Imágenes de páginas
PDF
EPUB

diu obtentam et communiter approbatam in ordine, nec magister ordinis nec priores provinciales aliquatenus valeant immutare, nisi per tria capitula fuerit approbatum. Ea vero que de generali capitulo dicta sunt, in vigilia Pentecostes debent inchoari.

2

De capitulo generalissimo. Decimum capitulum.

Capitulum generalissimum non convocetur, nisi quando maior pars pro

vinciarum petierit, vel magistro visum fuerit expedire. Provincie autem que petunt, scribant causas quare petunt. De his tamen capitulum generale non habebit iudicare, utrum sufficientes sint vel non. Sed tamen scribantur, ut fratres de eis ante capitulum conferre valeant. Priores autem provinciales singuli cum duobus sociis a capitulo suo provinciali electis, tale capitulum celebrabunt. Duobus etiam annis ante pronuncietur, nisi urgens fuerit necessitas.

3

Anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo vicesimo octavo, convenerunt Parisius in domo sancti Jacobi priores provinciales una cum fratre Jordano magistro ordinis nostri, singuli cum duobus diffinitoribus sibi a provincialibus capitulis deputatis, in quos fratres omnes vota sua unanimiter transtulerunt, eisdem potestatem plenariam concedentes, ut quicquid ab eis fieret sive in constituendo, sive in destituendo, mutando, addendo vel diminuendo de cetero firmum ac stabile permaneret, nec liceret alicui quantecumque autoritatis capitulo eorum aliquid immutare, que ipsi statuerent perpetuis temporibus permansura.

Priores igitur iam prefati cum suis diffinitoribus gratia Sancti Spiritus invocata, quasdam constitutiones ad utilitatem et honestatem et conservationem ordinis premissa diligenti examinatione unanimiter et concorditer ediderunt, quas in locis suis inter constitutiones alias inserere procurarunt. Inter illas autem quasdam voluerunt inviolabiliter et immutabiliter et in perpetuum observari, videlicet de possessionibus et redditibus nullatenus recipiendis, de appellationibus removendis, et quod non possit per fratres diffinitores prioribus provincialibus, neque per priores fratribus in suis diffinitionibus in aliquo preiudicium generari. Quasdam vero sic voluerunt immutabiles permanere, ut non nisi a consimili capitulo, novis emergentibus articulis, casibus vel negotiis, de ipsis possit aliquid pro tempore immutari, videlicet de constitutionibus non. faciendis nisi per tria capitula generalia continua fuerint approbate, de non equitando, de expensis non portandis, de carnibus nisi causa in

1 Inchoatio 1240.

2 Früher: feria ij; inchoatio 1252, confirm. 1255.

3 S. Archiv, I, 193.

firmitatis non comedendis, ita tamen ut in his pro loco et tempore prelato liceat dispensare.

De visitatoribus. Undecimum capitulum. Statuimus quod quatuor fratres ad visitandam provinciam in capitulo provinciali, predicto modo eligantur, vel plures secundum quod capitulo provinciali videbitur expedire, qui excessus priorum conventualium et fratrum audiant et emendent, absque constitutione et status domus immutatione. Loca vero sua ubique teneant nisi in capitulo dum ab eis officium sue correctionis exercetur, quod in tribus diebus continuis terminetur. Si qua autem gravia et periculosa invenerint, licet correcta fuerint, nichilominus cum testimonio maioris partis capituli eiusdem generali capitulo studeant denuntiare.

2

Visitatores presentes verbo, absentes scripto, referre debent diffinitoribus provincialis capituli, vel generalis cum in sua provincia celebratur, de iis quos visitaverunt fratribus, si in pace continui, in studio assidui, in predicatione ferventes, que de eis fama, quis fructus, si in victu et vestitu et in aliis secundum tenorem institutionum ordo servetur. Priores autem seu lectores, in visitatores nullatenus eligantur. Quod si aliquis visitator antequam visitet in priorem fuerit electus et confirmatus vel mortuus, provideat prior provincialis de alio fratre qui visitet loco eius 3.

De predicatoribus. Duodecimum capitulum.

Provideant diligentissime priores ne committant predicationis officium

nisi fratribus ad hoc idoneis et moribus et scientia approbatis, ne ex insufficientia predicantium ordo veniat in contemptum, et vergat in periculum animarum. Statuimus autem ut nullus fiat predicator generalis, antequam theologiam audierit per tres annos, et nisi sit maturus et discretus ad negotia ordinis in capitulis pertractanda 5. Ad exercitium autem predicationis postquam theologyam per annum audierint possunt admitti, qui tales sunt de quorum predicatione scandalum non timetur. Nullus assumatur ad predicationis officium extra claustrum vel fratrum consortium, infra vigintiquinque annos. Ii vero qui apti sunt

