circa, vel ipsa CLX milia, que mutuata fuerunt regi Anglie et portata, prout dictus dominus meus Clemens dixit michi. Et super illo mutuo stant publica instrumenta, que ego vidi. Voluit etiam dictus dominus meus Clemens, quod ego interessem numerationi pecuniarum, que erant in quibusdam cofinis existentibus 5 in guardarauba camere, in qua iacebat idem dominus meus Clemens in Castronovo. Et numeravimus ego et multi alii pecunias in multis cofinis existentes, et invenimus in florenis et pecunia aurea CCC milia flor. vel valorem, et LX milia flor. vel X milia plus vel circa, vel X milia minus, vel XX vel circa; et magis credo, quod esset ultra CCC 10 milia (1956) LX milia florenorum, quam plus vel minus. Et invenimus in cofinis unam bursam, in qua erat aurum pulverizatum, valens XV vel XX milia florenorum, ut dicebat magister Raymundus Fabri, vel parum plus vel parum minus. Istud autem aurum pulverizatum computabatur, ut michi videtur, in dictis CCC milibus et LX milibus flor., 15 de quibus immediate feci mentionem. Numeratio istius pecunie fuit facta in Castronovo in estate precedente hiemem, qua dictus dominus meus Clemens tenuit curiam suam ipso vivente in Carpentorato, ut michi videtur. Et eodem tempore summam numeratam supra proxime dictam in bursis reposuimus, et ego aliquas earum mandavi sigillo meo sigil-20 lari et sigillavi; et reposita fuit dicta summa CCC milium et LX milium flor. vel parum plus vel parum minus, ut supra declaravi, in cofinis. antedictis. Item Montiliis vocavit me dictus magister R[aymundus] Fabri, et credo quod de mandato dicti domini mei Clementis, et in camera, ubi 25 tunc morabatur idem magister R[aymundus] Fabri, numeravimus unam summam florenorum vel venetianorum vel ianuensium auri, vel partim erant floreni et partim de aliis pecuniis aureis, de quibus feci superius (196) mentionem; et erat summa, ut michi videtur, XX vel XXV vel XXX milium florenorum, que numeravimus ego et ipse magister R[ay- 30 mundus] et aliqui alii. Nescio tamen, si idem magister R[aymundus] Fabri posuit dictam summam in thesauro, credo tamen quod sic, plene enim non recordor. Vidi etiam in manu dicti domini mei Clementis aliqua frustra auri, que, ut michi videtur, non poterant valere ultra duo milia flor., in 35 guardarauba in Montiliis, et non sum bene certus, si reposita fuerunt predicta frustra in thesauro, credo tamen quod sic. Item vidi multa vasa aurea et argentea deaurata; numerum vasorum et valorem ignoro, que dictus dominus meus Clemens dicebat esse sua, et ipsis utebatur ut suis, et tenebatur in thesauro, ut videtur 40 michi. Et credo pro firmo, quod omnia vasa aurea et argentea, sicut idem dominus meus Clemens precepit in ordinatione sua ultima, fuerunt assignata camere post obitum eius, et alia in piis usibus, sicut in cedula de ordinatione sua ultima facta continetur, cuius copiam sanctitas vestra habet. Item credo, quod LXX milia flor. fuerunt assignata camere, sicut 5 dictus dominus meus Clemens mandavit de summa predicta. (196b.) Intellexi etiam per verba dicti domini mei Clementis, quod in thesauro suo, quod erat in Castronovo, in infirmitate sua, de qua obiit, erant CCC et LXXX milia flor., de quibus credo, quod fuerunt LXX milia camere assignata, ut supra dixi. Super CCC milibus 10 florenorum sto attestationi per me facte1 in presentia sanctitatis vestre et multorum aliorum dominorum cardinalium, que fuit scripta per magistrum Geraldum de Lalo, et predictam attestationem repeto et pro repetita habere volo eandem et ad notitiam sanctitatis vestre deduco de novo, et illa que ibi continentur. Quod autem superest de dicta 15 summa CCC LXXX milium flor., credo quod dominus Bertrandus vicecomes Leomanie habuit; et credo pro certo, quod CCC milia flor., de quibus supra proxime feci mentionem, erant eadem CCC milia, que numeravimus ego et multi alii in Castronovo in vita dicti domini mei Clementis et sanitate, quando numeravimus pecuniam pro mutuo regis 20 Anglie, ut supra dixi. Et LX milia flor., que numeravimus, quando numeravimus CCC milia flor., credo pro firmo, quod erant in illis LXXX milibus flor., de quibus supra proxime feci mentionem. Et credo, quod erant (!) plus in thesauro, sed nescio quantum, nec scio si plus pro vero. (F. 197.) Item audivi a domino meo domino Arnaldo de Pela25 grua s. Marie in Porticu diacono Cardinali, quod