Imágenes de páginas
PDF
EPUB

1

latos regni sui Parisius de anno (18) domini millesimo CCC nonagesimo octavo ad festum pentecostes ad deliberandum, quid ulterius agendum super facto unionis. Qua congregatione prelatorum ad notitiam domini nostri deducta, ipse ordinavit ibi mittere ad regem dominos cardinales Penestrinum et Pampilonensem; quod aliqui sentientes, procuraverunt 5 ipsos impediri, et obtinuerunt litteras a rege et dominis, quod non iret dominus Pampilonensis, quia non daretur sibi accessus nec preberetur sibi audientia; et ita non iverunt.

Dictis autem prelatis ibidem congregatis patriarcha Alexandrinus et aliqui alii fecerunt relationem de ambaxiata dominorum, sicut eis 10 visum fuit; et ipse patriarcha et alii dederunt eis intelligere, quod dominus papa simpliciter refutaverat viam cessionis, asserendo, quod si dominus noster dictam viam acceptasset, habita fuisset tunc unio. Et positum fuit in deliberatione, an subtractio obedientie saltem quoad proventus camere apostolice et temporalia, que asserebant esse fomentum 15 scismatis, esset practica conveniens et expediens ad inducendum dominum nostrum ad acceptandum dictam cessionem. Et ad inducendum prelatos ad hoc dictus patriarcha multa contra veritatem in presentia prelatorum proposuit. Primo videlicet, quod dominus noster fecerat predicari in Avinione per magistrum Vincentium 2, quod citius pateretur 20

indebite affectatis, et servatis modis, de quibus non oportet exprimere de praesenti, fuit de subtractione conclusum, contradicentibus tamen, ut aliqui dicunt, in secreto consilio multis de maioribus et quibusdam aliis, qui magis regi attinent (hier ist vor allem der Herzog von Orleans gemeint; vgl. Jarry, La vie politique de Louis de France, duc d'Orleans, pag. 208), etiam nolentibus interesse. Nihilominus cancellarius regis Franciae iuxta mandatum sibi factum publicavit edictum subtractionis obedientiae papae fiendae per totum dominium dicti regis sub penis etc. observandum, intermissa appellatione ad futurum papae successorem.' Et fuerunt inde duo comissarii destinati videlicet Robertus etc. wie unten S. 424.

1 Pfingsten fiel auf den 26. Mai.

2 Der hl. Vincenz Ferreri, der mit seinem Bruder Bonifaz lange treu zu Benedikt stand. Quétif-Echard (SS. ord. praed. I, 764. 766) glauben, er habe an der Curie die Stellung des magister s. palatii innegehabt. Doch wird er in mehreren Actenstücken dem magister s. palatii entgegengestellt und nur als Beichtvater Benedikts bezeichnet. In diese Stellung gelangte er bereits, als Peter von Luna noch als Legat in Spanien weilte. Es hatte nämlich der Heilige, durch Nicolaus Eymerich mit einem Inquisitionsprocesse bedroht, beim Legaten Schutz gesucht; vgl. Martène - Durand, Thesaurus novus anecdotorum, II, 1181 s. Ein Tractat Vincenz' de moderno scismate vom Jahre 1380 zu Gunsten Clemens' VII. s. in cod. 1470 der Pariser Nationalbibliothek.

1

mortem quam vellet cedere, et quod hoc faciendo peccaret mortaliter; quodque ipse erat certificatus, quod si rex Francie se subtraheret, rex Anglie, rex Romanorum et omnes principes Alamannie, rex Ungarie, dux Mediolanensis et communitates Italie se subtraherent ab intruso 5 et etiam domini cardinales et reges Castelle et Aragonum et Navarre etc. se substraherent a domino nostro, et quod sic infallibiliter infra festum nativitatis haberetur vera unio; imposuitque falso domino nostro, quod erat periurus, fautor scismatis ac etiam hereticus etc.

