foveat et representet uniformitas exterius servata in moribus. Quod profecto eo competentius et plenius poterit observari, si ea que agenda sunt, scripto fuerint commendata, si omnibus qualiter sit vivendum, scriptura teste innotescat, si mutare vel addere vel minuere nulli quicquam propria voluntate liceat, ne si minima neglexerimus, paulatim defluamus. Ad hec tamen prelatus in conventu suo dispensandi cum fratribus habeat potestatem, cum sibi aliquando videbitur expedire, in iis precipue que studium vel predicationem vel animarum fructum videbuntur impedire, cum Ordo noster specialiter ob predicationem et animarum salutem, ab initio noscatur institutus fuisse, et studium nostrum ad hoc debeat principaliter intendere, ut proximorum animabus possimus utiles esse. Priores etiam utantur dispensationibus, sicut alii fratres. Ut ergo unitati et paci totius Ordinis provideamus, volumus et declaramus, ut Constitutiones nostre non obligent nos ad culpam, sed ad penam, nisi propter preceptum vel contemptum. Et ut multitudo constitutionum vitetur, prohibemus ne decetero aliquid statuatur, nisi per duo capitula continua fuerit approbatum, et tunc in tertio capitulo immediate sequente, poterit confirmari vel deleri, sive per priores provinciales sive per alios diffinitores, ubicumque illud tertium capitulum celebretur. Interpretationes regule vel constitutionum facte a generali capitulo, non habeant vim constitutionis, nisi per tria capitula approbentur. Librum autem istum diligenter conscripsimus, in quo duas distinctiones annotavimus. 1 Prima distinctio, continet viginti capitula, Pm De officio ecclesie, m ij De inclinationibus, iij De suffragiis mortuorum, iiij De jejuniis, vm De cibo, m vj De collatione, vij De infirmis, viij De minutione, x De vestitu, xj" De rasura, xij De silentio, xiij De recipiendis, xiiij De novitiis et eorum instructione, XV De professione, 1 So wurde 1249 (Inchoatio) verändert. Vgl. Archiv, I, 194. xvjTM De levi culpa, xvij De gravi culpa, xviij De graviori culpa, m xix De gravissima culpa, xx De apostatis. m Secunda distinctio, continet quindecim capitula, Pin De domibus concedendis vel constituendis, ij De electione prioris conventualis, et institutione supprioris, iij De electione prioris provincialis, iiij De electione magistri, De electione diffinitorum capituli provincialis et generalis, De sollemni celebratione capituli, m x De capitulo generalissimo, xj De visitatoribus, xij De predicatoribus, xiij De itinerantibus, m xiiij De studentibus, xv De conversis. Distinctio prima. De officio ecclesie. Primum capitulum. Audito primo signo surgant fratres, dicendo matutinas de beata virgine pro tempore. Matutinas autem et missam, et omnes horas canonicas simul audiant fratres nostri, nisi cum aliquibus prelatus aliter dispensare voluerit. Hore omnes in ecclesia breviter et succincte taliter dicantur, ne fratres devotionem amittant, et eorum studium minime impediatur. Quod ita dicimus esse faciendum, ut in medio versus metrum cum pausa servetur, non protrahendo vocem in pausa vel in fine versus, sed sicut dictum est breviter et succincte terminetur. Hoc tamen magis et minus, pro tempore observetur. Tempore quo bis reficiuntur fratres, legatur ante completorium in ecclesia lectio 'Fratres sobrii estote'. Et facta confessione, et dicto completorio, det qui preest benedictionem, et ebdomadarius aquam aspergat benedictam. Postea dicatur 'Pater noster' et 'Credo in Deum', quod etiam debet fieri ante primam et ante matutinas. Totum officium tam diurnum quam nocturnum secundum correctionem et ordinationem venerabilis patris fratris Humberti magistri Ordinis nostri confirmamus, et volumus ab omnibus uniformiter observari, ita quod nulli liceat decetero aliquid innovare1. Fratres