Imágenes de páginas
PDF
EPUB

utriusque doni, Chrukenna postiuppo, Uitale, Urseinna. Et hoc sub Petri abbatis tempore.

Policorion 5. Kukuljević 1. c. I. 159. Rački 1. c. 162.

21. De territorio in Seruiza. (9. 43.)

Circa a. 1070-1078. et c. a. 1080-5.

Terra uero, que est in Seruiza, incipiens a lacu orientis, protensa Hanc tenet vero ad usque puteum occidentis in longitudine, et a Miroslauus. colle aquilonis tensa usque ad alium collem meridiei ex latitudine, partim data est eidem monasterio a rege Chresymiro, ut predictum est. Partem uero tribuit Petrus Chaida, factus ibidem monachus, aliam quoque Ueilcaza et Dragorado ibidem dedit aliam partem, silicet quicquid suum fuit, et hoc fecit pro suo filio, quem P. abbas excomparauit de Cossiza teuzone. Et pro illius parte dedit P. abbas illi Dragorado uaccam unam et iuuencum arare potentem, et quinque lanatas. Est et ibidem alia terra, empta sub tempore Lupi abbatis a capellano ecclesie sanctorum Cosme et Damiani pro una uacca, in Jagodana, et ab uillanis inibi cohabitantibus.

Policorion 5. Kukuljević 1. c. I. 159. Rački 1. c. 163. 171.

22. De terra in Chamennani, que fuit Prebinne Gussichii filii Pruuanego. (10.)

Circa a. 1070-1078.

Hanc tenent

Terra autem in Chamennani, que incipit ab orientis puteo ad usque alium puteum occidentis, de latitudine uero ad usque latus boreale, quicquid est ibi arabile, effectus ibidem unus Cobileglauichi ex fratribus, donauit eidem monasterio Prebinna Gussiet Passauan. chius. Et hanc terram concessit ei rex Chressimir pro benedictione post tonsionem capillorum, testibus his: Jurainna iupano, Uuerdata, filio Aprilczi, Johanne schytanossa regis Suuinimir, Thaisa filio Jurra et fere omnibus uillanis de his tribus uicis, silicet Treizizi, Uchichi et Chamennani et Michael castellano, et Drago et Prestancio et Gregorio.

Policorion 6. Kukuljević 1. c. I. 165. Rački 1. c. 163.

23. De terra in Narach, quam uendidit socer Dubroa Nichifori. (44.)

Circa a. 1080-5.

Est terra in Narach, quam emit abbas Lupus octo solidis a sochro Nichifori Iadere, et est sex locis diuisa. Testibus his: Slaiza Duornich et Chalainna, Nichiforo grasso, Thessina et filius eius Deilgaza.

Policorion 6. Kukuljević 1. c. I. 165. Rački 1. c. 171.

24. De alia terra in eodem loco. (47.)

Circa a. 1085-95.

Est et alia ibidem, quam emit M. abbas, Lupi a(bbatis) successor, octo solidis de Chalainna et Junassa, quinque locis dispertita. Testibus his.

STARINE XXIII.

11

25. De alia terra in eodem loco. (48.)

Circa a. 1085-95.

Est et alia ibidem, quam emit ille idem abbas M. a Desinna pro X romanatos filio Bolemiri et a nepote Radaniza, cum petris, aquis, siluis et omnibus suis appendiciis. Testibus his: Seimolli duornich et Chalenna et Petro de uico Treizizi et Deilgaza et Zudinna. Hec autem sunt nomina auorum illius, qui hoc territorium vendidit: Cyprianus auus eius, auia Helena, pater eius Clonimir. Ipse autem venditor nominatus est Ubladicha de Chelmennani, cuius venditionis sunt hii testes idonei: Lampredius, Michail, Petrus longus, Nychiforus, Prestancius.

26. De terra Pissachani in eodem loco. (49.)

Circa a. 1085-95.

Est et ibidem alia, quam emit ille idem abbas M. XXXV. solidis de Pissachani, et quicquid pertinebat illi terre in aquis, petris, siluis. Testibus his: Stresinna Berberistich et quinque suis militibus, et Streisata, Suuinimiri regis avunculo.

Policorion 6-7. Kukuljević 1. c. I. 167. Rački 1. c. 172.

Circa a. 1070-1078.

27. De territorio Meirane. (11.)

Petrus abbas cum suis fratribus conparauit eidem monasterio mediam partem tocius territorii Meirane, precio XXX. solidorum romanorum, a Chrenizio cuiusdam Johannis filio et ab eius consobrino nomine Johanne, testibus his: Dragorado, Chrucainna postiuppo, Drasauith, Negauan, Ueitrich, Strearado et Druska filio, et Gorbina presbitero, et Radanech presbitero de Sichoua, et quodam presbitero de Jagadeua, et Dabrainna, et Dragabut eiusque filio Sluuinna de Cerani.

