Imágenes de páginas
PDF
EPUB

realiter implevit, requisivit ambaxiatores regis Francie multotiens, ut sibi de salvoconductu et sufficienti securitate, sicut promiserant, providerent; quod non potuit obtinere, quoniam cardinales, qui materiam istam conducebant, ad hoc solum tendebant, quod gardiatores in capitulis per ambaxiatores regis Francie portatis haberent palatium in sua 5 potestate. Quod papa facere renuit, quia fuit avisatus per unum ex dictis cardinalibus, quod aliqui ex cardinalibus se iactaverunt, quod si gardiatores predicti haberent gardiam, ut erat ordinatum (23), quod mundus esset exoneratus de papa infra XV dies. Prefati vero ambaxiatores nulla prestita salvaguardia in Franciam redierunt.

Post quorum recessum mediantibus ambaxiatoribus regis Aragonum cardinales presentes, uno excepto, securitatem dederunt 2, quousque de Francia eis aliud mandaretur. Cives autem Avinionenses illam negaverunt 3. Et tunc papa misit in Franciam ad temptandum, si in premissis posset aliquod remedium conveniens inveniri.

4

10

15

Premissis pendentibus dicti cardinales miserunt tres ex eis, videlicet Penestrinum, de Tureyo et de Saluciis Parisius ad regem et dominos et requisiverunt, quod ambaxiatores ex parte regis irent ad reges, qui se non substraxerant et ad principes et communitates Alamannie et Italie. Et illud obtinuerunt, sed ad id nullum potuerunt inducere. 20 Deinde requisierunt, quod fructus prelaturarum vacaturarum in regno eis assignarentur pro facto prosecutionis unionis, posito ibi uno administratore, et omnes proventus pertinentes ad cameram apostolicam, et quod etiam ipsi haberent collationem beneficiorum reservatorum. Et ista non potuerunt obtinere.

Premissis pendentibus, cum dominus Aurelianensis bone memorie laboraret super facto salveguardie regie, de qua supra, fuit sibi suggestum per aliquos, quod si dominus noster papa vellet dare ad partem

Et in isto statu sunt de praesenti negotia sanctae matris ecclesiae, sicut fide digna eorum, qui sciebant, relatione percepi. Quibus Christus providere dignetur, cuius sponsa sacrosancta mater ecclesia tam periculose vexatur, et fides catholica, nisi cito providerit naufragatur.' Hier endet die von Baluze abgedruckte Redaction der Pariser und der vaticanischen Handschrift. In dieser letzteren bemerkt der, Cardinal von Pampelona am Schluss: 'Hic postea de innovatis (?) et de modo . . .

1 S. Martène-Durand 1. c. VII, 641 s.

2 Vgl. Martène-Durand 1. c. VII, 644 s., 671 s.

3 S. Martène-Durand 1. c. VII, 647, wo sich eine von der Stadt ausgestellte securitas findet, welche mit der securitas der Cardinäle in Datum und Inhalt übereinstimmt.

4 Vgl. Chronica Karoli VI. I. c. II, 676; l. 19, c. 12 und III, 60; 1. 23, c. 13.

25

instrumentum super articulis concernentibus viam cessionis, aliis articulis superius per eum firmatis omissis, rex et alii domini duces et etiam cardinales essent contenti, et cum hoc haberetur salvaguardia et etiam omnia attemptata cessarent, et haberetur bona pax et concordia. 5 Super quo dictus dominus dux, qui multum dolebat de istis, misit ad dominum nostrum papam priorem tunc Porteceli ordinis Cartusiensis et cantorem Baiocensem, qui supplicarunt ex parte [dicti domini] ducis eidem domino nostro, ut vellet concedere instrumentum de articulis predictis et dicto domino duci mittere. Quod idem dominus noster con10 cessit et dicto domino duci misit. Sed propter hoc dete[ntio dicti] domini nostri pape nec alia, que sibi fiebant, non fuerunt relaxata nec ammota. Quod dictus dominus dux videns, procuravit sibi committi per regem cum maxima difficultate salvamgardiam 1 ipsius domini nostri pape et ad eius executionem (23") deputavit dominos Robertum de Braca15 monte et Guillermum de Medulione milites, quos ob hanc causam misit Avinionem. Sed non fuit eis custodia dicti domini nostri pape permissa, nec salvamgardiam executioni mandare potuerunt.