nostri non habeant in domibus suis, nisi unam campanam ad omnes horas 2. Solus ebdomadarius tam in choro quam in processione, capa serica utatur 3. De inclinationibus. Secundum capitulum. Finitis initis matutinis de beata virgine, cum fratres in chorum venerint, inclinent ante altare profunde. Et cum ad sedes suas venerint, facto signo a prelato, flexis genibus, vel inclinati profunde pro tempore, dicant 'Pater noster', et 'Credo in Deum'. Iterum facto signo a prelato, surgant. Hora itaque devote incepta, versi ad altare muniant se signo crucis, et ad 'Gloria patri' inclinet chorus contra chorum profunde, vel prosternant se pro tempore, usque ad 'Sicut erat'. Hoc etiam faciendum est, quotiens 'Pater noster' et 'Credo in deum' dicuntur, nisi in missa et ante lectiones, et gratiarum actiones, in quibus inclinamus solum ad 'Pater noster', et ad orationem 'Retribuere'. Idem etiam faciendum est ad primam collectam in missa, et ad postcommunionem, et similiter ad orationem pro ecclesia, et in singulis horis ad collectam, et ad 'Gloria patri', quotiens in inchoatione hore dicitur. Ad omnia autem ‘Gloria patri', et ad extremos versus ymnorum, et ad penultimum versum cantici 'Benedicite', inclinamus usque ad genua, et quando cantatur 'Gloria in excelsis' ad 'Suscipe deprecationem nostram', et ad 'Credo' in missa ad 'ex Maria virgine et homo factus est', et iterum in benedictione lectionis. Iterum in capitulo ad orationem 'Sancta Maria', et in omni oratione quando nomen beate virginis, et beati Dominici nominatur, et etiam quando nomen beate virginis nominatur ad antiphonam ‘Salve' 5. Hora itaque predicto more incepta, postquam ad 'Gloria' post 'Venite' inclinaverint, stet chorus contra chorum. Deinde ad primum 1 Im Jahre 1248 (inchoatio 1246) hiess es: 'Tota ordinatio officii ecclesiastici facta a quatuor fratribus provinciarum vel facienda usque ad annum communiter per totum ordinem observetur, et si in aliquo discordaverint, sententia magistri teneatur.' Im Jahre 1254, als Humbert zum General erwählt wurde: 'Committimus magistro ordinis totam ordinationem ecclesiastici officii tam diurni quam nocturni et eorum que ad hec pertinent et correctionem librorum ecclesiasticorum, et quod corrigat litteram regule.' Im Jahre 1256 (inchoatio 1254) wurde oben: 'secundum ordinationem et correctionem venerabilis patris fratris Humberti magistri ordinis nostri confirmamus' hinzugefügt. S. auch das Schreiben Clemens' IV. vom Jahre 1267, Juli 7, bei QuétifEchard, I, 145. 2 Inchoatio 1239. 5 Inchoatio 1249. psalmum sedeat unus chorus, et ad secundum similiter stet, et sedeat alter chorus, et sic alternent usque ad 'Laudate dominum de celis'. Et sic faciant ad omnes horas. Finita autem lectione in matutinis, nisi fiat officium de mortuis, ille qui legit, inter pulpitum quod est in medio chori et gradus, inclinationem faciat, vel prosternat se pro tempore 1. In inclinationibus, conformemur moribus eorum ad quos declinamus. Porro ad 'Salve sancta parens', et 'Veni sancte spiritus', flectimus genua. In ferialibus quoque diebus, jacemus prostrati a 'Sanctus' usque ad 'Agnus'. In festis vero trium vel novem lectionum, jacemus prostrati ab elevatione corporis usque ad 'Pater noster'. In prostrationibus idem servemus, in festo trium vel novem lectionum. Quando prelatus injunxerit aliquam communem orationem, inclinent omnes. Similiter omnes faciant, quibus aliquid facere vel dicere iniunxerit. Si autem aliquam obedientiam vel officium vel ministerium aliquod cuivis iniunxerit, humiliter prosternens se, suscipiat quod iniunctum fuerit ei. Quando etiam fratribus quippiam vestimenti tribuitur, profunde inclinantes, 'Benedictus deus in donis suis' dicant. De suffragiis mortuorum. Tertium capitulum. A festo sancti Dionysii usque