Circa a. 1070-1078.

28. Determinatio huius territorii.

Hec autem terra determinatur sic: ab amigdalo, que est ab aquilone, incipiens recta mensura, tenditur per transuersum usque ad collem, qui est ab austro; item ab eadem amigdalo iuxta lapides prolatatur in longitudine usque ad siluam, que sibi est contigua ab oriente.

29. Quomodo P. abbas certauit contra Berberistich pro hac terra. Circa a. 1070-1078.

Hanc terram vero conatus est auferre P. abbati Stresinna Berberistich suique parentes; quare idem P. abbas, qui comotus cum quibusdam ex fratribus, Nonam adiit, et in presencia regis Suuinimir contra eos uiriliter decertauit, ac iuuante Christi gracia honeste superauit, dato iuditio a tepizone Dominico eodem Berberistich, uolente et collaudante rege Suuinimir suisque nobilibus. Testibus

his: eodem scilicet rege Suuinimir, eodem etiam Stresinna Berberistich, et Jurra nonensi iuppano, et Jacobo tepizone et fratribus eius, et Lubomir iuppano.

Policorion 7. Kukuljević 1. c. I. 156. Rački 1. c. 164.

Circa a. 1085-95.

30. De terra in Nabrese. (50.)

Madius abbas cum suis fratribus in Nabrese comparauit terram pro XV solid. romanatis de Suinidrago Trebe nignanin, testibus: Chruchenna postiuppo, et fere omnibus villanis, qui sunt in Jaggognani, et aliis, qui sunt in Lessani, et Uitale genero postiuppi, et Pecchai.

Policorion 7. Kukuljević 1. c. I. 168. Rački 1. c. 172.

31. De curte filiorum Dobrozai in Crastani. (12.)

Circa a. 1070-1078.

Filii Dobrozai uendiderunt eidem monasterio curtem optimam in Crastani pro VII. solidis, testibus Thesinna, suoque fratre Braticha, Sidinna; et hoc sub tempore abbatis P.

32. De terra Luthstrach fratris Chroatini. (13.)

Circa a. 1070-1078.

Eidem monasterio uendidit Luthstrach, frater Chroatini, suum optimum alodium in Chrastani pro XIIII. solidis. Testibus his Slaiza duornich, Chalenna et suo fratre Prebinna et Jurainna et Desinna. Et hoc sub tempore abatis P.

Circa a. 1070-1078.

33. De alodiis in Garriza. (14.)

Eidem monasterio uendiderunt alodia sua in Garriza pro XXXV. solidis isti uillani: uidelicet Thessimir et Dabraza cum omnibus suis pertinentiis in aquis, in siluis, in pratis. Testibus his: Slaiza duornich, et Chaleinna et Prebinna suo fratre et Thessinna, suoque fratre ac suis filiis duobus Szidinna et Desinna, et Lubidrago et fere omnibus de eodem uico uillanis. Et hoc sub tempore abbatis P. 34. De alodiis in Jassene vico. (15.)

Circa a. 1070-1078.

Eidem monasterio alodia sua uendiderunt hi uillani, scilicet Thesinna et Dilgazai. Ubi, in Asene uico. Quo precio, pro tribus romanatis, quibus adentibus istis Szidinna et Jurainna una cum Budinna suo fratre, utrisque filiis Petri, et hoc sub tempore abbatis P.

35. De agro Andree in Chrastani, in loco qui dicitur Uellchiza. (16.)

Circa a. 1070-1078.

Eidem monasterio uendidit suum agrum in Ueillchiza, quis, Andreas filius Trebauizo, quo precio, pro tribus romanatis. Quorum

*

testimonio? istorum: Tessinna cum suis filiis et Dragazai. Et hoc sub tempore abbatis P.

36. De terra Stanimir uendita in Dubrouizaii. (17.)

Circa a. 1070-1078.

Eidem monasterio uendidit Stanimir terram in Dubrouiza pro VIIII. romanatis. Testibus his: Slauiza duornich, et Chaleinna et Drugaza et filiis Petri Jurainna et Budinna, et hoc sub tempore abbatis. P.

37. De terra Zouinna filii Negomir. (18.)

Circa a. 1070-1078.

Eidem monasterio uendidit terram suam in Seuischane Zouinna, filius Negomir, tragos quinque pro ea in precio accipiens. Testibus his: Thesinna suisque filiis; et hoc sub tempore abbatis P. Policorion 7-8. Kukuljević 1. c. I. 159–160. Rački 1. c. 164-166.