20

Tenor autem instrumenti 2 per

sequitur sub hac forma:

[ocr errors]

dominum nostrum papam traditi,

In nomine domini, amen. Per hoc publicum instrumentum cunctis pateat evidenter, quod sub anno a nativitate domini millesimo quadringentesimo primo, indictione nona et mensis martii die tricesima, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Benedicti divina providentia pape XIIImi anno VII°, coram eodem domino 25 nostro papa in palatio apostolico Avinionensi existente, presentibus

1 Sie wurde von Douet - D'Arcq, Choix des pièces inédites I, 203 veröffentlicht und lautet: 'Karolus dei gracia Francorum rex universis presentes litteras inspecturis salutem. Veritatis fidem firmiter attestantes, ad omnium noticiam deducimus et deduci volumus per presentes, quod nunquam Benedictum, ultimo in papam electum, ordinavimus neque mandavimus in carcere quocunque retrudi, includi nec aliquali stricta custodia coarctari neque contra eum guerram fieri nec insultus bellicos aliquales. Quinymo ipsum ad tuitionem persone sue familiar[i]umque et bonorum suorum suscepimus et posuimus in nostra salva gardia speciali et pro maiori sua securitate, sibi in gardiatorem deputavimus carissimum germanum nostrum Ludovicum ducem Aurelianensem, sicut per nostras patentes litteras super hoc sibi concessas, clare patet. In quorum testimonium, nostrum presentibus litteris fecimus apponi sigillum. Datum Parisius prima die augusti, anno domini millesimo CCCC primo, et regni nostri vicesimo primo. Auf dem Bug: Per regem ad requestam domini ducis Aurelianensis et ipso presente. I. de Sanctis.

[ocr errors]
[ocr errors]

2 Vgl. Chronica Karoli VI. 1. c. III, 96; 1. 24, c. 6.

nobis notariis publicis et testibus infrascriptis, constituti personaliter venerabiles viri, religiosus frater Vincentius Ferrarii prior domus Porteceli ordinis Cartusiensis Valentine diocesis et Iohannes de Costa legum doctor, cantor Baiocensis, ambaxiatores sive nuntii illustris principis domini Ludovici Aurelianensis, eidem domino nostro pape exposuerunt 5 verbo in effectu, quod cum dudum, videlicet de anno a nativitate domini millesimo trecentesimo nonagesimo nono, indictione septima, die vero decima mensis aprilis, pontificatus prefati domini nostri pape anno quarto, ipse dominus noster ad instantiam illustris principis domini Karoli regis Francorum quedam capitula concesset cum renuntiatione 10 quarumcunque protestationum, si que per ipsum facte forent, que contra predicta capitula vel [con]tenta in eis possent in aliquo derogare; quorum capitulorum tenor talis est:

Primo, quod propter reverentiam dei et salvationem gregis Christi Benedictus predictus vellet acceptare viam cessionis et promittere, quod 15 intruso cedente, mortuo vel eiecto, ipse renunciabit papatui ad finem, quod eligatur tertius unicus verus pastor et vicarius Ihesu Christi. — Item quod ipse Benedictus teneatur promittere et promittit, quod ipse directe vel indirecte quovismodo non faciet nec procurabit aliquid, per quod unio ecclesie valeat retardari, nec via cessionis quomodolibet im-20 pediri; et hoc etiam iurabunt (24") persone, que apud ipsum manebunt, quodque eidem Benedicto, si contrarium facere vellet, non consentient nec ei dabunt consilium aut favorem. Item similiter promittat, quod quotiens expedierit, ipse ibit ad conventum seu congregationem, que fiet pro unione sancte matris ecclesie una cum illis, qui ad eundem 25 conventum seu congregationem predictos sunt vel erunt ordinati pro parte, que obedivit felicis recordationis domino Clementi pape VII° et eidem Benedicto.

Quorum capitulorum tenorem, prout superius est insertus, predicti ambaxiatores sive nuntii, in quadam cedula papirea presentarunt et 30 ibidem legendum nobis notariis tradiderunt, concludentes, quod cum nunc prefatus rex pro utiliori prosecutione negotiorum ecclesie predictorum capitulorum concessione indigeret, ipsum dominum nostrum papam requisiverunt et rogaverunt tam ex parte ipsius domini regis quam prefati domini Ludovici ducis Aurelianensis, quatenus pro bono et accele-35 ratione unionis sancte matris ecclesie vellet de predictis capitulis et sua concessione cum renuntiatione quarumcunque protestationum, si que per ipsum facte forent, que contra predicta capitula vel contenta in eis possent in aliquo derogare, mandare confici et eis tradi unum duo et plura publicum instrumentum et publica instrumenta.