1 Inchoatio 1242.

2 Inchoatio 1252, confirm. 1255.

3 Inchoatio 1254, confirm. 1256.

Inchoatio 1249. Es wurde bei dieser Gelegenheit manches gestrichen: In capitulo de predicatoribus illud quod dicitur a principio: Fratres qui sunt ydonei etc. usque ad illud verbum Statuimus etc. totum deleatur et dicatur sic: Provideant etc.' Was dort stand, ist nicht zu enträthseln; der Absatz fehlt in den alten Constitutionen (Archiv, I, 223) und kam wahrscheinlich zur Zeit Raimunds dazu. 5 Inchoatio 1249.

cum in predicatione exire debuerint, eis socii dabuntur a priore secundum quod moribus eorum et honestati expedire iudicaverit. Qui accepta benedictione exeuntes, ubique tanquam viri qui suam et aliorum salutem procurare desiderant religiose et honeste se habeant sicut viri evangelici, sui sequentes vestigia Salvatoris, cum Deo vel de Deo secum vel cum proximis utiliter loquendo, vitabunt suspitiosi comitatus familiaritatem.

Omnes qui ad iam dictum predicationis officium sunt deputati, nullam habeant administrationem seu curam temporalium, ut expeditius et melius iniunctum sibi ministerium spiritualium valeant adimplere, nisi forte ubi non sit aliquis alius qui necessaria procuret, cum in necessitatibus diei presentis oporteat aliquando occupari. Placitis et causis nisi pro fidei negotiis, non intersint. Cum fratres nostri dyocesim alicuius episcopi ad predicandum intraverint, primo si poterunt episcopum visitabunt, ut secundum consilium eius in populo faciant fructum, quem facere intendunt. Et quamdiu in eius episcopatu fuerint, in iis que contra ordinem non fuerint, ipsi devote obedientes erunt.

Predicare non audeat aliquis in dyocesi illius episcopi, qui ei ne predicet interdixerit, nisi litteras et mandatum habeat summi pontificis. Caveant etiam fratres nostri, ne ponendo os in celum suis predicationibus religiosos et clericos scandalizent, sed ea que in ipsis emendanda viderint obsecrando ut patres seorsum emendare procurent. Socius datus predicatori, ipsi ut priori suo obediat. Statuimus ne fratres nostri in predicationibus suis dari vel colligi pecuniam admoneant, pro domo vel aliqua persona speciali.

Eu

De itinerantibus. Tertium decimum capitulum.

untes ad predicationis officium exercendum, vel alias itinerantes, aurum, argentum, pecuniam aut munera, excepto victu et necessariis indumentis et libris, nec accipient nec portabunt. Si quis autem acceperit aliquid de predictis, teneatur prelato suo cum redierit libere presentare 2. Fratres etiam non recipiant a mulieribus munuscula, nec dent, et maxime confessores. Item fratres non sint dispensatores alienarum rerum vel pecuniarum, nec exteriorum deposita recipiant, nisi librorum aut paramentorum ecclesiasticorum 3.

Predicatores vel itinerantes cum in via existunt, officium suum dicant prout sciunt et possunt, et sint contenti officio ecclesiarum ad quas quandoque declinant. Fratres etiam viatores litteras testimoniales

1 In den alten Statuten stand: 'generale mandatum'; 'generale' wurde von 1240 an (inchoatio) gestrichen. 2 Inchoatio 1250. Vgl. Archiv, I, 225, n. 26.

3 Inchoatio 1252, confirm. 1255.

4 Was in den alten Statuten (Archiv, I, 224, n. 34) darauf folgte, wurde 1240 resp. 1242 gestrichen.

secum ferant, et in conventibus ad quos declinaverint de excessibus suis corrigantur. In quacunque autem provincia fratres itinerantes deliquerint, prior provincialis, vel conventualis, seu eorum vicarii, supprior, visitator et ceteri, in cuius terminis inventi fuerint, corrigendi ipsos sicut fratres suos liberam habeant potestatem 1.

Prior in ordine sit prior in via, nisi forte predicatori adiungatur, vel cum egrediuntur aliter prior ordinaverit de eis. Nullus fratrum vadat ad curiam nisi de licentia magistri vel capituli generalis, sed mittatur nuntius ad fratres qui sunt ibi, vel per aliquem alium prout melius fieri poterit, negotium procuretur. Prior priorem supervenientem honoret, sed hospes per civitatem sine consilio eius non discurrat nec moram faciat. Fratres Minores sicut et nostri caritative et hilariter recipiantur, et secundum facultatem domus pie et honeste procurentur.

