Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Anhang.

Eine weitere Begutachtung der 'Informatio seriosa'. — In derselben Handschrift des vaticanischen Archivs (armar. LIV, n. 23), aus welcher ich oben die Varianten und Randglossen mitgetheilt habe, findet sich auch eine eben jene Glossen zusammenfassende und erweiternde Begutachtung des genannten Schriftstückes. Dieselbe rührt von derselben Hand her, welche ich oben als die erste bezeichnet habe, weil ihr weitaus die meisten jener Bemerkungen angehören. Doch berücksichtigt dieser Anonymus (wie ich glaube Peter Ravat, Bischof von St. Pons) nicht nur seine eigenen Glossen, sondern auch jene des Cardinals von Pampelona.

Ich theile dieses Gutachten mit, weil es noch viel deutlicher als obige Glossen die Gesichtspunkte bezeichnet, welche in jener Zeit für die Formulirung nicht nur dieses, sondern auch anderer ähnlicher Actenstücke der Kanzlei Benedikts von dessen einflussreichsten Vertrauten als massgebend festgehalten wurden. — Es zeigt sich hier vor allem Benedikts grosse Abhängigkeit vom französischen Hofe. Weit weniger Rücksichtnahme hielt er seinen abtrünnigen Cardinälen gegenüber für nöthig, obwohl er zunächst ihr Gefangener war. Beachtenswerth ist auch die edle und bei allem überzeugungstreuen Festhalten der Rechtsansprüche versöhnliche Gesinnung, welche sich an einzelnen Stellen kund gibt. Aus den letzten Abschnitten endlich scheint hervorzugehen, dass bei der Abfassung dieses Gutachtens die 'Informatio' noch nicht die Ausdehnung hatte, welche die Pariser und die vaticanische Handschrift jetzt aufweist. Es enthalten nämlich jene Abschnitte mehr die Skizzirung noch abzufassender als die Beurtheilung bereits niedergeschriebener Paragraphen.

(F. 191) Pro evidentia dicendorum materiam divido sic: nam quedam fuerunt in electione vel circa electionem vel satis cito post, ut ea que dicuntur de cedula in primo articulo et in copia cedule et postmodum circa ipsam et intronizatione et denuntiatione regibus factam; ut in articulo Deinde cum sanctissimus1, et illa bene stant, 5 tamen remanentibus cancellaturis factis.

3

Secundo circa illa, que facta fuerunt medio tempore, videlicet post premissa et ante adventum dominorum ducum, que continentur in articulo Consequenter 2, in articulo Ex premissis itaque et in articulo Interim; et circa istam materiam est advertendum ad marginationes 10 et cancellaturas, specialiter in articulo Ex premissis itaque in principio; secundo in ea parte, in qua dicitur de responso regis et presentia ducum, sicut ibi marginatum est. Articulus Interim non stat bene, et ille esset vel tollendus vel corrigendus, sicut et ibi marginatum est.

Tertia materia posset esse de professione fidei et de prote- 15 statione facta per dominum nostrum ac de dampnatione appellationis interposite per universitatem Parisiensem, que facta fuit de consilio cardinalium; et de hiis non opporteret hic inserere aliquid, sed sufficeret dare copiam professionis et protestationis et dampnationis appellationis prefatarum sine alia narratione hic inserenda. Ad minus de 20 protestatione est bonum, quod det[ur], quia illa non tangit iniuriam alicuius, sed defensionem domini nostri. Et illa posset dari in excusationibus circa imposita tangentia fidem. De dampnatione appellationis esset aliquod dubium propter universitatem. Verum est, quod ista fuerunt facta post adventum et recessum dominorum ducum, et ideo 25 poni possent post istam materiam 5.

[ocr errors]

Quarta materia est post adventum dominorum ducum, et in ista, salva semper determinatione et omnimoda reverentia domini nostri, est advertendum et considerandum, quod nullo modo ponatur aliquid, ex quo domini duces possent irritari, 30 quia valde posset nocere. Et istud est primum fundamentum. -Ista incipit in articulo Igitur duces. Et idem in illo primo articulo. essent removenda illa verba cancellata ibidem, ad minus de scientia ducum, ut ibi est cancellatum.

Secundus articulus, qui incipit Die vero bene stat. Tertius 35 Die martis, qui incipit Die martis videtur cancellandus, ut est cancellatus; et ultra verbum illud importune ego removerem. Articulus Die autem mercurii 10 bene stat.

