 12 cum dominis cardinalibus ante dictorum ducum adventum offerendum eisdem communiter concordarat; non reputans expediens, prout eis ibidem expressit, dictum modum conventionis per particularia amplius declarare, ne per adversarios vel alios posset quomodolibet impediri.

20

Demum die martis immediate post pentecosten, que fuit prima dies mensis iunii, duces prefati cum aliis de consilio 13 secum venientibus convenerunt cum domino nostro et cum dominis cardinalibus et sibi viam renuntiationis, quam dicebant per regem predictum cum consilio prelatorum regni sui et universitatis studii Parisiensis electam, 25 apperuerunt, impugnantes, ut potuerunt, omnes vias tam per dictum dominum papam quam per universitatem Parisiensem et etiam consilium

1 Va. am Rand als Correctur unionem.

2 So Bal. und Va.; Av. inductam.

3 Bal. und Va.: inductivam ex parte regia in publico et generali consistorio fecerunt.

Baluze 1. c.: cum domino nostro in secreto consilio convenerunt; et incipientes ab eo, quod praecise et principaliter intendebant, praedictam cedulam. In Va. ist et incipientes bis intendebant und et importune unterstrichen und dazu am Rand: Attende. 5 Vgl. oben S. 403.

Va. modis procedendi ad. 7 In Va. verbessert in unionem.

8 Va. quam ipse eis tunc in.

9 Bal. und Va. viam conventionis.

10 In Bal. und Va. fehlt communi bis Francie.

11 Va. Quam viam idem.

12 Va. noster, ut predictum est, cum.

Doch ist ut predictum est unterstrichen.

13 Bal. und Va. de consilio regis Franciae.

regis' alias tactas et motas et in parte approbatas; et specialiter impugnarunt seu impugnari fecerunt huiusmodi conventionem 3, eis per dominum nostrum papam apertam et oblatam; requirentes ipsum, quod dictam viam cessionis aliis pretermissis eligeret. Quibus dominus noster 5 respondens dixit, quod si sibi huiusmodi vie modum et iustificationes et practicam perveniendi per eam ad unionem ecclesie explicarent, deliberatione (11) in brevi habita eis rationabiliter responderet et taliter, quod deberent merito contentari. Sed duces ipsi ex responsione domini nostri pape non contenti immediate surrexerunt et redierunt ad Villam10 novam, mandantes per certos suos milites omnibus cardinalibus, dum a camera pape recederent successive, quod eadem die hora vesperorum essent cum dictis ducibus in Villanova. Quod et fuerunt, licentia pape per plures eorum non petita.

8

6

Et postquam fuerunt in presentia dictorum dominorum ducum

In Va. ist et etiam regis consilium unterstrichen; dazu die zweite Hand: 'Attende, quia dubito, si hoc cancellatum sit verum.'

2 Bal. und Va. nur impugnarunt.

3 Va. impugnarunt viam conventionis per eundum dominum nostrum oblatam. 4 In Va. fehlt et iustificationes. 5 Bal. und Va. explicarent et. Hierzu in Va. die zweite Hand: 'Utebantur verbo rogantes'.

7 Bal. fuerunt] fecerunt.

8 Va. eorum] ex ipsis.

9 Das Folgende bis zum Abschnitt Demum elapsis aliquibus diebus lautet in Baluze 1. c. 1112 s. und Va. f. 197: 'Duces igitur praefati ab aliquibus instigati et informati, ut eorum principale propositum iustificare magis possent, ab omnibus praedictis cardinalibus coram eis in Villanova congregatis, petierunt responderi, utrum viam cessionis per eos, ut praefertur, apertam reputarent expedientiorem ad unitatem in dei ecclesia consequendam; sperantes, quod dicti cardinales ibidem existentes eorum votis se potius conformare quam contradicere vellent; prout fecerunt, licet quidam plus, alii vero minus, concludentes tamen ut plurimum, quod quamvis [Va. Cor.: alias] visum fuerit eisdem, quod via conventionis partium per dictum dominum nostrum aperta ad consequendam unitatem esset [Va. zuerst wie Bal. ecclesie] conveniens, ipsamque viam per eundem ipsis ducibus offerendam conclusissent [Va. Cor, consuluissent], tamen ex quo domino regi et consilio suo ac ducibus ipsis via cessionis expedientior videbatur, ipsi cardinales volebant se conformare voluntati eorum et dictae viae assentire. Et assenserunt, prout postmodum papae innotuit, ut inferius continetur. Quorum cardinalium responsiones iidem duces per suos notarios in scriptis redigi fecerunt. In quibus responsionibus non dubium, quin dicti cardinales vel saltem maior [Va. zuerst minor] pars ultra voluntatem propriam et debitam honestatem intentioni dictorum ducum se conformaverint, tum propter ipsorum, quam verebantur, praesentiam, tum propter inductiones et persuasiones malivolas aliquorum, quas hic non expedit

coadunati, fuerunt requisiti et exortati per organum dicti ducis Bituricensis, quod quilibet ipsorum ut privata persona et non per modum

exprimere de praesenti. Excepto tamen domino cardinali Pampilonensi, qui solus in curia est natione Hispanus; cuius vita, conscientia et scientia satis ubique sunt nota; qui requisitus respondit ducibus supradictis coram ceteris cardinalibus ibidem, reprobando viam cessionis praedictam ea forma, qua petebatur, et modis etiam, qui tenebantur erga papam in facto huiusmodi per duces praefatos."