[ocr errors]

In qua congregatione fuit ordinatum, quod oppiniones singulorum 10 darentur in scriptis per cedulas, quibus datis sed non publicatis, rege existente infirmo et domino Aurelianensi bone memorie absente, die dominica XXVII iulii fuit publicata substractio obedientie in terris regi subiectis; de qua multi prelati et alii notabiles viri fuerunt mirati, cum tenerent communiter, quod oppinio maioris partis erat, quod substractio 15 non erat facienda. Deinde duo commissarii fuerunt destinati ad Villam (19) Novam prope Avinionem, videlicet Robertus Cordelerii et Tristanus de Bosco magistri requestarum domus regis 3. Qui dominica die, que fuit dies prima septembris, in Villa Nova prope Avinionem [predictam substractionem publicaverunt], precipientes cunctis de do20 minio [dicti] regis tam clericis quam laicis sub gravibus penis, quod ab obedientia et servitio et curia domini nostri pape Benedicti recederent 5. Cardinales etiam ad Villam Novam transierunt, ubi congregantes cives Avinionenses et cum eis consilio habito, predicti regis subtractioni adheserunt et ab obedientia pape se substraxerunt, septem exceptis, 25 quorum quinque intraverunt palatium cum domino nostro permansuri, et duo iverunt ad propria.

1 Vgl. Douet-D'Arcq, Choix de pièces inédites, I, 206.

2 Vgl. oben S. 422, Anm. 4.

3 Va. Robertus Cordeller et quidam vocatus Oliverius, qui se nominat Attrebatensem prepositum; die Gallia christiana macht Tristan de Bosc zum Bischof von Arras. Dagegen Bal. Robertus Cordelerii legum doctor et Tristanus de Boscho praepositus ecclesiae Atrebatensis de parlamento regis.

Vgl. Baluze 1. c. c. 1122.

5 Bal. und Va. fahren weiter: Propter quod capellani, familiares, auditores et alii officiales de domo papae et curia recesserunt. Domini cardinales etiam ad Villamnovam transierunt; ubi congregantes cives Avenionenses, wie oben.

Bal. und Va. et solemniter ab obedientia papae se subtraxerunt et de rebellione fienda per cives.

4. Die Belagerung des päpstlichen Palastes 1. Demum dicti cardinales de rebellione fienda per cives Avinionenses et alios de comitatu Veneysini et terris pape ordinaverunt dominum

1 Wie ich schon oben bemerkte, ist von den Chronisten vor allem der Mönch von St. Denis in seiner Eigenschaft als Reichshistoriograph zu berücksichtigen. Ich füge daher seinen Bericht hier an. Chronique du religieux de Saint-Denys ed. Bellaguet, t. II, p. 652; lib. 19, c. 8:

'Circa finem istius mensis septembris domini cardinales Avinionenses numero decem et septem regi Francie litteras transmiserunt continentes, quomodo substractionem tocius obediencie factam pape per ecclesiam Gallicanam approbantes, ipsam racionabilem et iustam reputabant; item et quod similiter eamdem facere mens erat, ipsum deinceps hereticum et fautorem scismatis decernendo, quia in obstinacione manens ad unionem habendam in ecclesia sancta dei, viam cessionis, quam ante assumpcionem eius sacramentis promiserat, repellebat et acceptare denegabat animo pertinaci. Eorum animos [Benedictus] litteris monitoriis frustra temptavit mutare; quapropter cardinalium Pampilonensis et Terasonensis, qui soli sibi astabant, usus consilio, eos persequi statuit. Sed cerciores effecti, quod ad hoc Arragonenses compatriotas evocabat, aufugientes Villam novam citra Rodanum, velut tutum refugium, pecierunt. Ex tunc qui occasione lucri papalem curiam frequentabant, a capite membra dividi monstrum reputantes, domino Benedicto vale dicto, ad sua beneficia sunt reversi.

