Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Jurulli de Lafcich, et de borea partim ser Nicole de Darchia et partim dicti Jurulli (in margine additur) et partim ser Garsco condam Johannis de Hualis.

128. De terra, que est ad riuum Jadre, dicti monasterii.

Terra una, que est ad riuum, uidelicet a parte australi dicti riui, circumdata cum maceriis, cuius terre hii sunt confines: de trauersa est uia puplica, de austro est terra ser Miche condam Zuui de Pechar, de quirina domine Darie uxoris ser Georgii de Lubauaz, et de borea fratrum minorum de Jadra.

Policorion 66.

129. Sententia de terris inter Templarios et monasterium sanctorum Cosme et Damiani.

Anno 1194. die 9. iulii. Apud Tinum.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi millesimo centesimo nanagesimo quarto, mense iulii, die nono intrante, indictione duodecima, apud Tinum. Regnante domino nostro Bela, serenissimo rege Hungarie, Dalmacie, Chroacie atque Rame, et Almerico, filio eius, super Dalmatiam et Chroatiam. Cum nos, nempe Petrus, spalatine sedis archiepiscopus, una cum Matheo, nonensi episcopo, et Damiano iaderano comite, ac Grubescia Spalatino comite, ceterisque nobilibus, quorum nomina inferius subscribentur, in ecclesia sancti Johannis de Teno ad contriuersias, que inter Templarios et monasterium sanctorum Cosme et Damiani pro terris et aquarum discursibus uertebantur, resecandas de mandato regio resideremus, post multas altercationes et uerba, que memorate ecclesie inter se habebant, guadias ab utraque parte per stipitem de uoluntate utriusque partis suscipientes, pro bono pacis et concordie talem inter utrasque ecclesias diuisionem auctoritate regia composuimus, uidelicet. Incipiente a via, que inter uillam Teni et uillam sanctorum Cosme et Damiani est, et eundo uersus meridiem recto tramite usque ad Gomilam inferius, et ab inde usque ad Blatam, quicquid in austro in terris et aquis est, quod ad monasterium sancti Damiani pertinuit, domui templi remaneat perpetuo possidendam, preter aquam Chriplinam, quam comunem esse decernimus utrisque ecclesiis; et quicquid a prefata uia in partibus occidentis in terris et aquis ac pascuis etiam ultra uallem Teni habetur, et ad templarios spectauit, prefato sancti Damiani monasterio sit amodo in perpetuum. Aqua vero Kicme cum aquarum discursibus habere statuimus tali uidelicet ordine, ut in ea molendina faciant quotquot possunt, tamen quod molendino sanctorum Cosme et Damiani de Varbiza, quod est ultra Blatam, non noceant in aliquo. Volumus etiam et sancimus, ut prefata sancti Damiani ecclesia omnes terras illas, quas ultra Blatam antiquitus possedit, et etiam si qua molendina sub suo molendino in austro fecerint, habeat et possideat semper, sine omni Templario

rum calumnia. Stabilimus etiam, ut si qua utrisque partis antiqua testamenta et preter hanc nostre constitutionis paginam reperta alicubi fuerint, quod rata maneant et inania. Si autem alterutra pars contra hanc nostre constitutionis cartam ire presumpserit, omnipotentis dei sanctorumque apostolorum Petri et Pauli ac omnium sanctorum et nostram maledictionem incurrat, fiatque anathema maranatha, et super hoc pena duarum librarum auri mulctetur. Que omnia firma et rata esse uolumus presente Gualterio magistro, fratre Azzo preceptore et omnibus fratribus, et Dominico abbate, Pruonia monacho, Dimnoscia monacho et cuntis fratribus. Coram hiis ydoneis testibus: Petro Sagarelle, et Tolmatio ac Burello presbitero spalatinis, Petronia Cucille, Petrizo, Vitace, Petrizo Michaelis, Georgio Soppe, Bitte de Juba, Bitte Prestancii et Grisogono fratre eius, Petro Templariorum aduocato, Coscia Gregorii sancti Damiani aduocato, Jadertinis, et multis aliis. Dedomiro iuppano, Vilcomiro iuppano, Berriscio, Rillizo Chroatis, et multis aliis. Fuerunt preterea huius uiri: Gregorius annuarensis archiepiscopus, et Vincentius sancti Grisogoni abbas testes. Et ego Blasius sancte Anastasie diaconus et iadrensis notarius, qui interfui, hanc constitutionis et concordie cartulam, iussu iam dicti archiepiscopi spalatensis et nonensis episcopi, et comitum prescriptorum, ceterorumque testium rogatu, ut audiui, compleui, roboraui, et signo consueto signaui. Policorion 68. Kukuljević I. c. II. 172–178.