ad Adventum, pro anniversario fratrum, clericus psalterium, et sacerdos tres missas, layci quingenta 'Pater noster' dicant. Idem faciat quilibet fratrum pro defuncto fratre sui conventus, et idem fiat per totum Ordinem pro magistro Ordinis, et a comprovincialibus pro priore provinciali defunctis. Idem etiam fiat per totum Ordinem, pro diffinitore generalis capituli vel socio eius, et pro electoribus magistri, vel socio prioris provincialis euntis ad capitulum generale, si aliquem illorum in via mori contigerit 2. Idem etiam fiat pro visitatore a domibus quas visitare debet, si in visitatione moriatur. Item, quilibet sacerdos fratrum celebret triginta missas in anno, pro fratribus ordinis defunctis, et quilibet conventus viginti missas in communi, et quilibet clericus triginta vicibus septem psalmos, et quilibet conversus triginta vicibus centum 'Pater noster' dicant 3. Anniversarium patrum et matrum tertia die post Purificationem beate Marie, anniversarium benefactorum et familiarium sequenti die post octavas beati Augustini, anniversarium vero fratrum sequenti die post festum beati Dyonisii, est faciendum. Fratres vero nostri, numerum missarum non admittant. 1 Inchoatio 1249. 2 Inchoatio 1254, confirm. 1256. De jejuniis. Quartum capitulum. A Pascha usque ad festum sancte Crucis, reficiantur bis fratres, exceptis diebus Rogationum, et sextis feriis, et vigilia Pentecostes, et jejuniis quatuor temporum, vigilia Joannis baptiste, Petri et Pauli, Jacobi et Laurentii, Assumptionis sancte Marie, et Bartholomei. A festo autem sancte Crucis usque ad Pascha continuum tenebimus jejunium, et nona dicta comedemus, exceptis dominicis diebus. In toto autem Adventu et Quadragesima et jejuniis quatuor temporum, in vigilia Ascensionis et Pentecostes, sancti Joannis baptiste, Petri et Pauli, in vigilia sancti Laurentii et Assumptionis sancte Marie, Matthei, Simonis et Jude, et Omnium Sanctorum, Andree apostoli, et omnibus sextis feriis, nisi dies Natalis Domini in ea evenerit, quadragesimali utimur cibo, nisi cum aliquo propter laborem dispensetur, vel in locis in quibus aliter comederetur, vel nisi precipuum festum fuerit. Itinerantes tamen bis refici possunt, nisi in Adventu et jejuniis principalibus ab ecclesia institutis. Feria secunda et tertia post Quinquagesimam, tam intus quam extra, quadragesimali utimur cibo, et jejunamus1. In Parascheve, per totum diem in pane et aqua abstinebimus ubique 2. De cibo. Quintum capitulum. Hora ora competenti ante prandium vel cenam, a sacrista paucis ictibus campana pulsetur, ut fratres ad refectionem venire non tardent. Postmodum pulsetur cymbalum si cibus est paratus, alioquin non pulsetur donec paratus sit. Ablutis vero manibus prior nolam refectorii pulset, et tunc fratres ingrediantur. Quibus ingressis, dicat 'Benedicite' qui dicit versiculos, et conventus prosequatur benedictionem. Servitores autem incipiant ab inferioribus, usque ad mensam prioris ascendentes. Nullus fratrum presentium a prima mensa remaneat preter servitores et custodes, nisi de licentia. Quotquot autem remanserint, comedant in secunda mensa, ita quod tertiam facere non oporteat. Nulla fiat pitantia servitoribus vel ministris, que non fit conventui, nisi sint infirmi vel minuti. Frater non mittat fratri pitantiam excepto priore, sed sibi datam dare potest a dextris et a sinistris. Priores comedant in refectorio, et cibariis conventus sint contenti; similiter infirmarii et receptores hospitum et alii fratres, nisi cum aliquibus prior dispensaverit ob aliquam causam, ut extra conventum aliquando comedant. Pulmenta nostra sint ubique sine carnibus in nostris conventibus, preterquam in infirmariis 3. Fratribus autem nostris ne 2 Inchoatio 1256, confirm. 1258. 1 Inchoatio 1245. s Inchoatio 1249. |