nayc[inum], et in quolibet loco, sicut distribuebam, requisivi publicavi (!) 1 instrumentum. 1 Item dominus Raymundus Fabri, thesaurarius quondam domini C[lementis], solvit michi CCC flor. quos dictus dominus C[lemens] felicis recordationis michi scilicet fratri P[etro] de Boubeis legaverat. (F. 242) Item feci fieri quinquaginta lectos, qui constiterunt LXXV libr., de quibus L lectis hospitale Pontisfracti habuit XXX. Item expendi magnam pecuniam in mortuis sepeliendis, sicut in rotulo, quem dedi domino de Pelagrua continetur. 5 Item anno domini M CCC XVII, scilicet die XXVII aprilis recepi 10 a domino A[rnaldo] de Poncio in presentia domini mei et sui, scilicet domini cardinalis de Pelagrua M flor. ducatos ex una parte; item C duplas auri ex alia; item CCCC XXIX duplas ex alia scilicet regine; item XXXVI flor. de Florentia ex alia, ad dandum pauperibus verecundis, secundum quod michi videtur. (F. 243) Die penultima prefati mensis maii Petrus Bodeti precentor Vaurensis testis iuratus et interrogatus super premissis, obtulit quandam cedulam pro dicto et atestatione sua, cuius tenor dinoscitur esse talis: 15 Vobis reverendis patribus revelo ego Petrus Bodeti precentor 20 Vaurensis, quod Raymundus Gregorii domicellus Mimatensis diocesis, qui moratur cum domino cardinali de Mota 2 dixit michi a mense citra, quod dicerem seu revelarem suo loco et tempore, quod quando dominus C[lemens] papa V venit de Pictavia fuerunt traditi duo equi, unus liardus et alius maurellus priori de Lingonia Mimatensis diocesis sub 25 extimatione C libr. turonensium, et de predictis equis nulla est facta restitutio seu emenda. Item idem Raymundus dixit michi, quod simili causa prior sancte Herimie Mimatensis diocesis habuit alium equm sub extimatione C libr., de quo nulla est facta restitutio. (F. 244) Die penultima prefati mensis maii magister Iohannes de Regio clericus camere domini pape, testis iuratus et interrogatus super premissis, obtulit quandam cedulam seu rotulum pro dicto et atestatione sua, cuius tenor dinoscitur esse talis: 30 Propter bonum conscientie Iohannes de Regio clericus camere 35 domini pape et ne illaqueetur seu ligetur sententiis contentis in processibus nuper in festo ascensionis dominice proxime preterito per sanctissimum patrem et dominum nostrum dominum Iohannem divina providentia papa XXII in consistorio publico promulgatis, dicit et re 1 Ob nicht publicum? 2 S. oben S. 6, Anm. 1. velat quod anno, mense et die, quibus felicis recordationis dominus Clemens papa V recessit de Castronovo Avinionensis diocesis et transivit Rodanum eundo versus Rupemmauram, erat et moram trahebat ipse Iohannes in dicto Castronovo in sequela magistri Raymundi Fabri tune 5 thesaurarii ipsius domini Clementis, qui ad custodiam thesauri ipsius ibidem etiam morabatur. Et vidit, quod dominus de Pelagrua in dicto Castronovo tunc similiter manebat pro custodia supradicti thesauri. (F. 244b) Item audivit procedente tamen modico, quod dictus dominus Clemens apud dictam Ruppemauram infirmitate gravatus de 10 rebus thesauri et camere sue ordinaverat et disposuerat et in scriptis et dominos de Pelagrua et vicecomitem Leomanie executores et fidecomissarios reliquerat in omnibus, prout per dominum C[lementem] extiterat ordinatum. Item audivit, quod quia dubitabatur de morte ipsius domini 15 C[lementis] potius quam speraretur de vita, ex ordinatione predictorum fidecomissariorum seu de mandato predicti domini C[lementis] thesaurus, qui erat in dicto Castronovo sub custodia predictorum domini de Pelagrua et magistri Raymundi portatus fuit apud Montilium, castrum predicti vicecomitis. 20 Item dicit, quod demum, dum dictus dominus Clemens apud prefatam Ruppemauram diem clausisset extremum, sicut domino placuit, et corpus eius fuisset Carpentoratum delatum et ibidem exequie celebrate solenniter, ut est moris, post duos vel tres dies predictus magister Raymundus thesaurarius inibi ad mandatum et instantiam, prout 25 credit, fidecomissariorum predictorum assignavit (245a) dominis cardinalibus ad hoc per collegium deputatis certam summam florenorum et quedam vasa aurea et argentea et res alias, prout inventario thesauri romane ecclesie continetur, relicta per ipsum dominum Clementem successori suo et conservanda in dicto thesauro. 