Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Die vero sancti Michaelis', que fuit dominica, predictus cardinalis de Novocastro cum bombardis palatium apostolicum fortiter expugnavit 2 et fecit per alios expugnari. Contigit autem, quod quedam fragmenta lapidis excussi per bombardam dominum nostrum percuserunt in spatula, 5 nulla tamen ei per dei gratiam lesione illata. Ipse autem dominus noster ob reverentiam sancti Michaelis mandavit illis de palatio, quod illa die sustinerent impetum inimicorum, nichil eis nocentes et quod ab impugnatione cessarent. Dictus vero cardinalis de Novocastro infra V vel sex dies post expiravit.

10

Deinde cardinales et Avinionenses duas magnas machinas ex utroque latere palacii erexerunt, que lapides grossos prohiciebant contra palatium. Cum quibus et magnis bombardis, sagittis, lapidibus et diversorum generum machinis, multis diebus et noctibus palatium expugnaverunt; in tribus vel quatuor aut pluribus partibus facientes minas 15 subtus turres et murum, per quas credebant turres et murum palatii in diversis partibus diruturos. Quibus gentes domini nostri resistebant, ut melius poterant, cum bombardis, balistis et aliis generibus armorum se defendendo.

Die vero XXIIII octobris data hincinde securitate per gentes do20 mini nostri ab una parte et cardinales, qui erant ab extra ac predictum Gaufridum eorum capitaneum ex altera, exiverunt extra palacium ad colloquium super tractatu concordie cardinales Pampilonensis, de Boyl et de sancto Adriano cum aliis tribus de cardinalibus, qui erant ab extra. Qui cum minime concordassent et predicti cardinales vellent

1 Am 29. September.

2 Va. und Bal. expugnavit] infestavit.

3 Bal. und Va. fecit per Bussicaldum et alios infestari. Et quidam lapilli excussi ex lapide bombardae, misso ex palatio parvo, ubi cardinalis morabatur, papam percusserunt. Die vero martis, prima octobris praedictus cardinalis divino, ut creditur, iudicio glandulis et carbunculis percussus et factus quasi insensibilis, die veneris, quae fuit sexta a die s. Michaelis, vitam, utinam saltem corporalem, perdidit. Deinde duae magnae machinae ex utroque latere palatii fuerunt erectae.

4 Va. und Bal. ruituros.

Va. und Bal. securitate per papam et ipsos, qui cum eo erant ab una parte. 6 Bal. und Va. hier wie überall statt Gaufridus: Bussicaldus.

7 In Va. bemerkt der Cardinal von Pampelona zu minime concordassent am Rande: 'Attende'. Ferner unterstrich er incontinenti und schrieb darüber: 'circa mediam noctem cum vero maximo (?) . . .' Zwischen qui eos miserat und fuerunt ein Zeichen und hierzu am Rand: '. . . (?) et in crastino de mane convenire condixerant in eodem loco.' Endlich bemerkt er zu ad castrum suum missi am Rand: 'Duo tantum, nam tertium secum retinuit videlicet dominum de Boyl'.

redire ad papam, qui eos miserat, fuerunt per d[ictum] Gaufridum (20*) capti et duo ex ipsis ad castrum suum de Borbono missi et ibidem captivi detenti et postea redempti.

1

2

Die vero sabbati XXVI eiusdem mensis magister portuum et Ricardus miles socius dicti Gaufridi et alii fere LX homines armorum 5 per cloaquas coquine intraverunt infra palatium in coquina et quasi divino miraculo impediti ibidem, fere omnes capti sunt, sine lesione notabili illorum de palatio; et deinde per dictum Gaufridum et illos de civitate fuit diutius palatium expugnatum. Sed illi de palatio viriliter restiterunt; et apposito igne in minis nichil per gratiam dei ruit de 10 muris palatii, sed eas illi, qui erant de palatio, custodierunt et, prout eis videbatur, obstruxerunt .

5

Illi autem, qui palatium expugnabant, videntes se frustrari spe sua, propter perditionem minarum et captionem predictorum, tandem intraverunt tractatum. Et fuit conventum ex utraque parte, quod ab 15 expugnationibus cessaretur. Et facta treuga inter partes, qua durante nichil ab utraque parte debebat innovari. Sed treuga non obstante fecerunt cancellos circa palatium, ita ut nullus posset ingredi palatium vel exire sine licentia cardinalium et civium; nec patiebantur durantibus treugis, quod aliqua victualia inferrentur in palatio.

Et sciendum, quod durante tempore obsidionis multi de illis, qui erant intra palatium mortui fuerunt, aliqui vulneribus, aliqui infirmitate propter deffectum victualium et medicinarum, que pro talibus vulneribus et infirmitatibus erant necessaria, que petita eis crudeliter denegabantur.

