Imágenes de páginas
PDF
EPUB

dominum Clementem, quam scribebat dominus cardinalis de Garvo; in qua quidem ordinatione seu scriptura fuerunt legati seu mandati dari dicto testi quinque milia flor. preter id, quod legatum erat sibi in alia ordinatione facta in Malaussana, in qua fuerunt sibi legati 5 decem milia flor., ita quod ipse habuit, ut dixit, quindecim milia flor. Dixit etiam, quod cardinalibus ibidem presentibus mandavit (250b) dari cuilibet mille flor. ultra id, quod fuerat in ordinatione prima legatum; hoc excepto quod domino Raymundo de Fargis ademit de decem milibus flor. legatis sibi seu dari mandatis in prima ordinatione quatuor 10 milia flor., sic quod habere deberet in universo sex milia flor. Voluit tamen, quod certa vaysselamenta argentea, que sibi mutuari fecerat de suis, quando fuit factus noviter cardinalis, essent sua. Item dixit, quod Pagano reliquit XIIII vel XV milia flor. Item dixit, quod Bertrando et Amanevo de Mota fratribus domini de Mota solverentur 15 et darentur quadraginta milia flor.

Item interrogatus super thesauro et rebus aliis, que fuerunt domini Clementis, ut diceret, quicquid sciret, dixit, se nichil scire, hoc excepto, quod audiverat a vicecomite, quod ipse vicecomes habuerat libratam pannorum, quam ipse dominus Clemens volebat distribuere inter fami20 liares et aliam gentem suos.

8. Citation des Vicomte von Lomagne, Verhandlung, Verhör, Verständigung (8. Mai 1320 12. Juli 1321.)

In Inventar n. 467, Bl. 76a folgt nun das Protokoll der am Feste Christi Himmelfahrt (8. Mai 1320) von Johann im Beisein des 25 Cardinalscollegs, vieler Prälaten und einer grossen Volksmenge angeordneten Veröffentlichung des Citationsschreibens gegen den Vicomte von Lomagne 3

Es lautet:

Iohannes episcopus servus servorum dei. Ad certitudinem presentium et memoriam futurorum. Ex iniuncto nobis apostolatus 30 officio circa ea, que promotionem negotii Terre Sancte, indempnitatem sedis apostolice et alia opera caritatis respiciunt, tenemur vigilanter intendere et ne qua ad premissa pertinentia depereant solicitis studiis providere. 4 Sane dudum multorum relatione, qui infrascriptorum notitiam probabiliter habere poterant, ad audienciam apostolatus nostri 35 deducto, quod felicis recordationis Clemens papa V predecessor noster

[blocks in formation]

3 Gedruckt in Baluze, Vitae pap. Avenion. II, 374 aus cod. 4114, f. 95b der Pariser Nationalbibliothek. Findet sich auch in Regest. Vatic. n. 110, f. 79a, ep. 371 (1015).

4 Vgl. oben S. 5 die Einleitung zum Process.

dilecto filio nobili viro Bertrando vicecomiti Leomanie et Altivillaris realiter in pecunia numerata assignaverat, dum vivebat, florenorum quantitates subscriptas, videlicet trecenta milia florenorum auri expendenda per eum et certas personas alias in subsidium Terre Sancte, necnon trecenta quatuordecim milia florenorum et octin-5 gentos florenos auri, ac insuper ducenta milia florenorum (77) auri per ipsum et certas personas alias in pios usus alios eroganda; quodque idem predecessor ordinaverat, quod medietas tam debiti, in quo clare memorie Philippus rex Francorum, quod ad centum milia florenorum; quam debiti, in quo carissimus in Christo filius noster 10 Edwardus Anglie rex illustris, quod ad centum et sexaginta milia florenorum 1 dicuntur ascendere, predecessori tenebantur eidem, deberet converti in dictum Terre Sante negotium et in pios usus alios reliqua dimidia erogari; que quidem quantitates ad summam mille milium et septuaginta quatuor milium et octingentorum florenorum ascendere 15 dinoscuntur.

Nos qui pro tuitione fidelium morantium in partibus transmarinis, qui frequenter ab Agarenis fidei catholice hostibus impugnantur et pro dicte Terre Sancte presidio disposueramus quoddam particulare passagium preparatorium generalis de fratrum nostrorum consilio ordinare, 20 predictum vicecomitem per nonnullos ex fratribus nostris sancte romane ecclesie cardinalibus requiri fecimus, ut dicta trecenta milia florenorum et partem dictorum debitorum vellet nobis tradere in huiusmodi particulare passagium et dictum subsidium convertenda. Idem vero vicecomes requisitione huiusmodi sibi facta Iterium de Virsaco militem 25 familiarem et nuntium suum cum litteris 2 suis de credentia sibi super huiusmodi responsione commissa ad nostram presentiam destinavit. Qui quidem miles in nostra et fratrum nostrorum presentia constitutus, credentiam sibi commissam aperiens, ex parte eiusdem vicecomitis nobis exposuit verbotenus et in scriptis, quod idem predecessor dicto vice- 30 comiti quandam donaverat pecunie summam per eum in dicte Terre Sancte subsidium in primo generali passagio convertendam, certam non exprimens dicte pecunie quantitatem, licet super hoc per nos extiterit (78) requisitus, se id nescire asserens nec habuisse mandatum ad expressionem huiusmodi faciendam.