38. De terra ad muros, quam uendidit Pribinego. (51.)

Circa a. 1085-95.

templarii.

Eidem monasterio uendidit suam terram, que est ad Hanc tenent muros, Pribinego et sui parentes pro VII solidis. Testibus his, Chruchenna postiuppo, et Uitale suo genero, et Charabiza, et hoc sub tempore abbatis M.

39. De territorio Thasa in Elzani. (52.)

Circa a. 1085-95.

Eidem monasterio uendidit totum suum territorium in Hanc tenet Elzani Thasa, filius Jurra, pro XV romanatis, et hoc sub Miroslauus. tempore abbatis M., testibus his: Radoslao, Musan, Lisizai, et Stephano fratre Radoslai, et Milodrago, et Jurainna, Jacono, et Uuerdata Aprizonis filio, vel melius diacono in eodem loco.

40. De territorio quod uendidit Zouinna et sui fratres. (53.)

Circa a. 1085-95.

Miroslauus.

Eidem monasterio in eodem territorio uendidit suam Hanc tenet terram Zouinna et fratres eius Iuuaza et alii duo pro XV romanatis, testibus his: Radoslao et suo fratre Stephano, et Uechedrach filio Chroatini, et Bosithecha de Coquichino uico, et fere omnibus uillanis de Gaunichi uico, et Andrea commerzario, et Dabrize Napisdimecho, et hoc sub tempore abbatis M.

Policorion 8-9. Kukuljević 1. c. I. 167–168. Rački 1. c. 173.

41. De territorio uendito a Jurainna iuppano in Sidraga. (19.)

Circa a. 1070-1078.

Eidem monasterio uendidit Jurainna iuppanus de Si- Hanc tenent draga suum territorium, quod est in Sidraga, a puteo templarii.

usque ad palacium, pro eo accipiens optimum equum, testibus his: Michael, Gregorio, Drago, Prestancio, Druse, Petriza, et hoc sub tempore abbatis P.

42. De terra quam in eodem loco vendidit Dedacha uillanus. (20.)

Circa a. 1070-1078.

Eidem monasterio uendidit suam terram Dedacha uil- Hanc tenent lanus pro III. romanatis, testibus Chruchenna postiuppo, templarii. et Uita Drago et aliis pluribus, et hoc sub tempore abbatis P.

43. De vinea, quam dedit Nassemir Gussichius. (21.)

Circa a. 1070-1078.

Eidem monasterio donauit Nassemir Gussichius, factus ibidem monachus, bonam vineam in Nabrijskic, testibus priore Dragoslao, et Michael et Gregorio et Prestancio et Drago de Castriza, et hoc sub tempore abbatis P.

Policorion 9. Kukuljević 1. c. I. 158. Rački l. c. 166—167.

44. De terra, quam donavit Uuerdata filius Aprizonis. (54.)

Circa a. 1085-95.

Uuerdata, Aprizonis filius, donauit terram in Nabryskic eidem monasterio pro sua et parentum animabus, tamen tam pro ea, quam et caritatis indicio accepit a fratribus unum equum ualentem VIII. romanatos; testibus Lisizai, Radoslao, Jurainna, Jacono, et hoc sub tempore abbatis M.

Policorion 9. Kukuljević 1. c. I. 168. Rački l. c. 173-174.

45. De terra quam dedit Nassemir in Nasseri. (22)

Circa a. 1070-1078.

Eidem monasterio dedit idem Nassemir Gussichius uineam in Nalosai Nasseri, similiter pro requie animarum, immo quicquid terrarum ibidem sitarum sue parti pertinebat, testificantibus presbitero de Assericha, Rauizai, Dragazai et Dessinna suo fratre, et Symone cum suo fratre; nec non et vineam idem ibidem concessit in territorio Ulosy Nasseri, et quicquid terrarum illic sitarum sue parti pertinuit, et hoc sub tempore abbatis P.

Policorion 10. Kukuljević 1. c. I. 159. Rački 1. c. 167.

46. De curte Cossyza in Crastani. (4.)

Circa a. 1070-1078.

Chossiza teuzo pro gloria superne paterne concessit eidem monasterio curtem frugibus terre fertilem in Crastani, cum omnibus inibi coniacentibus humili prece, sinceraque diuotione, fratres eius loci ad se conuocans, eosque superne obsecrans sub tempore P. uenerabilis abbatis, his legitime testificantibus, silicet Slaiza, Chaleinna, Deügazai.

Policorion 10. Kukuljević 1. c. I. 159. Rački l. c. 161. str. 6. br. 14.

[ocr errors]

Opetovano v.

« AnteriorContinuar »