130. Sententia terrarum monasterii sanctorum Cosme et Damiani contra Templarios.

Anno 1221.

In nomine sancte trinitatis et indiuidue unitatis, amen. Quum plerumque facta mortalium uel inuidie oblutant uel longinquitate temporis in obliuionem deducuntur, rata ratione prouisum est et modulatum, ea posteris scripto transmittere. Hinc utique est, quod cum ego Ozius banus Dalmatie et Chroatie precepto domini regis A. banatus iura tractaturus ad marittima descenderem et studiose intenderem hiis opera dare, que ad utilitatem et comodum totius regni spectarent, interim orta est questio de quibusdam terris sub Thyno inter magistrum Thomam templarium et abbatem R. sanctorum Cosme et Damiani, que terre sunt propriis distincte metarum uocabulis, sicut in eiusdem monasterii priuilegiis expresse continentur. A uia uidelicet, que uadit de Thyno inferius ad Blatam, unde sunt mete ordinate, de quibus etiam terris coram domino rege inter predictum magistrum Thomam cum ceteris fratribus templi et prenominatum abbatem causa fuit uentilata, actore existente pro abbate Volcinno eiusdem monasterii monacho, que causa nobis a domino rege fuit delegata. Cum itaque sepe dicti fratres Templi et abbas cum fratribus suis pro eadem causa diffinienda coram nobis apparerent, antequam ad contestationem litis peruenirem, idem Thomas magister Templariorum et frater Petrus Guiezardus nec non et ceteri fratres Templi accedentes ad presentiam nostram

coram magistro Accontio apostolice sedis legato, Cosma Geunr episcopo, G. spalatensis archiepiscopo et ceteris episcopis ac comitibus Dalmatie et Chroacie, propria et spontanea uoluntate confessi sunt, se nichil iuris in predictis terris aliquatenus habere, recognoscentes se ipsos contra iusticiam easdem terras quesiuisse. Ne igitur in posterum inter templarios et monachos aliqua posset de eisdem terris discordia suboriri, dominum Ciriacum prepositum, qui tune precepto regis Dalmaciam intrauerat, sepe dicto abbati et Templariis mediatorem dedimus, et presens scriptum tam sigillo nostro quam ceterorum episcoporum et comitum, qui nobiscum aderant, ad robur perpetue stabilitatis fecimus insigniri. Anno domini millesimo, ducentessimo vigessimo primo, indictione nona. Magistro Accontio apostolice sedis legato, G. Spalatensi archiepiscopo, Cosma Geuriensi, T. Traguriensi, B. Scardonensi, M. Farensi, M. Tiniensi, M. Corbauiensi episcopis, Simone comite Nonensi, Domaldo comite, Gregorio comite, Dedomiro comite, B. Spalatensi comite, Slouina Corbauiensi comite,_ et aliis plurimis comitibus, iupanis et iobaionibus existentibus. Et ego Volcasius Spalatensis ecclesie diaconus precepto et rogatu domini bani et aliorum presens scriptum annotaui.1

Policorion 69.

131. De metis inter templarios et monasterium sanctorum Cosme et Damiani.

Possessiones, quas iuxta Templariorum terras habetis: uersus occidentem ut mete inter uos et illos determinant: a uia, que inter uillam Tyni et vestram uillam decurrit usque ad gomillam, et a gomilla usque ad blatam, in terris, aquis et pascuis et ultra uallem Tini habentur, et omnino terras, que frugifere possunt esse, a uia, que decurat de super subtus Carso uersus Bubiani et usque Bubianum et Blatam; terras quas supra Belgrad Bartholomeus episcopus Scardonensis, comes Gregorius cum suis fratribus et aliis pluribus; inter Templarios et monasterium nostrum diuiserunt, a calcaria uersus meridiem usque ad metas, quas dicti diuisores statuerunt, et inde usque ad mare.

Policorion 70.

132. Confines Rogoue.2

In primis a Belgrado usque ad molum Rogoue sichut tenet calis retro tramite usque ad medium montem damus domino Cose et omnibus habentibus terram in hos confines in pastulo et gugnio, et quod illi de borea non ueniant ad istos ex austro, et illi ex austro non ueniant ad illos ex borea exceptis illis, qui laborauerint ea die pasculent, et omnibus illis similiter, qui habent uilanos in his con

1 In margine ab alia manu: „extat authenticum aliud". Ab alio scriptum.

finibus, habeant partem in paschulo et in gaio, et hoc damus chum toto Belgrado et terminis supradictis.

