Imágenes de páginas
PDF
EPUB

infertur, quod absque responsione et subito (31) non recessisset, si ipsos. cardinales dispositos ad concordiam reperisset.

Circa ultimum capitulum est cum diligentia attendendum, quod cardinales tractatum, quem voluntarie ruperunt, quando requisiti per 5 papam ipsum firmare, sicut se facturos dixerunt, noluerunt, modo volunt reassumere mediante prefato nuntio illustrissimi regis Castelle, cui, ut fertur, plura verba dixerunt de honore, quem eidem regi facturos se reputant, per eius medium huiusmodi tractatum concludendo. Sed advertendum est qualiter. Nam cum semper usque modo dixerunt, se 10 velle firmare tractatum, nunc ipso interveniente ab illo, quod semper concesserant, retrocedunt. Nam in isto ultimo capitulo, cum dicitur, quod si papa velit firmare etc. ubi sequitur: cardinales sunt parati illos sex articulos firmare, in prima scriptura sequebatur: iuxta illorum tenorem et ad prosecutionem ipsorum articulorum procedere etc. fuit noviter 15 interlineatum et additum ibi, cum dicitur firmare quantum ad prosecutionem dictorum articulorum.

1

Quod clarius patet in ipsorum articulorum copia et presertim inspectione prefati articuli VI. [Ex quo] manifeste infertur, quod non obstante articulo super hoc, iam diu est, concordato, scilicet quod ipsi 20 tenentur firmare tractatum, modo noviter propter eam, quam dicunt reverentiam regis Castelle, retrocedunt ab illo, quod ante concesserant, sed solum volunt firmare, se prosequturos tractatum apud alios, quod magis pertinet ad mediatores negotiorum et gestores partium inter se tractantium quam ad ipsos principales, qui debent pacta concordata 25 firmare et servare; maxime cum de hoc a principio actum fuerit, papa recusante tractatum, nisi cardinales, quibus per alios commissum fuerat, de aliorum, ut dixerunt, expressa voluntate, se asseruissent, que concordarentur inter ipsos, proculdubio firmaturos. Unde satis claret, quanta equitate cum papa agitur, cum tractatum eis ita favorabilem, quem per 30 papam firmari (32) postulant, similiter firmare ipsi recusant.

Ex tali ergo principio qualis sit presumendus imposterum exitus de tractatu reassumendo, facile potest coniecturare prefatus nuntius illustrissimi principis, et deliberare, quid tam magnifici regis honori et sue honestati conveniat. Nam si predictos cardinales possit inducere 35 ad firmandum, sicut alias promiserunt, articulos concordatos, non obstante eorum ruptura papa propter dei servitium et honorem tanti principis est paratus illa firmare, quamvis dictis cardinalibus nimium favorabilia et non pape, ut patet ex ipsorum articulorum tenore.

Est etiam verum, quod quamdiu dominus noster fuit sic in palatio, 40 venerunt ad ipsum plures de terris sibi obedientibus, ut pote de regnis

1 Av. medietores et negotiorum gestores.

Aragonie, Navarre, Cipri, Scocie, Lotharingie, Britanie, Sabaudie, Armaniaci, Fuxi, Convenarum et de aliis sibi obedientibus, etiam in modum ambaxiatorum, qui non permittebantur intrare ad eum, nisi licentia obtenta a cardinalibus, quam obtinebant cum maxima difficultate.

[ocr errors]

5

7. Die Flucht Benedikts und der Vertrag von Château-Renard. Demum dominus noster, postquam fuit sic detentus per quatuor annos et sex menses, XII martii de nocte exivit palatium et de mane circa ortum solis intravit Rodanum in una parva barca; et ut melius et facilius posset tractare cum rege Francie et dictis cardinalibus ac ipsos reducere, posuit se in Castroraynardi ad unam leucam prope Avinionem. 10 In nomine sancte et individue trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Noverint universi hoc presens publicum instrumentum inspecturi, quod anno a nativitate domini millesimo quadringentesimo III, indictione undecima, die vero vicesimanona mensis martii, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Benedicti 15 divina providentia pape XIIImi anno nono, in Castroraynardi Avinionensis diocesis, ubi tunc temporis idem dominus noster residebat, in nostrorum Iohannis Sancii decani Calagurritani et Calciatensis ecclesiarum invicem canonice unitarum, decretorum doctoris, Oliverii de Solerio precentoris et canonici ecclesie Aquensis in Provincia, Colini Dominici canonici 20 Lingonensis et Guillermi Dominici presbiteri auctoritate apostolica notariorum publicorum et testium infrascriptorum presentia, prefatus dominus noster papa ex parte una et reverendissimi in Christo patres et domini Guido Penestrinus, Pictavensis vulgariter nuncupatus, et Nicolaus Albanensis episcopi, Amadeus sancte Marie Nove vulgariter dictus 25 de Saluciis et Petrus sancti Angeli diaconi cardinales, suo et nonnullorum aliorum cardinalium in Avinione existentium, videlicet Petri episcopi Portuensis Florentini, Leonardi tituli sancti Sixti de Giffono, Iohannis tituli sancti Ciriaci in Termis de Venetiis, Iohannis tituli sancte Anastasie Vivariensis, Petri tituli sancti Petri ad Vincula Aniciensis, Guillermi 30 tituli sancte Cecilie de Vergeyo presbiterorum ac Petri sancte Marie in Vialata de Vernhio diaconi, sancte romane ecclesie cardinalium vulgariter nuncupatorum, qui se ab obedientia ipsius domini nostri pape substraxerant, nomine parte ex altera; de quorum mandato et potestate sufficienter fuit nobis ibidem sufficiens facta fides et constat legitime 35 per quoddam publicum instrumentum manu nostrorum predictorum Colini et Guillermi signatum, cuius tenor est inferius est incertus; necnon egregii et nobilis viri Iohannes de Cabassola et Iacobus Rasaudi sindici, 1 Vgl. Martène-Durand, Thesaurus novus, II, 1266 s.. und oben S. 392, Anmerkung 2.