ipse, vel alii de mandato eius, receperant pecuniam, quam dictus dominus meus Clemens ordinavit et precepit dari pro pauperibus puellis maritandis et piis usibus distribuendis citra Rodanum, videlicet duo milia et septingentos flor. de pecunia, que remanserat Montiliis. Et habuit a vicecomite 30 predicto V milia flor., que erant restituenda de mandato dicti domini mei Clementis abbatie nominate 2 in cedulis super ordinationibus dicti domini mei Clementis sanctitati vestre exhibitis; et V milia flor. vel circa restituenda collegio dominorum cardinalium pro denario beati Et dixit michi idem dominus meus de Pelagrua, quod quasi 35 maior pars pecuniarum, quas ipse dominus meus de Pelagrua recepit, vel alii de mandato eius, fuit sibi missa de terra nostra per dictum vicecomitem Leomanie vel alios de mandato eius. Alias quantitates, quas recepit pro istis elemosinis faciendis, in specie ignoro, sed credo pro firmo, quod dictus dominus meus de Pelagrua sanctitati vestre 2 St. Bénigne in Dijon, s. oben S. 30, Z. 37. 1 S. oben S. 12. dicet. Frater B[ernardus]1 quondam episcopus Convenarum et frater P[etrus] de Bobeys penitentiarius de ordine predicatorum et frater Raymundus (1976) de Fronciaco 2 de ordine fratrum minorum fuerunt deputati ad distribuendum istas helemosinas in Avinione, in Venayssino et in Vienna, et credo quod in aliis locis citra Rodanum et Lugduno. 5 Dictus dominus meus de Pelagrua scit super hoc plenius veritatem. Item habuit dictus dominus meus de Pelagrua libros legales dicti domini mei Clementis. Item habuit dictus dominus meus de Pelagrua ex donatione dicti domini mei Clementis, prout ipse dixit michi, de dicto thesauro duo 10 milia florenorum. Item habuit reverendus pater dominus Raymundus s. Marie Nove diaconus cardinalis de dicto thesauro ex donatione dicti domini mei Clementis, prout ab ipso domino R[aymundo] audivi dici, sex milia florenorum. 15 Item ego predictus B[ernardus] s. Agathe diaconus cardinalis habui duo milia flor., que dictus dominus meus Clemens mandaverat michi dari in ordinationibus suis per manum magistri Arnaldi de Pontio canonici s. Severini Burdegalensis, que fuerunt michi tradita et soluta post mortem dicti domini mei Clementis in Montiliis per eundem ma-20, gistrum Arnaldum de mandato dicti vicecomitis Leomanie ut credo. Audivi etiam per multos, quod residuum thesauri dicti domini (198a) mei Clementis erat in Castro Durassii Agennensis diocesis et in Vinhandraudo. Et dicebatur, quod ille thesaurus erat dicti vicecomitis Leomanie ex donatione dicti domini mei Clementis. Et tunc quando 25 ille thesaurus fuit ad dictum castrum Durassii portatus, si fuit portatus, credo quod ego non eram adhuc factus cardinalis, ymo credo, quod eram tunc Aureliani 3; sed quantitatem ipsius thesauri ignoro, nec super hoc aliam veritatem scio. Audivi etiam, quod magna pars dicti thesauri fuit distributa in piis usibus et helemosinis et tradita 30 servitoribus et aliis de genere dicti domini mei Clementis, prout ipse in vita sua ordinaverat in ordinationibus, quarum copiam sanctitas vestra habet. Et ego requisitus assentii, quod B[ertrandus] de Mota 4 haberet illud, quod idem dominus meus Clemens dederat sibi in ordi 1 Bernardus de Melhano, Bischof von St. Bertrand de Comminges zwischen 1315 und 1318. S. unten die Aussage des Pönitentiars Petrus de Boubeys. 2 Er war der General-Procurator des Franziskanerordens an der Curie ; vgl. über ihn diese Zeitschr. III, 3 f. 3 Bernard lag in Orléans den Studien ob, als er am 18. December 1310 zum Cardinalat erhoben wurde. Vgl. Baluze, Vitae pap. Avenion. I, 655. 4 Vgl. oben S. 20, Z. 26 und S. 27, Z. 13. nationibus suis sub certis obligationibus et conditionibus, quas credo, quod dictus vicecomes recepit; et credo quod idem vicecomes tradidit dicto B[ertrando] de Mota pecuniam per dictum dominum meum Clementem ordinatam dari ipsi B[ertrando] de Mota, que est summa XX 5 milium florenorum vel maiorem partem. Item credo, quod uxor Bernardi de Pomeriis domicelli (1986) habuit in dotem ad preces meas C florenos. Item quod una domicella de Montiliis habuit in dotem ad instantiam meam alios C florenos sibi assignatos per supranominatum fratrem 10 P[etrum] de Bobeys. Item dictus vicecomes Leomanie habuit maiorem partem debiti, in quo dictus dominus rex Anglie tenebatur dicto domino meo Clementi, tanquam private