20

5. Vermittlungsversuche des Königs von Aragonien und des Herzogs 25 von Orleans.

Medio autem tempore ambaxiatores regis Aragonum, qui in Avinione cum cardinalibus nichil super concordia potuerant proficere, scien

1 Va. und Bal. capti et incontinenti ad castrum.

2 Bal. magister portuum pro rege Francorum et Ricardus.

3 Va. und Bal. armorum per unum magnum alveum intraverunt palatium.
Va. und Bal. fehlt fere.
5 Av. que.

6 Bal. und Va. fahren fort: Et tandem conventum fuit inter eos, qui erant ab extra et intra, quod ab expugnationibus cessaretur. Et sciendum.

Der folgende Abschnitt bis: Ista est responsio domini regis lautet in Baluze 1. c. c. 1125 und Va. f. 204: 'Et post fere per quatuor menses deficientibus victualibus, illis, qui erant ab intus spes remedii cuiuscunque deperiit. Tandem aliqui amici, consanguinei, et servitores domini nostri papae de ipsius anxietate et angustia ac tribulatione condolentes, eumque ab eis liberari cupientes, cum certo apparatu galearum et vasorum aliorum per mare iuxta Archiv für Literatur- und Kirchengeschichte. V.

29

tes quod pape et suis defficiebant victualia, Parisius iverunt ad providendum, quantum possent, predictis periculis, quibus papa cum suis notorie subiacebat. Qui non valentes aliter providere, reportaverunt pape cedulam per concilium regis Francie eis traditam, cuius tenor 5 sequitur in hunc modum:

Ista est responsio domini regis Francie in Martène-Durand, Amplissima collectio, VII, 638-640, n. 9, und Raynaldus ad an. 1399, n. 10. Doch lautet der erste Abschnitt in den Acten wie in Raynaldus: Primo super quadam cedula per Benedictum alias electum in papam confecta 10 et signata et per ipsos Ambaxiatores dicto domino nostro regi presen

[ocr errors]

Rhodanum venientes et Rhodanum intrare volentes, per plures dies vento et fortuna maris eis contrariantibus Rhodanum ipsum intrare non potuerunt. Tandem praedictis cessantibus intraverunt Rhodanum; sed propter defectum aquae Rhodani, quae erat multum diminuta, aliquae ex dictis galeis recedere habuerunt, et aliquae ex eis post plures dies usque ad Valobregam cum magna difficultate venerunt; et quia ulterius propter diminutionem dictae aquae ascendere non valuerunt, coacti sunt recedere.

Et post quatuor menses papa et ii, qui cum ipso sic obsessi in palatio remanserunt, sed ad ultimum deficientibus victualibus, spes remedii cuiuscunque deperiit. Sed medio tempore ambaxiatores regis Aragonum, qui Parisius iverant ad obstandum, quantum possent, praedictis periculis, quibus papa cum suis notorie subiacebat, non valentes aliter providere, reportaverunt papae quandam cedulam per consilium regis Franciae eis traditam, in qua continebatur inter cetera in effectu, quod super factis papae rex Franciae non intendebat ambaxiatoribus praedictis regis Aragonum respondere, sed proprios ambaxiatores ad regem Aragonum mitteret, qui sibi intentionem regis Franciae explicarent, et per Avinionem transirent; et si papa vellet pro bono unionis ecclesiae, intruso cedente, mortuo vel eiecto, papatui renuntiare, ad finem quod eligatur tertius unicus verus pastor etc., quo facto statim, ut ibi continebatur, unio ecclesiae haberetur et vellet a se gentem armigeram expellere, rex Franciae ipsum sub protectione sua regia reciperet, et cardinales ac cives Avinionenses ab omni via facti cessare faceret, et de securitate debita provideret. Quod si papa statim praedicta se facturum ambaxiatoribus regis Aragonum promitteret, sui ambaxiatores, cum essent Avinione, pro executione praedictorum ad ipsum intrarent, alias recta via in Aragoniam procederent, prout latius haec et alia in praedicta cedula continentur, cuius tenor sequitur sub hac forma.'

In Va. bemerkt der Cardinal von Pampelona zu ad Valobregam am Rand: 'Non credo.' Ferner unterstrich er XVIII milia francorum solverant, und schrieb dazu: 'XI milia scutorum coacti fuerant solvere.' Endlich fehlt daselbst der Schluss: Cuius tenor etc. und folgt sogleich: Quod cum pape innotuit, s. S. 431, Z. 8.

1 Die folgenden Abschnitte stimmen mit Baluze 1. c. c. 1126 bis zum Abschnitt: Et post papa ambaxiatores unten S. 432, Anm. 7.

tata et aliquibus aliis (20) pacem et unionem ecclesie tangentibus dominus rex Francorum predictus suos ambaxiatores solennes ad dictum dominum regem Aragonum iam mittere disposuit, qui ad plenum de intentione sua ipsum super pace et unione ecclesie ulterius prosequenda informabunt. Nr. 8 endet wie in beiden Drucken: tres 5 vel quatuor dies. (21) Et lectis ipsis capitulis et cedula de verbo ad verbum etc.

1

Quod cum pape innotuit et in tam gravi articulo constitutos se et suos vidit, assistentium inductus consilio, ut non solum sibi et suis, sed futuris ecclesie periculis et erroribus provideret, predictis annuit. 10 Iam enim defficiente vino et aliis victualibus totaliter solo pane cum leguminibus, aqua et aceto infra palatium vescebantur.