Quicunque prior provincialis sine licentia magistri, vel frater alius quicunque sine licentia magistri vel prioris provincialis archiepiscopatum vel episcopatum receperit, nisi per talem obedientiam cogatur quam transgrediendo peccaret mortaliter, ipsum statuto presenti, suffragiis, societate, ac omnibus beneficiis ordinis tam in morte quam in vita privamus. Fratres ordinis nostri episcopis vel aliis quibuscunque personis extra ordinem assignatos, qui in ieiuniis et abstinentiis, victu et vestitu, statuta ordinis non servant, suffragiis et beneficiis ordinis tam in vita quam in morte privamus, quousque super huiusmodi excessu adeo digne satisfecerint, quod per magistrum vel provincialem suum ad huiusmodi benefitia restitui mereantur 3.

De studentibus. Quartum decimum capitulum.

Quoniam circa studentes diligens est adhibenda cautela, aliquem spetialem

fratrem habeant, sine cuius licentia non scribant quaternos, nec audiant lectiones, et que circa eos in studio corrigenda viderit corrigat, et si vires eius excedat, prelato proponat. In libris gentilium et phylosophorum non studeant, et si ad horam inspiciant. Seculares scientias non addiscant, nec artes quas liberales vocant, nisi aliquando circa aliquos magister ordinis vel capitulum generale voluerit aliter dispensare, sed tantum libros theologicos tam iuvenes quam alii legant. Ipsi vero in studio taliter sint intenti, ut de die, de nocte, in domo, in itinere, legant aliquid vel meditentur, et quicquid poterunt retinere cordetenus nitantur.

Curet prior provincialis ut si habuerit aliquos utiles ad docendum qui possint in brevi esse apti ad regendum, mittere ad studendum ad loca ubi viget studium, et in aliis illi ad quos mittuntur eos non audeant occupare, nec ad provinciam suam remittere nisi fuerint revocati. Tres

1 Inchoatio 1242. Nur 'seu eorum vicarii, supprior, visitator' wurde 1252 resp. 1255 hinzugefügt.

2 Inchoatio 1252, confirm. 1254.

fratres tantum, mittantur Parisius ad studium de provincia. Quatuor autem provincie scilicet, Provincia, Lombardia, Theutonia, Anglia, provideant ut semper in conventu aliquo idoneo sit generale studium et solemne, et ad illum locum quilibet prior provincialis potestatem habeat mittendi duos fratres idoneos ad studendum. Quod si in aliqua dictarum provinciarum lector sufficiens pro tali studio non fuerit, magister ordinis de lectore provideat competenti 2.

Statuimus ut quelibet provincia fratribus suis missis ad studium, ad minus in tribus libris theologye teneatur providere, videlicet in bibliotecha, hystoriis et Sententiis, et ipsi in his tam in textu quam in glosis precipue studeant et intendant. Item nullus faciat scribi libros de rebus domus, nisi ad communem utilitatem. Nulli etiam certus usus librorum concedatur, nec indignetur a quocunque auferantur, vel in cuiuscumque custodia dimittantur. In diebus dominicis et festis precipuis, a quaternis scribendis se contineant.

Cum frater de provincia ad provinciam ad regendum mittitur, omnes libros suos glosatos, postillas, Bibliam et quaternos secum deferat. Et si simpliciter illi provincie ad quam mittitur assignetur, libri quos de provincia habuit de qua mittitur, ipso mortuo ad illam provinciam pertinebunt, alii vero omnes sint illius provincie ad quam mittitur, sive in via sive in provincia moriatur. Si vero ad tempus mittitur, omnes libri ad provinciam de qua sumptus est pertinebunt. Idem dicimus de missis de provincia ad provinciam non ad regendum, non tamen portent nisi breviarium, bibliam et quaternos 3. Si autem ipsum in via mori contigerit, conventus ad quem mittendus fuerit in missis et psalteriis ei tenebitur, et ad eundem libri quos habuit pertinebunt.

Circa eos qui student taliter dispensetur a prelato, ne propter of ficium vel aliud de facili a studio retrahantur vel impediantur. Locus vero proprius secundum quod magistro studentium videbitur statuatur, in quo post disputationem vel vesperas, vel alio etiam tempore prout vacaverit, ad dubitationes vel questiones proponendas ipso presente conveniant, et uno querente seu proponente alii taceant, ne loquentem impediant. Si quis autem inhoneste vel confuse vel clamose vel proterve, querens vel opponens vel respondens offenderit, statim ab eo qui tunc inter eos preest corripiatur.

Celle quibus magistro studentium expedire videbitur assignentur. Quod si aliquis infructuosus inveniatur in studio, cella eius detur alteri, et ipse in aliis officiis occupetur. In cellis vero scribere, legere, orare, dormire, et etiam de nocte vigilare ad lumen possunt qui volunt propter

1 Inchoatio 1246.

2 Inchoatio 1255, confirm. 1257.

3 Vgl. Archiv, I, 226. Diese Constitution erscheint in der Recension der Kapitel des Bernard Guidonis im Jahre 1242 als von drei Kapiteln confirmirt.

« AnteriorContinuar »