Imágenes de páginas
PDF
EPUB

fuerit impeditus quod venire non possit ad capitulum generale, ipso iure socius eius loco ipsius diffinitor habeatur. Quod si alterum ipsorum supradicto modo impediri contigerit, primus conventus ad quem declinaverit, teneatur ei de competenti socio itineris providere 1. Fratres qui in uno anno electi sunt in diffinitores capituli provincialis, sequenti anno ad idem officium non eligantur. Idem dicimus de diffinitoribus capituli generalis 2.

Finiti

De capitulo cotidiano. Sextum capitulum.

initis matutinis tenetur capitulum, vel aliquando post Primam, aliquando etiam intermittitur ne studium impediatur, secundum quod prelato videbitur. Ingresso conventu capitulum lector pronuntiet lunam et que de kalendario pronuntianda sunt, et sacerdos prosequatur: ‘Pretiosa est' et cetera. Deinde residentibus fratribus, lector pronuntiet lectionem de institutionibus vel de evangelio pro tempore, premisso: 'Jube domne', et ebdomadarius subiungat benedictionem: 'Regularibus disciplinis' vel: 'Divinum auxilium' pro tempore. Et facta absolutione pro defunctis, dicat qui tenet capitulum: 'Benedicite'. Et responso: 'Dominus', inclinent omnes.

Deinde recitatis beneficiis, et dicto a priore: 'Retribuere dignare' et cetera, dictis etiam a conventu psalmis: 'Ad te levavi', et 'De profundis', 'Kyrie eleison' cum 'Pater noster', subsecutis etiam tribus versiculis, 'Oremus pro domino papa', et: 'Salvos fac servos tuos', 'Requiescant in pace': 'Dominus vobiscum', ab ebdomadario dicendis, cum hiis tribus collectis: 'Omnipotens sempiterne Deus qui facis'; 'Pretende'; 'Fidelium Deus', resideant fratres. Tunc prelatus poterit dicere breviter, si quid ad honestatem et correptionem fratrum viderit expedire. Post hec autem, egrediantur novitii. Quibus egressis, dicat qui preest: ‘Faciant venias, qui se reos estimant.' Continuo qui se reos intellexerint, prostrati veniam petant. Deinde surgentes, humiliter confiteantur culpas. suas. Et quorum culpa talis est que digna est correctione, preparent se ad correctionem, quam prior faciat, vel ille cui ipse iniunxerit.

In capitulo fratres nisi duabus de causis non loquantur, scilicet culpas suas, vel aliorum dicendo simpliciter, et prelatis suis tantum ad interrogata respondendo. Uno etiam stante et loquente, alius non loquatur. Nullus faciat proclamationem super aliquem, ex sola suspitione. Item nullus accuset de auditu, nisi dicat a quo audierit. Similiter quisque caveat, ne malum quod audivit de alio alteri referat, nisi dicat a

1 Inchoatio 1242.

2 Wurde bereits 1249 angefangen, aber erst 1256 confirmirt.

quo audierit. Auditis vero culpis, dicitur psalmus: 'Laudate Dominum', cum versu: 'Ostende nobis Domine', et 'Dominus vobiscum', et collecta: 'Actiones' et cetera. In fine dicat prior: 'Adiutorium nostrum in nomine Domini', et sic solvitur capitulum.

De capitulo provinciali. Septimum capitulum.

Clapitulum provinciale post capitulum generale ubi et quando prior

provincialis cum consilio diffinitorum elegerit, celebretur. Capitulum autem provinciale appellamus, priores conventuales cum singulis sociis suis a pluribus de capitulo suo ultra1 medietatem eligentium electis 2, et predicatores generales. Predicatores autem generales dicimus, qui per priorem provincialem et diffinitores capituli provincialis fuerint instituti 3. Nullus vero prior conventualis ducat secum plures fratres ad capitulum generale vel provinciale, sine causa legittima. Quod si priorem provincialem abesse contigerit, nec vicem suam alicui commiserit, prior illius loci ubi capitulum fuerit celebrandum, cum diffinitoribus capituli in celebratione procedat eiusdem.

Predicti igitur diffinitores, tractabunt omnia et diffinient cum priore provinciali. Quod si in suis diffinitionibus in partes equales se diviserint, illorum sententia prevalebit, in quorum partem prior provincialis concordaverit. Alias enim, sententia plurium prevalebit. Isti autem quatuor diffinitores excessum prioris provincialis confessi vel proclamati in capitulo provinciali coram fratribus audiant et emendent, ei penitentiam iniungentes. Si autem quod absit incorrigibilis extiterit, ipsum usque ad capitulum generale suspendant ab officio prioratus, aliquem idoneum loco eius substituentes, et eius excessum referant ad capitulum generale, scripto communiter sigillato. Accusationi vero et correctioni, professi post triennium ab ingressu poterunt interesse. Infra vero idem tempus fratres alii non admittantur in conventibus, ad discussionem eorum que ad capitulum generale vel provinciale sunt mittenda nec ad electionem socii prioris conventualis, nec ad electionem electorum prioris provincialis ®.