Va. zu diesem Abschnitt: 'Iste articulus est michi dubius, quia multum impingit contra duces et etiam forte negaretur per cardinales in aliquibus verbis. Et ideo videtur tutius esse, quod omitteretur vel saltem in alia forma minus pungitiva poneretur et que forsan tantum iustificaret factum domini nostri. Verbi gratia ut diceretur: Duces igitur prefati, ut dicitur, ab aliquibus informati et instigati, prefatis cardinalibus coram eis in Villa Nova congregatis, petierunt eorum intentionem et quod eis videbatur dicerent super cedula facta in conclavi de via cessionis. Super quo licet aliqui instarent, quod reciperetur dilatio usque in 3 diem, ut possent interim cum papa et etiam inter se deliberare et consilium habere, super quo nec cum domino nostro nec inter se prius consilium habuerant vel deliberaverant, presertim attenta arduitate negotii et quod istud negotium tangebat statum pape et etiam cardinalium et sancte matris ecclesie ac etiam ceremoniis laudabilibus, que inter cardinales consueverunt observari, de negotiis arduis prius consueverant pape (!) licentiam et consensum obtinere; et aliqui addiderunt, quod forsan etiam simul deliberatione habita possent esse concordes; aliis tamen insistentibus ad oppositum, quod statim dictis dominis ducibus responderetur, illud obtinuit. Et sic quilibet de se tantum respondit, quod sibi videbatur, non tamen prius audito papa in aliquo nec etiam inter se super hiis habita deliberatione communi, prout pape postmodum innotuit. Quorum cardinalium responsiones iidem duces per suos notarius, dum sic recitabantur verbo in scriptis redigi faciebant. Excepto tantum Pampilonensi etc. ut sequitur in textu.

-

F. 1976. Ultra suprascripta veritas in facto talis est, quod primo fuit per dominum de Vergeyo, qui tunc in palatio morabatur, aliquibus ex dominis cardinalibus notifficatum ex parte domini nostri, quod vellent deliberationem super requirendis retinere et non statim responderent sine deliberatione. Et hoc est verum, sed non credo, quod expediat ponere. Secundo est verum, quod quando domini duces fecerunt proponi, dictum fuit primo, quod duces darent eis locum, ubi inter se loquerentur; et aliqui instabant super hoc, aliqui ex cardinalibus ad oppositum, quod statim responderetur et in eorum presentia sine alia colloqutione. Et duces ita secesserunt ad cameram vicinam. Sed hoc etiam reputo tacendum magis. Tertio quando domini duces fuerunt in camera vicina, fuit propositum hoc, quod supra est scriptum de dilatione recipienda usque in 3m diem, quia istud erat in sero et non erat nisi unus dies in medio. Et hoc dixit dominus Penestrinus. Dominus Ambianensis dixit,

collegii diceret in conscientia sua, que via videbatur eis melior, factibilior et pacificativa conscientiarum ad veniendum ad pacem et unionem ecclesie, an via cessionis oblata per dominum regem Francie domino nostro pape vel conventio aperta dictis dominis ducibus per dominum 5 nostrum papam.

1

Et primo fuit petitum a domino cardinali Florentino, qui respondit, quod ora erat tarda et quod domini atediarentur, et quod si placeret eis ipsi responderent in crastinum de mane. Cui dictus dominus Bituricensis respondit, quod ipsi non attediarentur et quod presentialiter 10 vellet respondere. Et tunc dictus dominus cardinalis dixit, quod via cessionis erat melior et brevior pro veniendo ad pacem et unionem ecclesie. Dominus Pictavensis dixit, quod via, que magis placeret deo est melior, et quod si via cessionis est talis, quod per eam pax et unio ecclesie sequatur citius quam per aliam, ipse tenet, quod 15 est melior. Cardinalis Ambianensis dixit, quod via cessionis est melior, brevior, factibilior, honorabilior et magis placens deo et mundo, ad quod per nullam aliam viam potest poni pax in ecclesia, ut sibi videtur, et quod non erat necessarium, quod tunc ageretur de practica. - Cardinalis Albanensis dixit, quod reperiretur bene 20 melior via et honorabilior pro ecclesia, pro papa et pro domo Francie quam via cessionis; et quod ipse cognoscebat aliquos, qui solum tendebant, quod dominus noster deiceretur de papatu; et quod ipse credebat, quod domini nollent, quod dominus noster renuntiaret, nisi pro pace ecclesie; et quia ipsi tenent viam cessionis meliorem et breviorem, quod 25 si per eam haberetur unio citius quam per aliam, et intrusus renun

quod statim responderetur. Dominus Albanensis concordavit opiniones sic, quod peteretur dilatio vel quod poneretur in opinione dominorum ducum, si statim vellent, quod responderetur eis. Et maior pars sequta est istam, licet aliqui sequerentur simpliciter opinionem domini Penestrini. Et domini duces elegerunt, quod statim responderetur eis, quia totum videbatur condi[c]tum iam. Et cardinalis Pampilonensis, sicut etiam ducibus absentibus dixerat, idem in presentia ducum repetiit, quod istud non fiebat secundum cerimonias consuetas servari nec honeste nec mature, quod papa non audito, nulla deliberatione habita, de tam arduo negotio responderetur. Licet ista sint vera, non credo, quod expediat ponere, quia timeo, quod irritarentur domini duces, et potius obesset quam prodesset.'

Ferner ist unterstrichen das dem Cardinal von Pampelona gespendete Lob: qui solus in curia bis ubique sunt nota und ausserdem die letzten beiden Worte per duces prefatos.

1 Das Folgende noch ausführlicher in Martène-Durand, Amplissima collectio, VII, 466-472; kürzer in d'Achery, Spicilegium 2, I, 792.

2 Die Namen der Cardinäle s. oben S. 401, Anm. 1.

« AnteriorContinuar »