30 35 Item audivit dici, quod de thesauro predicto, qui portatus fuit apud Montilium, post exequias et assignationem predictam distributa fuerunt circa centum milia florenorum de mandato fidecomissariorum predictorum per dictum magistrum Raymundum Fabri thesaurarium illis personis, quibus dictus dominus Clemens legaverat. Item dicit, se audivisse, quod tempore camerariatus domini Bertrandi de Bordis, qui fuit camerarius dicti domini Clementis, ante mortem ipsius camerarii forte per mensem 2, calculatum fuit apud Grausellum in camera dicti domini C[lementis] per secretarios suos de hiis, que recepta fuerunt usque tunc, a quo tamen tempore non audivit; et reperta fuerunt recepta predicta in monetis aureis et argenteis mille milium et trecenta milia florenorum vel circa. (F. 245) Item audivit, quod illo anno, quo dictus dominus Clemens ivit de Grausello Viennam pro consilio celebrando per mensem ante discessum suum vel circa, quod decem salmarii vel circa onerati 5 pecunia et thesauro de nocte fuerunt de Grausello ducti apud castrum Paternarum comitatus Venasini. Item audivit, quod magister Bernardus de Artigia, tunc capellanus intrinsecus ipsius domini Clementis, post mortem ipsius domini Clementis habuit et appropriavit sibi papilionem de sindone1 missum 10 eidem domino C[lementi] per dominum Ostiensem. Item dicit, quod tempore mortis domini Clementis Bartholomuccius de Reate quondam, cum esset scriptor coquine ipsius domini Clementis, habuit quedam vasa erea ad usum dicte coquine in custodia sua, que retinuit penes se etiam post mortem dicti domini Clementis 15 et donec ipse Bartholomuccius vixit, etiam in tempore domini nostri presentis. De quibus vasis dictus Bartholomuccius comodavit familiaribus eiusdem Iohannis duo cesta valoris XXX sol. viennensium vel circa, que adhuc penes se habent. Alia vero residua remanserunt, ut credit, relicte ipsius Bartholomucii (!), que postea nupsit Nerio de Perusio 20 librario in curia romana. Item credit, quod magister Petrus de Amolaria, tunc (246) coquus maioris coquine dicti domini Clementis, habuit de supradictis vasis in tempore mortis ipsius domini Clementis et quod illa retinuit sibi etiam post mortem eiusdem. Item ante mortem dicti domini C[lementis] per plures annos, habuit ipse Iohannes, qui loquitur, a thesaurario, qui tunc erat, unum tapetum de thesauro pro salma, valoris forte unius florini. De pluribus non recordatur ad presens, sed si processu temporis recordabitur, dabit in scriptis. (F. 247) Die penultima prefati mensis maii magister Oddo de Sermineto camere domini pape clericus, testis iuratus et interrogatus super premissis, obtulit quandam cedulam seu rotulum pro dicto et atestatione sua, cuius tenor dinoscitur esse talis: 25 30 Ego Oddo de Sermineto camere domini pape clericus, sub sacra- 35 mento per me prestito dico et assevero, quod anno domini MCCC XIIII mense aprilis, cum dominus C[lemens] tunc papa V infirmus recessisset de Castronovo et devenisset ad castrum Ruppis Maure Avinionensis diocesis causa eundi in Vasconiam, dominus Arnaldus s. Marie in Porticu diaconus cardinalis et magister Raymundus Fabri tunc ipsius 40 1 Vgl. oben S. 58, Z. 28. domini C[lementis] thesaurarius remanserunt in dicto Castronovo et, ut dicebatur, ad custodiam rerum et thesauri dicti domini C[lementis], que tunc erant in ipso Castronovo. Cumque postmodum idem dominus Clemens ex infirmitate, de qua obiit, plurimum gravaretur, ita quod de 5 vita eius nulla spes esset, cursor venit ad me tunc morantem apud Montilium et dixit, quod irem ad Castrumnovum ad associandum dictum thesaurarium, qui volebat deferre res et (247) thesaurum predicta ad castrum Montilii memoratum. Ego vero ivi ad Castrumnovum et representavi me thesaurario memorato, et oneratis quampluribus sal10 mariis de rebus et thesauro predictis, que, secundum quod videbatur iuxta labores illorum, qui salmarios onerabant, ponderosa erant, associavi predictos dominos usque ad castrum Montilii supradictum et vidi, quod dicte res fuerunt reposite in cameris castelli seu rocce dicti castri Montilii, in quibus dictus thesaurarius habitavit. Quid esset in cof15 finis vel aliis ligaturis, ignoro, credo tamen, quod res magni valoris erant, et ita dicebatur a multis. Item vidi in consignatione facta Carpentorati, de quibusdam rebus, que scripte sunt in libro thesauri, quod unum pluviale fuit assignatum