Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

1.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Anno quidem dominice incarnationis 1069, indictione uero septima, regnante Cressimiro rege Chroatorum et Dalmatinorum. Ego Laurencius, nuper apsarensis ecclesie presul, diuina ministrante clemencia, cuius absque nutu nulla consistunt in esse, nulla in mundo uidentur deesse, spalatine sedis electus et ordinatus archiepiscopus, igitur magnitudinem miserationis eius considerans, imperiumque formidans, et illud quod exigiturus est quandoque in iudicio futuro expauescens, dicente scriptura: cui plus committitur, plus ab eo exigitur", cepi equanimiter de tanto mihi grege a domino commisso quomodo qualiterue sibi eterni uerbi possim concedere pastionem. Denique prout etas aut sexus cuiuscumque indigebat, diuina largitate suggerente, illis necessaria sufficienter subministrabantur; uerumtamen locus immo portus feminino sexui perfecte saluationis nusquam inueni, in quo religiosam et deo placitam uitam agere posset. Unde factum est, ut communi cum consilio locum sibi utilem aptarem monasterium construendum, clericorum silicet et laicorum fidelium, Ualize prioris cum suis nobilibus cunctis. Invento itaque loco cum ecclesia, que ad honorem sancti Benedicti constructa fuerat, que eciam cellam beatissimi Domnii pontificis et martyris Christi clerici ac laici sub iureiurando confirmauerunt esse. Inuente quoque sunt et persone, que ibidem deo deuote adessent seruiture: in primis domna Chatena nobilissima feminarum, quam postea abbatissam uidimus domino uolente, sua cum sorore Stana, donnaque Anna et domna Agapis, ac domna Uera, cum ceteris deo deuotis personis, quibus ut superius, cum communi consilio locum concessimus ad monasterii construccionem et ad nostrarum omnium animarum dignam remuneracionem, tali denique pacto talique confirmatione, quatenus sit illud prelibatum, deo nolente, monasterium ita liberum et absolutum ab omni seculari nexu, ab omnique pactione securum, quemadmodum monasterium beati protomartyris Stephani a nostris antecessoribus statutum et ordinatum uidetur; quibus in primis ad auxilium et solatium inferius pauimentum cum caneua turris sancti Petri, omnibus eiusdem ecclesie hereditariis consentientibus, concessimus: in primis Dumo Zoppo, Forminus Pudichino, presbitero Bizzantio, Duimo Dragauitti cum Marcula uxore sua et filiis suis Petrana et Drago, domna Anna mulier.... non tamen ibi congregatio esse poterat sine hoc. Hec etenim in horum noticia testium condonnatio facta fuit, uidelicet et domino Joannis monachi uenetici, Gregorii presbiteri Masca, Petri arcidiaconi, presbiteri Petri, omniumque clericorum; prioris Ualizze, Mihoderni, prenominati Duimi Claudi Mesagalina, Duimi filio Ualizze prenominati, Duimi Dragauiti ac nobilium laicorum ciuitatis spalatine. Sed quia incongruum ac inutile uidebatur eisdem sanctimonialibus, fratres uel seruitores sexus masculini pariter commorare, habito consilio studiose locum, in quo prouisores ancillarum dei seorsum manerent, perquirere statuimus;

itaque dei ordinatione locus cum ecclesia, que a bone memorie viro, silicet sacerdote Andrea, quondam ad honorem sancte dei genitricis et uirginis Marie constructa uidebatur, inuenta est.