Stephanus Caprioli legum doctor assessor, Poncetus Austraudi, Iohannes Tronchini et Hugo de Sadona (33) cives et consiliarii civitatis Avinionensis, suo et aliorum civium et habitatorum Avinion. nomine, de quorum sindicatu et potestate nobis etiam extitit facta fides per quoddam aliud 5 publicum instrumentum manu Petri Bassurelli clerici Mimatensis diocesis civis et habitatoris Avinionensis publici apostolica et imperiali ac civitatis Avinionensis auctoritatibus notarii signatum, cuius tenor inferius describitur, personaliter constituti cum debita reverentia volentes, ut dixerunt, tractatum pacis et concordie inter ipsum dominum nostrum 10 papam et eosdem cardinales pro se et Avinionensibus civibus 1 a certis temporibus citra ductum et praticatum sub modo et forma in certis capitulis super hoc confectis contentis, ad optatum et salubrem conclusionem deducere ac firmare, nobis notariis predictis ipsa capitula tradiderunt in scriptis, que ibidem et incontinenti per nos legi et publicari 15 voluerunt, preceperunt et requisiverunt; ac lecta et solenniter publicata fuerunt per me decanum predictum, nobis aliis notariis videntibus et audientibus. Quorum quidem capitulorum tenor sequitur in hec verba:

Pax et concordia inter papam ex parte una et cardinales pro se et cives Avinionenses 2, qui pape obedientiam substraxerunt et qui vo20 luerunt presenti gratia gaudere, ex parte altera, videretur sub forma sequenti per dei gratiam posse ad debitam conclusionem deduci, proviso tamen, quod si serenissimus princeps dominus Karolus rex Francorum velit similem tractatum pro se, regno vel clero regni sui seu aliis quibuscunque sibi subditis, papa vult, quod habeat et dabit litteras dominis 25 ituris in Franciam. Primo quod papa mandet dari dominis cardinalibus instrumentum vel instrumenta in forma publica de hiis, que alias concessit ad instantiam regis Francie, nichil mutando seu innovando, cuius concessionis et instrumenti 3 tenor incipit: In nomine domini, amen etc. (33) et post paululum sequitur constituti personaliter venerabiles 30 viri religiosus frater Bonifatius Ferrari prior domus Porteceli, ordinis Cartusiensis Valentine diocesis et Johannes de Costa legum doctor cantor Baiocensis ambaxiatores sive nuntii illustris domini Ludovici ducis Aurelianensis etc.; et finit ante conclusionem notarii: renuntiantes expresse quibuscunque protestationibus, si que per nos facte fuerunt, que contra 35 premissa capitula vel contenta in eis possent in aliquo derogare. Pro quorum omnium maiori firmitate nos huic cedule manu propria subscribimus in hunc modum: Benedictus etc., de quibus omnibus et singulis etc. Item super facto concilii huius obedientie congregandi, quia nullo modo videtur expediens in tanta divisione congregari, cum esset notorie

1 Ed. inter eumdem dominum nostrum papam et Avinionenses cives a certis. 2 Ed. pro se civibus Avinionensibus. 3 S. oben S. 434 f.

1

introductivum maioris divisionis et discordie et multarum inconventiarum, quas hic non oportet exprimere, papa, sicut alias dixit, in eadem intentione est, scilicet quod cardinalibus, civibus Avinionensibus et aliis, de quibus supra, plene reductis ad suam obedientiam, et postquam fuerit restitutus pristine libertati, ipse intendit convocare et celebrare secun-5 dum statuta sacrorum canonum concilium vel concilia et in illis cum consilio dominorum cardinalium, prelatorum et aliorum fidelium et notabilium virorum statuere et ordinare et ordinata prosequi et executioni mandare, que expedientia erunt pro unione et bono regimine sancte matris ecclesie.