35

Attendentes igitur, quod prefatus vicecomes in sua responsione certam quantitatem suppressit et premissam incertam a predecessore prefato asseruit sibi datam et in generali per eum passagio expendendam; nec non et in considerationem deducto, quod tam immensa subsidia tam dicto Terre Sancte negotio quam aliis piis usibus aut 40

1 Vgl. oben S. 6, Z. 5, und S. 44, Z. 34.

2 S. das Schreiben oben S. 6.

sedi apostolice poterant in divinam offensam et premissorum grave dispendium et multorum animarum periculum tam propter defectum probationum quam alias multipliciter deperire, premissis volentes occurrere, quod non aliter fieri posse cognoscimus, nisi de premissis 5 plenius fuerimus informati, vicecomitem antedictum, qui premissorum novit plenariam veritatem, ad inquirendum cum eo veritatem de premissis prestito iuramento, audiendum quicquid circa premissa dicere seu exhibere voluerit, ad nostram presentiam de fratrum eorundem consilio decrevimus evocandum. Unter Androhung der Excommuni10 cation für seine Person und des Interdicts für sein Gebiet wird er daher aufgefordert, sich binnen 40 Tagen an der Curie zu stellen und die nöthigen Mittheilungen zu machen 'et auditurus quod circa premissa exigente iustitia et equitate suadente (79a) de ipsorum fratrum consilio duxerimus ordinandum'. Datum Avinione VIII idus maii pontificatus 15 nostri anno quarto.

1

Es folgt nun Bl. 80 'Tenor vero prorogationis concesse prefato vicecomiti ad instantias nonnullorum dominorum cardinalium talis est'. Durch ein Schreiben (Pridem dilectum) vom 16. Juni (XVI kal. iulii an. 4°) verlängert Johann den (durch die am Himmelfahrtfeste veröffent20 lichte Citation) festgesetzten Termin, da der Vicomte die Reise bereits angetreten habe (cum intentione prosequendi et comparendi arripuerit iter suum veniendi ad sedem predictam) auf weitere acht Tage vom Datum des Schreibens.

(F. 82) Anno domini millesimo CCC XX° die XXIII mensis iunii, 25 III indictione, in sanctissimi patris et domini nostri domini Iohannis divina providentia pape XXII anno quarto, eiusdem et reverendorum patrum dominorum cardinalium et mei subscripti notarii presentia in privato consistorio presentaverunt se nomine et pro parte viri nobilis domini Bertrandi de Guto vicecomitis Leumanie et Altivillaris dominus 30 Yterius de Virsaco miles et Bertrandus de Garossio burgenses Lectorenses 2 et ad excusationem memorati vicecomitis, quia citatus ad diem predictum venire, sicut asserebant, non poterat, pretendendam exhibuerunt instrumentum quoddam tenoris et continentie subsequentis:

'In dei nomine, amen. Pateat universis, quod, cum non est diu 35 ad mei Bertrandi de Gutto vicecomitis Leomanie et Altivillaris notitiam devenerit, me citatum fuisse palam et sub edicto publico in romana curia per dominum nostrum summum pontificem, ut certa die iam preterita et per eundem dominum nostrum papam sui gratia usque (82b)

1 Gedruckt in Baluze 1. c. II, 378; aus cod. Paris. 4114, f. 96b findet sich auch jedoch ohne Datum in Regest. Vatic. n. 110, f. 80, ep. 373 (1017). 2 Lectoure war die Hauptstadt der Vicegrafschaft von Lomagne.