Die veneris post pascha, que fuit quarta aprilis ambaxiatores regis Francie, videlicet abbas Sancti Michaelis in Periculo Maris, Guillermus de Tinonvila miles, Egidius de Campis in theologia magister, qui de 15 Parisius venerunt, palatium intraverunt 2 et domino nostro pape prefato dictam capitulorum cedulam presentarunt et papam, ut predicta capitula, sicut predixerat, firmaret, ex parte regis requisiverunt. Quod papa se facturum respondit, si sibi et suis salvaguardia regis et securitas sufficiens traderetur 3. Cuius responsio in sui (!) forma sequitur sub 20

hiis verbis:

Benedictus episc. s. s. dei. Cum nuper dilecti filii in MartèneDurand l. c. 636–638, und Baluze l. c. c. 1127–1129; endet (22a): nos huic cedule propria manu subscripsimus; super quo certa capitula firmata fuerunt.

25

Voluerunt tamen, quod redditis pape cardinalibus Pampilonensi et sancti Adriani, qui iam pro sua redemptione XVIII" francorum solverant Gaufrido supranominato et bonis suis depredati fuerant, papa statim sine quacunque redemptione magistrum portuum et Ricardum militem et alios capitaneos et gentes armorum de societate et familia predicti 30 Gaufridi, qui capti infra palatium tenebantur, libere dimitteret; et gentes, que cum ipso infra palatium erant cum suis armis abiceret. Quod statim fuit executioni mandatum. Et papa cum tribus cardinalibus et paucis aliis infra palatium remanserunt. Quibus ex tunc fuerunt,

1 So Va. und Bal.; Av. in dicto.

2 Va. und Bal. intraverunt et papam, ut premissa capitula, dixerat, firmaret, ex parte regis requisiverunt; quod papa se.

sicut pre

3 Va. traderetur, super quo certa capitula firmata fuerunt. Voluerunt tamen. Die Eide, welche die im Palaste verbleibenden und die aus ihm abziehenden Truppen und Diener abzulegen hatten, s. in Martène-Durand, 1. c. VII, 650-656.

ut plurimum victualia' dietenus pro centum personis tantum (22o) administrata. Et quando non faciebat dominus noster secundum voluntatem cardinalium, restringebant sibi victualia cum comminatione de ulterius non dando.

5 Predicti tamen cardinales Pampelonensis et sancti Adriani 2, postquam pape se presentarunt, non fuerunt permissi continue infra palatium remanere, sed infra civitatem in suis hospitiis residerunt. Qui raro permittebantur papam videre, nisi quando predictis cardinalibus et civibus pro eorum negotiis utile videbatur.

10

3

Quod cum predictus cardinalis sancti Adriani, qui raro permittebatur exire hospitium nec papam poterat visitare, dolenter attenderet nec tam gravem artationem contra libertatem eis promissam equo animo ferre posset, temptavit secrete in Aragoniam fugere et sub dissimulato habitu, quando pergebat ad villam de Aquis Mortuis, cognitus est 15 per Robertum Cordelerii supranominatum 5, in turri eiusdem ville gravi carcere mancipatus, per dies aliquos detentus, ubi gravem infirmitatem incurrit. Vocatoque medico pro eius cura et dicente, quod in carcere illo scalido curari non poterat, ymo proculdubio moreretur, si non transferetur ad aliam domum bene dispositam; quod predictus Cordelerius 20 facere negavit omnino; ex quo post paucos dies predictus reverendissimus pater cum magna devotione et patientia, sicut in vita pie et fideliter vixerat, sacramentis ecclesie devote perceptis sub recta fide et unione sancte matris ecclesie et obedientia vicarii Ihesu Christi, pro quibus mortem corporalem sustinere voluit, animam Christo reddidit, in 25 celis eterne vite gloriam acquisivit.

-

Et postquam papa omnia, que pro tunc fuerant ab eo petita,

1 Bal. und Va. victualia administrata, licet quandoque fuerint denegata. Praedicti tamen.

[blocks in formation]

4 Vgl. Di Pietro, Histoire d'Aiguesmortes p. 173 s.

5 Va. fehlt supranominatum.

6 In Va. ist für aliquos eine Lücke gelassen.

7 Das Folgende lautet in Baluze 1. c. c. 1130 und Va. fol. 205: Et post papa ambaxiatores regis Franciae multotiens requisivit, ut sibi de salvoconducto et sufficienti securitate, sicut promiserant, providerent. Quod facere noluerunt; sed facto verbo cardinalibus et civibus Avinionensibus, quod papae securitatem traderent, ante ipsam habitam in Franciam redierunt, quae mediantibus ambaxiatoribus regis Aragonum, qui in Avinione remanserunt, a cardinalibus praesentibus, uno excepto, habita fuit, quousque de Francia eis aliud mandaretur. Cives autem eam negaverunt. Papa autem misit in Franciam ad tentandum, si in praedictis poterit aliquod remedium conveniens adhiberi.

« AnteriorContinuar »