Unde comuni omnium clericorum ac laicorum, prioris videlicet memorati omniumque nobilium uoluntate, nec non illo eodem consentiente, cui eiusdem ecclesie cura fuerat data in potestate dei seruorum ad regendum commendata, illam prefato cenobio cum terris ac uineis uel libris seu quidquid habere uidebatur, ad auxilium firmantes, perpetue concessimus, ita quidem ut restaurationem sui status nullo tempore, quod est illud edifitii uel diuini offitii amitteret. Ad hec ante stabiliuimus, si habuerint nauigia siue comercia, eant et redeant; piscatores grrum sibi galetam prebeant unam; alii autem piscatores, singulos cum habuerint, deferant pisces; quodcumque nauigium, frumenta deferens, singula modia contribuant. Terram, que prope monasterio est, que dicitur ad gusternam, quia in commune erat, sibi concessimus. De sororibus autem, que nunc domino seruiture ibi ingrediuntur, uel que eodem inuitate ingressure aderint, suis facultatibus, uino territoriisque, libera cuncta, que in prefato monasterio obtulerint territoria, uolumus adesse ab humano cuncto seruicio, silicet ab illo, quod uulgo ziurum dicitur. Uerumtamen et hoc, quod sibi iniunctum est a nobis, gratia honoris nostre metropolis ecclesie in precipua festiuitate, uidelicet beatissimi Domnii, duos quippe cereos singularum librarum et duas oblatas tantum offerant in tributum; deinde uero nulli subiaceant tributo, nulli ui subsistant, nisi gratia dilectionis et munere orationis.

Acta sunt autem hec mense duodecimo ante notitiam horum testium: inprimis Ualizze et Nicodemi priorum, Petri archidiaconi, Miche archipresbiteri, domni Joannis presbiteri ac monachi, Basilii capellani, Stephani presbiteri, diaconi Fusconis, presbiteri Joannis, presbiteri Papini, Micha presbiteri, Martini presbiteri, Joannis iudicatoris, Duimi domni Petri, Joannis Mesigaline et filiis ipsius, Johannis de Porta, Duimi domni Dragi, Formini Rusice, et omnium clericorum sancti Domnii ac laicorum spalatine urbis. Si quis autem, quod absit, huius nostre confirmationis uiolator temerario ausu extiterit, irratum habeat eternum et unum dominum, et trecentorum decem et octo sanctorum patrum consequatur maledictionem, et cum Juda perpetuam sustineat damnationem.

Ego uero Theodorus, licet immeritus, presbiter et cancellarius ecclesie sancti Domnii per iussionem domini mei prenominati archiepiscopi huius confirmationis dictaminis scriptor et testis sum.

Ego Nemira filia Messagalina emi istum locum, ubi edificaui ecclesiam sancti Nicolai per triginta romanatos, et offero eam ad honorem sancti Benedicti et unam peciam terre, loco ubi dicitur petra impincta, et unum amictum aureum.

Ego autem presbiter Theodorus scripsi.

2.

Anno ab incarnatione nostre redemptionis millesimo, centesimo nono decimo, indictione uero septima, tempore Cirnica priori. Ego Maria abbatissa cenobii sancti Benedicti cum meis omnibus sororibus emi tertiam partem de turre, que aliquando fuit Grimaldi à nepotibus Arescale silicet Piruane et a fratre Cirnecha pro uiginti octo solidos romanatos et per fine 2, et quatuor modia frumenti benedictionem à fundamento usque ad culmen, et quinta pars de curte, quia alie quatuor partes ante emimus tali modo, ut nullus audeat super nos fenestras aperire, uel super nos prospicere, ante notitia horum testium: domini archidiaconi, et diaconi Nicodemi, Dabri filii Petricii, presbiteri Stephani, presbiteri Amici, sacriste Cirneche, Patricii priori, Niceforo Pecioni, Diaze Nuslana, Zanizza judicator, et alio Ženizza de Petrizza, et Leano fratre eius Petri, Cocini Sabathi Benecie, Theodori Liberii, Petri Gazzate et Andreas nepos eius Sergulo, et gener Petri auocati. Ego Dabrus archipresbiter recipiente supradicta domna abbatissa, filia de Ursi Tiberii, scripsi, et ibidem sum teste.

Acta sunt hec in kalenda Julia in curia manasterii sancti Benedicti.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« AnteriorContinuar »