Cives autem Avinionenses partem cardinalium fovere inceperunt et palacium papale consuluerunt obsidere. Ibi iam multi subsidiarii bellatores habebantur, qui civium reiteratos assultus pluries repulerunt. Quod cardinales videntes, dominum Iohannem dictum Le Maingre, fratrem marescalli Francie Boussicaudi, in eorum evocaverunt auxilium. Qui cito mandato parens et multos stipendiarios francigenas secum ducens, palacium obsidione cingere maturavit. Propugnacula quoque lignea per gyrum construens, ibi armatos viros locavit, qui reiterantes assultus incessanter ingressus palacii observarent, ne auxiliarii vel bona aliqua pape mitterentur. Machinas eciam iaculatorias et obsidionalia instrumenta statuit in multis locis, que ponderosos et graves lapides emitentes, sepius in incertum, non solum officinas palacii, sed et forciora et secreciora loca pape, voltata eciam possent confringere. Cives eciam cum celtibus et fossoriis nonnullis locis muros suffodentes palacii, illos trabibus ligneis appodiaverunt, ut si cum combustibilibus ignis apponeretur, ad terram prosternerentur. Per patentes quoque speculas cum quadam die ignem grecum proiecissent, municionem lignorum pro biennio preparatam penitus consumpserunt, in dampnum maximum pape, cum ligna in hiis partibus cara, quin carissima sint.

Quamdiu ibidem mansit miles prefatus Boussicaudus, multas inedias papa perpessus est. Cibi quoque recentes, quibus uti consueverat, sibi mitti non poterant. Ad tantam quoque necessitatem perductus est, quod defficientibus

1

3

2

Gaufridum Lemengre militem cum gentibus armorum pro custodia, ut dicebant, dictarum civitatis et terrarum a[d] sua stipendia receperunt. Qui accessit ad quoddam castrum suum de Borbono prope Avinionem, deinde ad civitatem cum suis gentibus armorum profecturus. Ad 5 quem quidam de cardinalibus de Villanova accessit et cum eo colloquio habito rediit; gentesque dicti militis infra duos vel tres dies sequentes Petrum Vimineti (?) 5 licentiatum in decretis, abbatem sancti Ysidorii, regentem comitatum Venaysini, familiarem pape, qui ad visitandum quedam castra per eum missus fuerat et ad eum redibat, nichil 10 tale suspicantem crudeliter interfecerunt.

4

lignis, multa tuguria palacii discooperiri oportuit, ut inde comestibilia coquerentur. Continuando assultus, palacium multum dampnificatum est; multi quoque hinc inde graviter vulnerati sunt. Sed tandem illud cepisset, ut vulgo referebatur, prenominatus miles, pappa et palatinis ad ultimam necessitatem redactis, nisi casus supervenisset hic narrandus. Cum enim ingredi palacium multi hinc inde temptarent, triginta fuerunt numero, qui per conductum, per quem coquine immundicie emittebantur, introierunt successive; sed cum temptarent ulterius progredi, ab introrsum manentibus, qui continuas vigilias exsolvebant, capiuntur; unde ne occiderentur, assultus lencius solito peracti sunt.

Dampna ista atque graves molestias, quas longum esset narrare, diu papa et fere per quinquennium pertulit pacienter, nec aliqualiter usus fuit contra quemquam gladio spirituali; nam sciebat non a cunctis lilia defferentibus istas iniquitates procedere, cum multi illas dampnarent, sibi favorabiliter adherendo.