ad diem lune proxime futuram' prorogata in dicta curia romana personaliter comparerem; et simili modo palam in dicta curia romana me monitum fuisse nominatim et quoscunque alios in genere, ut, si quid habemus de thesauro et bonis aliis ac rebus, que condam fuerunt felicis recordationis domini C[lementis] pape V, illud restituamus infra 5 certum terminum proxime futurum vel causam rationabilem allegemus, quare ad predicta restituenda minime teneamur, sub certis penis in predictis citatione et monitionis processu adiectis; idcirco ego vicecomes predictus eidem domino nostro summo pontifici et quibusdam aliis notum facio, serie istius presentis publici instrumenti, quod ex 10 quo predictarum citationis et monitionis processus michi innotuerunt in Burdegalesio, ubi tunc eram, me quantum potui paravi et mea negotia disposui ad accedendum ad romanam curiam predictam, sic quod de Burdegalesio predicto, disponendo de regimine terre mee et aliis negotiis, usque ad Leomaniam veni fere octo dies sunt elapsi, ubi 15 me esse usque nunc, ex quo fui in Leomania predicta necessario oportuit, quia magna pluralitas (83) gentium, que se dicunt Pastorellos, per dictum tempus octo dierum et ultra civitatem meam Lectore et castrum de Altovillari tenuerunt obcessas, quia Iudei pro baptisando seu convertendo ad fidem catholicam, vel si baptisari nollent, pro inter- 20 ficiendo non tradebantur eisdem, nuncque sublatis impedimentis et inquietationibus predictis terre mee, que in magno periculo et tumultu populi occasione huiusmodi per dictum tempus extitit, de loco de Vite*, ubi sum et ad quem veni de Lectora die presenti; qui locus de Vite est in termino vicecomitatus Leomanie iuxta ingressum Tholosani; iter 25 meum versus curiam romanam continuando ad maiores dietas, quas comode potero ad romanam curiam predictam accedo, affectans me conspectui eiusdem domini nostri summi pontificis personaliter presentare, supplicans sanctitati ipsius, ut me, quia die predicta in dicta citatione contenta comparere non potui in dicta romana curia, et etiam 30 si forsan infra terminum monitionis predicte nequeam in curia predicta comparere, habere velit excusatum. Et nichilominus ego vicecomes (83b) predictus ad petendum et supplicandum eidem domino nostro summo pontifici et impetrandum et obtinendum ab eodem prorogationem terminorum predictorum citationis et monitionis et suspensionem effec-35 tuum earundem, quantum me tangunt et tangere possunt, nobilem virum dominum Ytherium de Virsaco militem et Bertrandum de Garrossio burgensem Lectore et quemlibet eorum in solidum, ita quod non sit

[blocks in formation]

3 Durch den Process Cum venerabiles fratres et coepiscopos; s. oben S. 37.. 4 Wohl Lavit.

melior conditio occupantis, et quod per unum ipsorum inceptum fuerit, per alium mediare valeat et finire, procuratores meos constituo ac nuntios speciales; dans et concedens eisdem et cuilibet eorum in solidum predicta domino nostro summo pontifici supplicandi, petendi et ab eodem 5 obtinendi, ratum et gratum habens quicquid per eosdem procuratores vel eorum alterum super dictorum terminorum prorogationem et effectus citationis et monitionis ac contentorum in eisdem suspensione actum gestum fuerit vel quomodolibet procuratum; relevans eosdem procuratores et eorum quemlibet ab omni onere satisdandi. Que omnia intimo 10 ac intimari et significari volo eidem domino nostro summo pontifici et quibuscunque aliis, quorum (84a) interest vel potest ac poterit interesse. De quibus requiro magistrum Petrum de Podiocervi, sacrosancte romane ecclesie auctoritate notarium publicum, quod de premissis michi faciat instrumentum publicum et concedat. Quod eidem ego Petrus de 15 Podiocervi notarius predictus concessi.

[ocr errors]

Acta fuerunt hec apud Vitem anno domini M CCC XX, XIX die mensis iunii, indictione III, pontificatus sanctissimi patris et domini domini nostri domini Iohannis superna providente clementia pape XXII anno quarto. Horum sunt testes vocati et rogati ad premissa nobiles 20 viri domini Bertrandus de Gualardo, Assaldus de Fargis, Iohannes Alacris milites et Helias Iterii domicellus. Ego vero Petrus de Podiocervi Petragoricensis diocesis, sacrosancte romane ecclesie auctoritate tabellio publicus, hoc instrumentum recepi, inquisivi et in prothocollo meo notavi et de ipso prothocollo in publicam formam redegi 25 signoque meo consueto signavi, requisitus et rogatus per dominum vicecomitem supradictum, anno, die, mense, indictione, pont[ificatu] predictis'.

Quam excusationem tanquam frivolam et inanem nullatenus acceptavit prefatus dominus noster, sed ibidem dixit sic (84b): 'Hodie non fiet aliud nec cras propter festum s. Iohannis Babtiste, sed die mercurii 30 proxima, que erit XXV huius mensis iunii, hora consistorii, quod dante deo tenebimus, deliberaverimus et viderimus, quid ulterius sit agendum.'

Qua die et hora prefatus dominus noster tenens privatum consistorium fecit edici extra ipsum consistorium publice, si erat ibi vice35 comes vel aliquis pro eodem; pro quo vicecomite nullus comparuit, qui suam absentiam excusaret.

40

In der Mitte auf dem folgenden Blatt besagt ein schmaler eingeklebter Streifen: Quare prefatus dominus noster reputavit eundem vicecomitem contumacem et memoratas sententias incurrisse.

(F. 85) Anno domini millesimo trecentesimo vicesimo, die quinta mensis iulii, III indictione, Avinione coram sanctissimo in Christo

« AnteriorContinuar »