persone, me volente, consentiente et ratum habente; et super hoc stat publicum instrumentum, in quo idem vicecomes re15 cognovit, se dictam maiorem partem debiti habuisse; et se apud me et quosdam alios consocios meos in hoc obligavit servare nos super hiis indempnes. Item videtur michi pro firmo, quod Arnaldus Bernardi de Serris defunctus consanguineus meus quondam dixit michi, quod habuerat ex 20 donatione, quam mandavit fieri dictus dominus meus Clemens illis de genere suo et servitoribus suis, duo milia flor. Item ego prefatus B[ernardus] s. Agathe dyaconus cardinalis, dum dictus dominus meus Clemens laborabat in extremis in infirmitate, de qua obiit, recessi de Ruppemaura, et eundo versus Carpentoratum 25 feci transitum per castrum de Montiliis, et idem castrum intravi (199a) et cameram, in qua idem dominus meus Clemens, dum morabatur in ipso castro, iacebat; et credo quod intravi similiter guardaraubam dicte camere. Et videtur michi, quod vidi in dicta guardarauba cofinos, quos frequenter videram in aliis guardaraubis et in ipsa ipsius domini 30 mei Clementis; et credo quod in dictis cofinis erat pecunia vel maior pars ipsius, quam ego et dictus reverendus pater dominus R[aymundus] s. Marie Nove dyaconus cardinalis et magister R[aymundus] Fabri quondam et magister Johannes de Lescapone, et ut michi videtur, dominus Raymundus Guillelmi de Budossio ac duo ex cambreriis dicti 35 domini mei Clementis, Perricus videlicet et Gaychiotus, numeravimus, ut supra dixi, in Castronovo. Item dictus dominus meus Clemens dixit michi, quod ipse habebat quoddam depositum in Montepessulano et aliud Parisiis, que deposita dimisit successori suo1; que credo fuisse post mortem suam camere 40 assignata, quorum quantitates ignoro. Super dictis autem CCC milibus et LX milibus florenis, dictus magister Iohannes de Lesclapone scit plenius veritatem, et cum eo sanctitas vestra poterit (199) super hiis melius informari. Et credo quod magister Galhardus de Lacaza canonicus Costantiensis (!) scit aliqua super istis, et dictus magister R[aymundus] Fabri tempore, quo vive-5 bat, sciebat melius veritatem. Pater sanctissime, ea, que habui de bonis dicti domini mei Clementis, scilicet duo milia flor., credo habuisse ex iusta causa, pro eo quia dictus dominus meus Clemens sic ordinavit michi dari et reliquit in suis ordinationibus, de quarum prima, ut puto, vos habetis notitiam 10 saltem in genere. Verum, quia iudicium proprium specialiter in facto proprio plerumque fallibile est, et disputare de ordinatione pape non est meum, utrum iure sit subnixa necne, sed est vestrum, qui estis dominus et iudex omnium, paratus sum et me offero secundum ea, que vestra sanctitas duxerit ordinanda super eo, an dictum relictum michi 15 factum iuxta dictam ordinationem dicti domini mei Clementis valeat necne, tenere et servare, et penitus dispositioni et ordinationi vestre sanctitatis committo, supplicans sanctitati vestre, quod usquequo disposueritis super premissis, quid debeamus facere, processus vestri interim me non ligent. Super omnibus istis et aliis misericordie et clementie vestre me submitto ac beneplacito sanctitatis. 20 (F. 200a) Quo quidem rotulo lecto et audito memoratus cardinalis fuit interrogatus per iuramentum suum, si scit vel credit, si pars thesauri domini Clementis pape quinti fuerit portata de Castronovo ad 25 castrum de Montiliis de mandato domini Clementis predicti, et per quem vel per quos dixit quod credit, quod dominus Arnaldus cardinalis de Pelagrua fecit portari dictum thesaurum de dicto Castronovo apud Montilium de mandato dicti domini Clementis; et credit firmiter, quod ipse dixit dicto domino Arnaldo ex parte dicti domini pape Clementis, 30 quod portaret dictum (200) thesaurum ad dictum castrum Montilii. Item interrogatus, ob quam causam fecit portari dictum thesaurum ad dictum castrum de Montiliis, respondit, se credere quod ideo, quod, si contingeret eum mori, dictus vicecomes haberet dictum thesaurum in potestate sua. Interrogatus, in quibus consistebat dictus thesaurus, credit quod in vasis aureis et argenteis deauratis et non deauratis et in florenis et alia pecunia aurea et auro in massa et in pulvere auri. Interrogatus de quantitate thesauri predicti, respondit, quod estate1, 1 Im Jahre 1313, vgl. oben S. 44, Z. 36. Archiv für Literatur- und Kirchengeschichte. V. 35 |