1 Bal. und Av. et quendam militem vocatum Bussicaldum cum.

2 Für Bolbona, jetzt Boulbon, südlich von Avignon zwischen Barbentane und Tarascon; vgl. unten S. 429.

3 Va. quidam cardinalis.

4 Va. secreto colloquio.

5 Darnach ist Cottier (Notes historiques concernant les recteurs du cidevant Comté-Venaissin. Carpentras 1806, p. 101-103) zu ergänzen und zu berichtigen. Nach ihm war Peter de Viminetto, Mönch von St. Victor bei Marseille und Prior von Châteauneuf-de-Lovezan in der Diöcese Rodez, bereits vor 1396 Stellvertreter von drei Rectoren des Comtats (Heinrich de Séneri, Odon de Villars und Pons de Langeac); im Jahre 1396 soll sodann Gaston de Montecatino und im Sommer 1397 Anton de Luna im Rectorate gefolgt sein. Nach obiger Stelle wäre also Peter de Viminetto Stellvertreter Antons gewesen. Die Cardinäle bestellten während der Belagerung Johann de Alzerino als Rector im Namen der römischen Curie und des Cardinalscollegs; vgl. S. 104.

Va. rediit predictusque miles statim per gentes suas quendam abbatem regentem comitatum Venaysini familiarem.

Postea cives Avinionenses palacium episcopale, ecclesiam beate Marie de Dopnis in roca et graneria pape occuparunt et gentibus munierunt et unum scutiferum familiarem pape, qui claves civitatis custodiebat, ceperunt et claves abstulerunt. Et deinde quidam familiares cardinalium ad hospitium 2, ubi bulla tenebatur, venientes, per violen- 5 ciam bullatorem 3 cum bulla pape ad Villamnovam secum duxerunt et bullam cardinalibus tradiderunt. Et diversi de familia pape et aliqui alii de natione Yspanie maletractati, vulnerati et bonis suis spoliati fuerunt et incarcerati. Et etiam pape et hiis, qui cum eo in palatio remanserant inclusi, victualia denegata et aditus ad papam per can- 10 cellos et alias munitiones prohibitus, gentibus armorum in magna copia per stationes dispositis in circuitu palatii. Eodem tempore cardinalis de Novocastro, qui in Villanova per cardinales fuit in Avinione capitaneus ordinatus, et (19") die lune XVI eiusdem mensis per civitatem publice supra equm, indutus de rubeo, sine roqueto, accintus gladio 15 cum baculo in manu equitavit cum gentibus armorum, concitando populum ad rebellionem, cunctis clamantibus: Vivat sanctum collegium et civitas Avinionensis 5.

6

7

4

Deinde predictus Gaufredus Lemengre cum illis de Avinione turrim, que est supra pontem, quam familiares pape custodiebant expugnave- 20 runt et igne comburentes ianuas cum minis, balistis et bombardis durum insultum fecerunt, ita quod custodes non valentes resistere turrim civibus tradiderunt. Qua cum magna exultatione occupata, banderias suas in summitate eius erexerunt et palatium plus solito expugnaverunt 9.

1 Va. und Bal. qui more solito claves.

2 Va. und Bal. cardinalium intrantes civitatem et ad.

3 Va. und Bal. quendam bullatorem.

▲ Va. und Bal. copia positis circumquaque. Et die lunae XVI eiusdem mensis cardinalis de Novocastro, qui in Villa Nova per cardinales fuerat in Avinione capitaneus deputatus [Va. Corr. ordinatus] et iam Avinionem intraverat et in palatio episcopali morabatur, equitavit per civitatem publice, supra equum, indutus de rubeo, sine roqueto et pallio, accinctus gladio, cum baculo in manu et habitu satis inhonesto, concitans populum ad rebellionem, cunctis acclamantibus: Vivat sacrum collegium et civitas Avinionensis, per plateas et loca publica discurrebat. Deinde.

[ocr errors]

5 Vgl. den Brief König Martins von Aragonien an die Cardinäle in Baluze 1. c. I, 1316.

Bal. und Va. Deinde praedictus Bussicaudus.

7 Bal. und Va. quidam familiaris papae custodiebat.

s Va. und Bal. bombardis taliter artaverunt, quod custodes non valentes

resistere de licentia pape turrim civibus tradiderunt.

9 Va. und Bal. expugnaverunt] infestaverunt.

« AnteriorContinuar »