1 Vgl. Martène-Durand, Amplissima collectio VII, 638–641.

40

Et lectis ibidem capitulis prescriptis de verbo ad verbum, prout superius continetur, memoratus dominus noster papa dixit, se prefata capitula alias concessisse et ad ea responsionem suam fecisse, prout in quadam cedula, quam nobis notariis tradidit et legi fecit, continetur. Et 5 ideo nolens, ut asseruit ab illa deviare, eandem responsionem etiam nunc omnino et sub eadem forma faciebat et fecit, ut sequitur, in hec verba: Nos Benedictus episcopus servus servorum dei, confidentes primo et principaliter in deo, cuius res agitur, quod ecclesiam suam, quam rexit in prosperis, in adversitate non deseret, sed inter fluctus sevientes 10 speciali providentia gubernabit; deinde post creatorem ad creaturas nos refferentes, quantum in homine licet confidere, etiam confidentes in predicti serenissimi regis Francorum excellentia, quod a preclarissimis et christianissimis progenitoribus exemplar animo impressum retineat protegendi ecclesiam (24), qui etiam in minoribus casibus se ei 15 devotum exhibuit protectorem, quod tam in periculoso [articulo, quantum] ad se pertinet, eam non velit opprimere [nec] permittet ruere vel incidere in errorem, sed erga ipsam fidem suam et devotionem catholici principis et erga nos, etsi indignum, verum Christi vicarium in terris, humanitatem et magnificentiam tanto regi convenientem ostendet, 20 annuerimus dictis capitulis, prout etiam nunc in presentia ipsorum ambaxiatorum et notariorum et testium infrascriptorum assistentium annuimus, ipsaque capitula et omnia et singula contenta in eis scienter, voluntarie et spontanee acceptamus, firmamus et approbamus et bona fide promittimus tenere, facere et complere ac inviolabiliter observare ; 25 et etiam faciemus per nostros, qui nobiscum manebunt in palatio, eadem capitula ac omnia et singula in eisdem capitulis designata teneri fieri, compleri et firmiter observari; renuntiantes expresse quibuscunque protestationibus, si que per nos facte fuerint, que contra premissa capitula vel contenta in eis possent in aliquo derogare. Pro quorum 30 omnium maiori firmitate nos huic cedule propria manu subscribimus in hunc modum:

Benedictus episcopus servus servorum dei predictis omnibus, ut supra continetur annuentes illa concedimus et firmamus et pro maiori firmitate nos huic cedule propria manu subscribimus.

35 De quibus omnibus et singulis prefatus dominus noster papa mandavit et prefati ambaxiatores sive nuntii requisiverunt fieri ac eis et cuilibet volenti tradi unum, duo vel plura publicum instrumentum et publica instrumenta per nos notarios infrascriptos.

Acta fuerunt hec in camera turris palatii apostolici Avinionensis, 40 ubi dominus noster papa residebat, anno, indictione, die, mense et pon

1 Martène-Durand, Amplissima collectio, VII, 637.

tificatu, quibus supra; presentibus reverendissimo in Christo patre et domino Ferdinando basilice XII apostolorum presbitero cardinali et reverendis patribus dominis Francisco episcopo Ymolensi, Raymundo beate Marie de Rivipullo, Petro sancti Iohannis de Pinna, Bernardo sancte Marie de Rosis ordinis sancti Benedicti Vicensis, Oscensis et Gerun- 5 densis diocesium monasteriorum abbatibus et honorabilibus viris fratre Petro Marini magistro in sacra pagina, ordinis fratrum minorum provincie Aragonie ministro, fratre Ieronimo de [Ochon] camerario dicti monasterii Rivipulli', Ioanne Romani (25) canonico Barchinonensi et Francisco Ribalta magistro in artibus et medicina, prefati domini nostri 10 pape cubiculariis et phisico, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

3

Et ego Petrus Soriani clericus Segobricensis, publicus auctoritate apostolica notarius, supradictis omnibus et singulis, dum sic, ut premittitur, agerentur et fierent per prefatum dominum nostrum papam et 15 coram eo, una cum prenominatis testibus et infra scripto notario interfui et huic instrumento in hanc publicam formam redacto et per alium scripto signum meum consuetum apposui hic, me manu propria subscribendo, in fidem et testimonium premissorum omnium requisitus et rogatus.

Et ego Martinus Molinerii, presbiter Dertusensis diocesis, publicus apostolica auctoritate notarius, predictis omnibus et singulis, dum sic, ut premittitur, agerentur et fierent per dictum dominum nostrum papam etc. ut in proxima.'

20

Et paulo post dicti cardinales fecerunt capi et incarcerari dominos 25 Franciscum de Cario legum doctorem, Augustinum de Volgueria licentiatum in utroque, priorem sancti Antonii in curia romana et N. Trenquerii licentiatum in legibus, Matheum Terrassa ac quosdam alios, imponentes eis, quod faciebant tractatus in villa, quod reduceretur ad manus dicti domini nostri pape. Quos fecerunt questionari usque ad 30 dissolutionem membrorum et deinde duos ex eis decollari et priorem et Trenquerii predictos per villam duci et vilissime tractari.

6. Verhandlungen Benedikts mit seinen Cardinälen.

Post hec dicti domini cardinales, scilicet Penestrinus et de Saluciis, redierunt ad Avinionem habitisque pluribus collocutionibus cum aliis 35

1 Nic. Antonius, Bibliotheca hispana vetus 2. II, 208 und (de Villiers) Bibliotheca Carmelitana I, 653 machen ihn irrthümlich zu einem Carmeliten und schreiben ihm Acta Benedicti XIII. zu.

2 Vgl. Marini, Archiatri pontificj. I, 112. 3 Zuerst scriptis notariis.

« AnteriorContinuar »