Priores cum suo conventu, capitulo provinciali singulis annis scribant debita domus sue, et causas etiam debitorum. Item nulla petitio

1 Inchoatio 1257, confirm. 1259. Seit 1249 resp. 1251 stand 'citra'.

2 Inchoatio 1249, confirm. 1251.

3 Inchoatio 1252, confirm. 1255.

4 Inchoatio 1249, confirm. 1251. Vgl. Archiv, I, 213, n. 3.

5 Inchoatio 1252, confirm. 1255.

Inchoatio 1257, confirm. 1259. In der Handschrift steht der Absatz,

von derselben Hand geschrieben, am Rande.

5

offeratur capitulo provinciali, nisi a conventu, nec generali nisi a capitulo provinciali fuerit approbata. Nullus vero religiosus alterius ordinis vel professionis, nullusque secularis cuiuscumque ordinis vel professionis vel dignitatis vel vite, secretis vel tractatibus capituli aliquatenus admittatur.

De capitulo generali. Octavum capitulum.

Capitulum generale uno anno Parisius, alio anno Bononie celebretur,

nisi magistro et diffinitoribus ex causa legittima quandoque aliud videatur1. Predicti autem duodecim provinciarum diffinitores duobus annis, et duodecim priores provinciales tertio anno, cum magistro ordinis omnia diffinient et constituent et tractabunt. Quod si in partes equales se diviserint, illorum sententia prevalebit, in quorum partem magister ordinis declinaverit. Si vero in partes inequales, obtineat sententia plurium. Si autem per adiunctionem magistri partes fiant equales, unus eligatur secundum quod in electione diffinitorum provincialium superius est statutum.

Quod si ad capitulum aliquo casu prepediti non omnes venerint, illi quos ex ipsis venire contigerit, cum magistro ordinis omnia pertractabunt. Si vero magistrum aliqua occasione abesse contigerit, nichilominus predicti diffinitores in diffinitione procedant. Quod si non omnes in unam sententiam concordaverint, forma superius posita teneatur. Isti autem diffinitores habebunt plenariam potestatem super excessu magistri ordinis corrigendo, vel de eo penitus removendo. Ipsorum vero sententia tam in his quam in aliis inviolabiliter observetur, ita quod a nemine ab illorum sententia liceat appellari. Et si appellatum fuerit, frivola et nulla appellatio habeatur. Appellationem enim in nostro ordine sub interminatione anathematis fieri prohibemus cum non venerimus contendere sed potius delicta corrigere.

Diffinitores itaque predicti, excessum magistri seorsum corrigant et emendent. Qui coram ipsis humiliter se prosternens veniam faciat, et stans de suis excessibus se accuset, et diffinitores audiat accusantes 3. Quod si prevaricator ordinis fuerit aut contemptor, aut adeo negligens et remissus, quod ordinis dissolutionem et destructionem inducat, moneatur a diffinitoribus ut magistratui cedat, et locum ad manendum sibi eligat ubi possit honeste conversari, alioquin amovendi ipsum ab officio liberam habeant potestatem. Cessio autem magistri non admittatur a diffinitoribus nisi propter aliquod predictorum, aut defectum aut impotentiam que

2 Inchoatio 1240.

4 Inchoatio 1240.

1 Inchoatio 1241.
3 Inchoatio 1251, confirm. 1254.

ipsum ab executione officii magistratus perpetuo impediret1. Perpetuum autem dicimus, quod diffinitores de prudentum consilio perpetuum iudicabunt 2.

In virtute Spiritus Sancti et obedientie precipimus firmiter observari, ne quis causam depositionis magistri vel prioris provincialis, vel eius excessum vel correctionem vel secretum capituli seu dissensiones diffinitorum vel fratrum unde ordo noster possit turbari vel infamari, audeat scienter extraneis publicare. Si quis autem ex deliberatione contra fecerit, tanquam excommunicatus et scismaticus et destructor nostri ordinis habeatur, et quousque satisfecerit a communione omnium sit penitus alienus. Eadem districtione precipimus, ne quis verbo vel facto ad divisionem nostri ordinis audeat laborare. Quod si fecerit, pene subiaceat supradicte.