Item a molo sichut uadunt uinee et uia, que uadit retro tramite usque ad medium montem, et in boria usque ad foueam pasando duo gognaj comunis et usque ad Dragam reto tramite ad medium montem, et in Draga est uia, que uadit Roguicam damus Cose Petrogne, Lunpre de Daria, Drece Mustardelo, et homnibus habentibus teras in his confinibus damus in pasculo et in gaio, et si aliquis in his confinibus habet teras, et non rusticos, et de aliis nih uenerint ad laborandum dictas terras, ea die qua laborauerint, possint pascere in dito gaio.

Item a termino suprascrito usque ad eclexiam paganam in borea et intrauersa usque ad medium montem damus Mongano et suis panconalibus et omnibus habentibus terras in his confinibus in pasculo et in gaio.

Policorion 72.

133. Descriptio, que extat super portam lateralem sanctorum Cosme et Damiani.

Anno 1369. 4 iunii.

Hoc opus noue construccionis ad futurorum rei memoriam post restitutionem infrascriptorum loci et curie sanctorum Cosme et Damiani, Artemii, Leoncii, Cuprepii martirum et fratrum, redificatur, et a fundamentis construitur ad laudem dei omnipotentis et beatissime eius matris Marie dictorumque sanctorum per fratrem Petrum de Jadra dei et apostolica gratia humilem abbatem dicti loci capellanumque domini pape infrascripti instanti anno a natiuitate saluatoris 1369. indictione septima, die 4 iunii, pressidente papatui domino Urbano dei gratia papa quinti, anno eius septimo. Presbiter Matheus Haruatinich cod. archiepiscopalis in hoc libro exemplauit 1642.

134. Descriptio que extat super portam majorem ss. Cosme et Damiani.

Hec ecclesia fuit completa 141. tempore reueren. patris domini Francisci Maripetro honor. abbatis ss. Cosme et Damiani M(artiris).1

Policorion 73.

1 Ab alia manu in margine.

Priložak.

Uz ovaj znameniti rukopis Libellus Policorion nalazi se u zadarskom arkivu još jedan drugi dosta važan pod naslovom Catastico dei beni stabili del monastero di S. Benedetto alias S. Rainerio, di Spalato. Rukopis je ovaj u debelih koricah, zlatouresi nakićenih. S prieda po sriedi stoji slika sv. Benedikta, a zada ona S. Placide, s dotičnom oznakom. Ima u sve 203 lista, ali nisu svi izpisani. Na prvom listu badava tražiš popis pokretnina pomenutoga manastira i njegovih kaptolskih spisa, kako ti naslov veli. Na drugom listu se kaže, da se po nalogu pok. Stjepana Cosmi spljetskoga nadbiskupa sastavlja ovaj zemljišnik nepokretnina istoga manastira na temelju njegovih autentičkih spomenika, te da će ovdje biti najprije navedene sve povelje, koje se čuvaju u istom manastiru S. Benedikta sada S. Raineria; a kad tamo pisac prepisa žalibože samo dvie od tih povelja, a za ostale ostavi prazno mjesto sve do lista dvanaestoga. Na ovom listu pako nalazi se naslov: „Catastico di terre arative, vigne e fondi livelati nella campagna di Spalato di raggione delle RR. MM. di S. Rainerio del ordine di S. Benedetto rilevati e formato il presente da me sottoscritto ad' instanza delle dette RR. MM. nella regenza e badessato della M. R. M. dona Geltruda Martinis nell' anno MDCCLIII. Alessandro Barbieri publico perito". Sliede za tim velevažni nacrti od raznih imanja manastirskih ležećih po okolici spljetskoj a navlastito po kastjelih, veoma točno risanih i bojami krasno nakićenih.

[ocr errors]

Ovdje prilažemo točan prepis gori spomenutih dvaju listina. Prva je poznata iz knjige VII. Račkijeve „Monumenta spectantia historiam Slavorum Meridionalium Documenta historiae chroaticae periodum antiquam illustrantia" str. 75 br. 57, a drugu je izdao Iv. Kukuljević u svom: Codex diplomaticus II. str. 21; ali njihovi se prepisi od naših u mnogom razlikuju.

S. Ljubić.

« AnteriorContinuar »