9

1 Oben S. 403, Anm. 1.
Dieses geschah in der That.
8 S. 409. 9 S. 409, Anm. 4.

2 A. a. O.

• S. 407.

7 S. 408, Z. 22.

3 S. 404, Anm.
S. 408, Anm. 2.
10 S. 409, Z. 8.

Articulus sequens, qui incipit Demum die martis bene stat, salvo, quod dubito de duobus. Primo ubi dicitur et etiam regis consilium 2, quia de hoc dubito, an sit verum; et ideo tutius esset illa tollere. Secundo prope finem, ubi dicitur mandantes, utebantur verbo rogamus, 5 et ideo esset emendandum.

Articulus sequens, qui incipit Duces igitur, ut stat, non credo cum protestationibus premissis, quod stat bene, quia in quibusdam impingit contra dominos duces et dominos cardinales; et credo, quod negarentur per dominos cardinales, que in illo articulo ponuntur; sed 10 vel esset decidendus ex toto vel corrigendus si videatur, ut est marginatum, vel in alia forma non pungitiva, ut sic posset in genere dici, quod fuerunt in Villa Nova et dixerunt singulariter suas opiniones, ut fuit relatum.

(F. 191) Articulus, qui incipit Demum 5, ibi sunt cancellata illa 15 verba perseverantes in suo proposito etc. Et illis cancellatis transire potest. Verum est tamen in facto, quod ipsi se excusabant semper, quod non habebant potestatem mutandi viam electam per regem in consilio suo.

Copia responsionis prime, que incipit Benedictus, illa bene stat et 20 in illa nil potest mutari, quia stat per instrumentum. Instrumentum istam et alias responsiones continens reputo dandum vel vidimus in forma autentica.

Articulus sequens qui incipit De qua quidem, quamvis cum veritate malencolias continet, et forsan melius esset tacere quam dare in 25 scriptis. Et istud credo; si tamen contrarium determinetur, de quo tamen dubito, utrum sit bene, tamen ad minus est advertendum circa illa verba pars media pontis, quia ista verba possent trahi ad malum sensum, sed declarandum: una archata solum, que erat de lignis.

7

Articulus sequens, qui incipit Cum igitur transire potest. Ego 30 tamen vellem, quod tollerentur illa verba contra mentem pape. Copia secunde responsionis, que incipit Benedictus, bene stat. Et faciendum de ista, sicut dictum est de prima.

Articulus sequens, qui incipit Sciendum autem, ubi dicitur se cum suis gentibus, addi posset verbum aliquibus, quia aliqui remanserunt, 35 etiam de suis, collocati in Villa Nova. Et in eodem articulo tractatus varios habuerunt 10, post illud verbum totum cancellarem usque ibi Et insuper quandam 11 cedulam; et illam partem insuper 12 aptarem sic: in responsione, quibus dominus noster respondit, quod ipse considerans

1 S. 409. 2 S. 410, Anm. 1.
5 S. 414, Z. 20.

6 S. 415.
11 S. 417, Z.

10 S. 417, Z. 9.

3 S. 410, Anm. 6.
7 S. 416. 8 S. 417.
23.
12 Handschrift et insuper.

S. 410, Anm. 9. 9 S. 417, Z. 5.

hoc esse contra laudabilem etc. usque in finem eiusdem articuli et media verba, que respiciunt materiam cancellatam tollerem. Am Rande: Circa istum articulum verum est in forma, quod aliqui ex dominis persuaserunt eis inhiberi, quia materia non placebat. Ego bene scio de uno, sed nescio, si posset probari aliter 2.

5

Copia istius inhibitionis facta dominis cardinalibus, in ista nil potest mutari, sed eius copia potest dari in forma autentica, ut de responsionibus est dictum.

Articulus sequens, qui incipit Item est sciendum, bene potest transire, quia iste non tangit nisi universitatem. Verum est, quod illa verba 10 gerentes aliud in corde, quod postea ostenderunt, possent removeri et esset honestius.