Statuimus ut si in anno diffinitionis priorum provincialium electio magistri celebretur, illo anno unus de fratribus electoribus de qualibet provincia, qui in provinciali capitulo ad hoc electus fuerit, ad diffinitionem cum eis pariter admittatur. Si vero in anno diffinitorum celebretur, tunc cum diffinitoribus priores provinciales conveniant, et utrorumque diffinitio sit communis.

Statuimus et in virtute Spiritus Sancti et obedientie et sub interminatione anathematis prohibemus districte, ne priores provinciales fratribus diffinitoribus, vel fratres diffinitores prioribus provincialibus per suas diffinitiones preiudicium aliquod audeant generare. Quod si facere attemptaverint, eadem districtione prohibemus, ne in hoc aliquis presumat eis obedire.

Priori provinciali eunti ad capitulum generale detur socius a diffinitoribus provincialis capituli. Statuimus insuper quod omnes priores conventuales cum sociis suis, et predicatores generales illius provincie in qua generale capitulum celebratur, illo anno veniant ad capitulum generale, nec eodem anno in illa provincia ad celebrandum aliud capitulum provinciale teneantur.

Cum

3

De solemni celebratione capituli. Nonum capitulum. um in secunda feria post Pentecosten fratres in capitulum venerint, primo omnium devote invocetur Spiritus Sanctus a quo filii Dei aguntur, et dicatur versus: 'Emitte spiritum tuum' et cetera cum collecta de Spiritu Sancto. Deinde residentibus fratribus et loca sua

1 Inchoatio 1241. Diese Constitution wurde gemacht, weil Raimund von Peñafort im Jahre 1240 renuncirte.

2 Inchoatio 1243.

3 In den alten Constitutionen war: iiij feria (Archiv, I, 218). Veränderung aus dem Jahre 1255 (Confirmatio).

Archiv für Literatur- und Kirchengeschichte. V.

87

tenentibus omnibus, ut verbo Dei celi firmentur, verbum Dei in commune fiat. Sermoni autem interesse poterunt, qui ad edificationem interesse voluerint.

Finito sermone, quia indigentibus quantotius subveniendum est, obitus fratrum in anno defunctorum in communi recitentur, et fiat eis communis absolutio, et dicatur pro eis psalmus: 'De profundis', 'Kyrie eleison', 'Pater noster' cum versu: 'A porta inferi', et oratione: ‘Absolve Domine'. Postmodum si littere legende sunt legantur, et eis suo tempore cum consilio respondeatur, et sic omnes qui non sunt de capitulo egrediantur. Quibus egressis, qui missi sunt ad excusandos eos qui non assunt, ad quid venerint loquantur. Deinde culpe audiantur.

Ut autem in exeundo modus servetur, nullus exeat sine licentia et necessitate. Egressus autem non discurrat, sed expleta necessitate citius revertatur. Qui autem in presenti anno visitare debuerant, et non sicut oportuit fecerunt, culpam suam dicant, et digne vindicte subiaceant. Tunc etiam absentibus qui adesse debuerant, et hiis qui peccaverunt nec satisfecerunt, penitentia scripta mittatur. Conventus vero qui mittit accusationes ad capitulum generale vel provinciale, scribat numerum et nomina accusantium, et si accusant de auditu vel visu. Accusatio autem unius tantum ad capitulum generale vel provinciale non mittatur et tractatus eorum que mittenda sunt ad capitulum, ultra unum diem non prolongetur 1.

Qui habent questiones facere suis proprias sive communes, ad ordinem vel predicationem pertinentes, proponant fratribus a magistro et diffinitoribus ad hoc statutis, ut suo loco et tempore solvantur et terminentur. Si qua vero dissensio inter fratres nostri ordinis quod absit emerserit de libris vel de aliis, cum proponenda sint spiritualia temporalibus, non agatur inde in capitulo, sed dicti fratres extra capitulum discussa veritate dissensionem dirimant, et inter fratres pacem restituant.

De solutione autem et terminatione questionum, de correctione fratrum, de modo penitentiarum, et predicatoribus ob predicandum et studendum mittendis, prelatus maior cum aliis qui ad hoc statuti sunt tractabit, et quicquid inde Spiritu Sancto donante ordinaverint, capitulum universaliter et unanimiter et devote suscipiat. Nullus murmuret, nullus reclamet, nullus contradicat. In fine fiat communis confessio et absolutio, perseverantibus benedictio, apostatis et profugis anathematis maledictio. Et hec eadem forma in capitulo provinciali similiter observetur.

Porro magister ordinis aut priores provinciales non mutent acta provincialis capituli aut generalis, nisi forte in spetiali ex causa necessaria et utili. Similiter generale statutum ordinis vel consuetudinem

1 Inchoatio 1253, confirm. 1255.

« AnteriorContinuar »