sine frixio, quod fuerat de solennioribus; et dicebatur, quod Bernardus de 20 Artigia vel cubicularius habuerat frixium predictum. Audivi etiam, quod vina, que remanserant in prioratu de Grausello, et vestes estivales in Vasconiam miserant. Postmodum incidi in magnam infirmitatem apud Carpentoratum, et cum venirent amici mei ad me ad visitandum me, dixerunt, quod omnia (248a) predicta, que fuerant repo25 sita in dicto castro Montilii una cum corpore dicti domini C[lementis] fuerant portata in Vasconiam per dominum B[ertrandum] nepotem domini C[lementis] predicti. Et hoc etiam audivi dici a domino Raynaldo de Setia, qui fuerat magister hostiarius dicti domini C[lementis]; et quod post mortem dicti domini C[lementis] multis providerant et eis gratias 30 fecerant, inter quos etiam dictus dominus Raynaldus fuerat. Postea fui taliter infirmitate gravatus, quod nec audiebam nec sentiebam. Preterea illo anno, quo fuit celebratum concilium Viennense, de mense augusti, antequam dominus B[ertrandus] de Bordis tunc cardinalis et camerarius infirmaretur, et antequam dominus C[lemens] iter 35 arriperet versus Viennam, dictus cardinalis et magister Raymundus Fabri apud Grausellum me vocari fecerunt et in quadam camera secreta fui cum eis; et omnibus aliis exclusis dixerunt michi, quod habebant in mandatis, quod ego essem cum eis ad calculandum quasdam rationes. Quilibet eorum tenebat librum suum et unus eorum legebat 40 et alius ascultabat et ego solus calculabam. Et fui ibi cum eis per 1 Hs. salinariis. 2 Bereits 1307, s. Introitus et exitus n. 8, f. 2a. tres dies. Nomina vero illorum, qui erant scripti in libris ipsis, ego non vidi, qui libros coperiebant (248) a parte nominum. Ego erubescebam petere, quid hoc esset, sed tantum ego calculabam summas, quas ipsi exprimebant. Et sicut ego possum recordari, omnibus monetis ad florenos auri reductis, poterat esse summa summarum circa mille 5 milium et trecentorum milium florenorum auri. Monete erant floreni de Mazia, agnelli de auro, floreni de Florentia, duple de Mura et de Marocho, carolini de auro, Veneti de auro, Turonenses grossi, sterlingi, Turonenses parvi et alie diverse monete. Circa premissa nichil plus scio, quia ego nichil ab eis petii nec ipsi dixerunt michi1. 10 (F. 249b) Anno a nativitate domini millesimo CCC XXI, pontificatus sanctissimi patris et domini nostri domini Iohannis divina providentia pape XXII anno quinto, die VI mensis februarii, IIII indictione, Avinione in camera prefati domini nostri ac in eiusdem et reverendorum patrum dominorum B[ertrandi]2 s. Marie in Aquiro et A[rnaldi]3 s. Eu- 15 stachii dyaconorum cardinalium presentia et mei Geraldi de Lalo notarii publici, nobilis vir dominus Guillelmus Raymundi de Busos miles testis iuratus et interrogatus super hiis, que continentur in processibus publicatis in consistorio publico in festo ascencionis dominice nuper lapso, de thesauro et rebus, que fuerunt felicis memorie domini Cle- 20 mentis pape quinti; et si ordinationem aliquam ipse testis sciebat ipsum fecisse vel audivisse, dixit, quod semel in Malaussana prefatus dominus Clemens petiit ab eodem domino Guillelmo Raymundi sigillum suum pro sigillanda quadam scriptura, que nonnullis sigillis aliis erat sigillata. Et cum ipse miles peteret, quid continebatur ibi, ipse dominus Clemens 25 dixit ei, quod nunquam sciret, quamdiu ipse dominus Clemens viveret. Et (250) tunc ipse tradidit sigillum, nunquam tamen apertam vidit illam scripturam nec scivit, quid continebatur ibi. Interrogatus, qui erant presentes in ipsa impressione sigilli, dixit, quod ipse dominus Clemens et magister Raymundus Fabri thesaurarius 30 ac ipse testis et nullus alius, quod ipse recordetur. Item dixit, quod Rocamaura, dum infirmaretur ipse dominus Clemens infirmitate, de qua decessit, bene ante per octo dies aut circa, presentibus dominis cardinalibus de Pelagrua, de Garvo et de Fargis ac vicecomite Leomanie ac ipso teste, qui serviebat eidem domino 35 Clementi, vidit, quod fiebat alia scriptura seu ordinatio per ipsum 1 Es folgt eine am 4. Januar 1321 (im 5. Pontificatsjahr) vor Card. B. s. Mariae in Aquiro abgegebene Erklärung, in welcher Magister Amelius de Beronia den oben (S. 71) mitgetheilten rotulus als sein Geständniss anerkennt. 2 S. oben S. 38, Anm. 5. 3 Arnald de Via, Neffe Johanns XXII. |