10

Item quod papa remittet ex certa scientia omnes iniurias, offensas et dampna, interesse et expensas, si que sibi per predictos vel eorum aliquos irrogata et facta existant, qualitercunque et quomodocunque cuiuscunque dignitatis, status vel conditionis, etiamsi aliqui cardinales existant (34), ratione substractionis et ipsius occasione vel causa et ab [eius] 15 tempore vel citra, illis, scilicet qui ad eius veram et plenam obedientiam redibunt infra tempus infrascriptum, eo modo quo obediebant ante tempus substractionis, et sicut vero romano pontifici tenentur.

3

Item papa modo predicto, si inter predictos sint aliqui viri ecclesiastici, etiam prelati, cuiuscunque status, gradus vel preeminentie exis- 20 tant, etiamsi pontificali vel alia maiori vel minori quacunque dignitate fulgeant, etiamsi forent aliqui sancte romane ecclesie cardinales, camerarius vel marescallus pape; papa eos et eorum singulos conservabit et proteget in honoribus, dignitatibus, beneficiis, officiis et preheminentiis, prout faciebat ante tempus substractionis et etiam tempore, quo sub- 25 stractio facta fuit. Et si aliqui eorum habilitatione vel dispensatione indigerent, illos ex certa scientia habilitabit et dispensabit ex superhabundanti cautela super omni irregularitate contracta occasione vel causa dicte substractionis vel penden[tiis], que secuta sunt ex eadem; necnon remittet ad omnem cauthelam et provisionem futurorum omnes 30 penas iuris et hominis, civiles et criminales, cuiuscunque nature existant, si quas aliqui predictorum incurrerint quoquomodo, confirmando illis et eorum cuilibet et ex certa scientia et omnem superhabundantem cauthelam et provisionem, si opus sit, dignitates, honores, beneficia et officia quecunque ante substractionem ipsi canonice obtinebant; revocando et 35 anullando ex eadem certa scientia et ad maiorem cauthelam omnes processus, sententias et alias censuras iuris et hominis, abolendo plene omnem infamiam, notam et maculam, que ex predictis aliqui (34') quomodolibet incurrissent vel contraxissent, si et in quantum opus foret et

2 Av. illis] illum.

1 Av. scilicet] sed.
8 Av. habilitatione] habilitate.

Ed. dependentiis.

indigere possent, reducendo eos totaliter in pristinos gradus et status plene et sufficienter cum clausulis necessariis et etiam oportunis.

Lecto tamen hoc capitulo prefatus dominus noster papa incontinenti ibidem fuit solenniter protestatus, quod per suam voluntatem 5 huiusmodi sive per aliqua, que promittat, dicat, concedat vel firmet, non intendit se ad aliquid astringere, per quod dignitati potestatis papalis, libertati in beneficiorum, officiorum et preheminentiarum dispositionibus possit quomodolibet derogari nec ipsis beneficiis, officiis, dignitatibus et preheminentiis aliquam insolitam perpetuitatem tribuere. Nec consen10 tiebat nec consentire intendebat in aliqua substractione obedientie sive quacunque alia inobedientia contra ipsum a quocunque facta vel continuata aut dilatione restitutionis eiusdem obedientie; vel in aliqua inclusione, restrictione vel detentione sue persone vel suorum; nec in aliquo quod sit vel esse possit contra fidem vel bonos mores aut in 15 divine maiestatis offensam nec in restrictione sue vel clavium potestatis, cum ea faciat pura et recta intentione pro bono pacis et concordie ac reformatione ecclesie sacrosancte.

Item papa ex certa scientia remittet et indulgebit universaliter et singulariter civibus et habitatoribus civitatis Avinionensis utriusque sexus 20 tam clericis quam laicis et eorum liberis et heredibus et successoribus quibuscunque, si et in quantum indigere possent, et ad maiorem cauthelam et provisionem futurorum, omnes penas iuris et hominis, civiles et criminales, cuiuscunque nature aut gravitatis (35) sint, si aliquas incurrerint ratione substractionis, causa vel occasione eiusdem per com25 missionem1 quorumcunque criminum, excessuum vel delictorum, etiamsi forent lesemaiestatis, perdu[e]llionis et aliorum quorumcunque, omnes iniurias, dampna et interesse, si que sibi irrogata fuerint in persona et bonis, et hoc pro bono pacis.

Item papa ex certa scientia predictos cives et eorum quemlibet 30 manutenebit in libertatibus, franquesiis, consuetudinibus et immunitatibus et aliis eorum quibuscunque iuribus conservabit et proteget, que tempore substractionis et antequam fieret, obtinebant et que sub illa forma, qua consueta sunt iurari in creatione romani pontificis per camerarium; et de novo confirmabit ipsis civibus et civitati, si et in quantum indigerent, 35 et restituet ad famam, honores et dignitates, ita quod vigore predictorum vel alicuius ex predictis eos vel aliquos eorum ipsorumque liberos et heredes et successores universaliter vel singulariter nunquam conveniet, inquietabit aut molestabit per se vel alium, aut conveniri, inquietari seu molestari permittet per quemcunque vel quomodocunque; et hoc 40 pro bono pacis.

1 Av. pro commissis.

« AnteriorContinuar »