Articulus sequens, qui incipit Preterea prefati duces, secundum me esset ex toto dimittendus, quia dat materiam irritandi dominos duces et in nullo proficit. Secundo, quia dubito, utrum illo die inter prefatos 15 dominos duces et dominum nostrum fuerunt aliqui mediatores, qui de ipsis ad dominum nostrum ibant et redibant et tractabant de tenore cedule 3o eis dande. Et ita tunc audivi, quia ego non interfui illo vespere. (F. 192) Articulus sequens, qui incipit Tandem die iovis, remanentibus cancellaturis factis, prout sunt cancellate, bene stat; non habet peri- 20 culum aliquod, sed circa facti veritatem, quod marginatum est circa illum.

De copia responsionis 3°, que incipit Benedictus, ut de prima dictum est. Articulus sequens, qui incipit Ad secundam, aliquantulum pungit et ideo in aliquibus verbis posset temperari, ab illis verbis De premissis igitur usque ad finem, et esset bonum.

25

6

Am Rande: Et circa hec verba videtur mihi, salva veritate, quod domini duces petierunt tunc audientiam pro magistris; et dominus noster non respondit ita crude, ut hic dicitur; sed videtur michi, quod post illa verba scandalum sequi speraretur etc. rogabat eos, quod nollent in publico audientiam petere, sed bene tractavit (?) eos etc. et certas ra- 30 tiones etiam ad hoc tunc explicavit.

7

Circa articulum finalem, qui incipit Qua die veneris, aliqua sunt cancellata; et ultra illa iste articulus licet sit verus, tamen est magis ad irritationem quam ad utilitatem, et ideo si non daretur, nullum dampnum et minus esset de malo. Vel si vellet dominus noster om- 35

1 S. 418.

2 Am Rande: Qui posset habere copiam istius cedule, melius appareret, ut videtur, si ex tenore suo ostenderet iniquitatem. Dominus noster debet eam habere.

5 S. 420. 6 S. 420, Z. 28.

3 S. 418, Z. 5.
7 S. 420, Z. 31.

↑ S. 418, Z. 25.
8 S. 421.

492 Franz Ehrle, Aus den Acten des Afterconcils von Perpignan.

nino, quod transiret, tunc sine tanta specificatione dicere in genere: fuerunt facte alique propositiones ad clerum et populum sine licentia pape, de quibus ad presens tacetur, vel similia verba pacifica.

Quinta materia posset esse de subtractione et factis occasione 5 et sub colore illius; et hic etiam omnino abstineatur ab omni verbo, quod posset tangere puncturam domini regis, dominorum ducum et consilii regis, sed sico pede transire. Et quod creditur quidam dicentes se deputatos super executione et publicatione illius, preter mandatum et conscientiam regis et dominorum 10 ducum, specialiter quidam Robertus Cordalerii, in preiudicium domini nostri ac contemptum sedis apostolice et curie sue ac etiam cardinalium aliquorum multa attemptavit et de facto fecit, consuluit et procuravit fieri et innovari.

Alia materia est de hiis, que hic innovata sunt post, tam in 15 civitate quam in comitatu Veneyssini et terris ecclesie, in expugnatione palatii etc. et negatione victualium etc. captione cardinalium, depredatione bonorum; et in ista materia non est tantum periculum, quia sunt notoria. Set est omnino cavendum, quod nil de istis impingatur regi, ducibus vel consilio regis. Secundo, quod 20 etiam amore dei, quanto in mundo fieri poterit curialius, et quantum minus poterit pungitive de cardinalibus et civibus in omnibus istis nil livoris, rancoris vel vindicte ostendatur, seu quod possit pati calumpniam premissorum nec impingatur contra eos, nisi quantum minus in mundo fieri poterit.

25

Septima materia de suis excusationibus, et circa istam bonum esset premittere, quod nichil ad iniuriam dicitur etc. in forma, sed solum ad excusationem suam etc.; et tunc possunt dari excusationes. Et si date sunt verbo in scriptis, si dentur, quantum brevius fieri poterit dentur, honeste tamen; et in aliquibus materiis ad partem possunt dari 30 etiam per alium extensius.

Quando particulariter ista fuerunt scripta, tunc particularius dicetur supra scriptis.

(F. 192) Ultima materia est de informatione danda super hiis, que facta sunt tam cum ambaxiatoribus Francie et Aragonie, quam cum 35 ambaxiatoribus domini Aurelianensis. Et hic nil aliud dandum est nisi copia eorum, que acta sunt in scriptis et per instrumenta.

(Fortsetzung folgt.)

[merged small][ocr errors]
« AnteriorContinuar »