Imágenes de páginas
PDF
EPUB

avons essayé de retracer le passé d'un établissement célèbre, nous éprouvons le besoin de payer un tribut de regrets au savant modeste et consciencieux auquel est due l'initiative de ce travail. M. Ch. Arnauld, président de la Société de statistique, sciences et arts des Deux-Sèvres, nous a été enlevé, au mois de septembre 4870, et c'est seulement un an après sa mort que paraît une publication à laquelle il s'intéressait si vivement.

GUERET, le 1er Octobre 1871.

LOUIS DUVAL.

DES

CHATELLIERS

I.

Bulle du pape Eugène III qui met sous la protection du SaintSiége l'abbaye des Châtelliers, confirme toutes ses possessions et l'exempte de toutes dixmes.

[blocks in formation]

Eugenius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Aimerico, abbati Castellariorum, ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. Quoniam sine vero cultu religionis nec caritatis unitas potest subsistere, nec Deo gratum exhiberi servicium, expedit apostolice auctoritati religiosas personas diligere et earum loca pia protectione munire. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et prefatum locum, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascumque possessiones, quecumque bona in presentiarum juste et canonice possidetis, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poteritis adipiscis, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus omnino clericus sive

laicus a vobis decimas exigat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat jam dictum locum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolice auctoritate, et diocesani episcopi canonica justicia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam, sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, si non reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subjaceat; cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructus bone actionis percipiant, et in futuro præmia eterne retributionis inveniant. Amen, amen, amen.

Ego Eugenius, catholice ecclesie episcopus.
Ego Conradus, Sabiniensis episcopus.

† Ego Theoderinus, sancte Rufine episcopus.

† Ego Gregorius, diaconus cardinalis tituli sanctorum Sergii et Bachi.

Ego Jacintus, diaconus cardinalis sancte Marie [in Cosmydyn].
Ego Randulfus, diaconus cardinalis sancte Lucie in septa solis.

[blocks in formation]

Datum Viterbi per manum Roberti sancte Romane ecclesie presbiteri cardinalis cancellarii, VII idus maii, indictione VIII, incarnationis dominice M. C. XLV, pontificatus vero domini Eugenii III pape anno primo.

L'original de cette bulle est dans les archives de l'abbaye des Châtelliers: l'écriture est semblable à celle du douzième siècle; la première ligne est en caractère de diplomatique. Au bas du titre est un reste de soye qui paroit avoir été rouge, où étoit attaché un sceau qui a péri.

II.

Réparation faite aux religieux de l'abbaye des Châtelliers par Chales de Rochefort, des vexations qu'il avait faites à ces religieux au sujet de quelques devoirs et services qu'il exigeait dans ses terres, et qu'ils lui refusaient.

1159.

Antiquorum sanccitum est patrum industria, modernorumque comprobatum peritia scripto debere adnotari, que necesse est in perpetuum memorie commendari. Ego itaque Calo de Rochaforti, ad evitandam oblivionis et controversie periculum, caritatis ac pietatis intuitu, presentibus et posteris scripti hujus attestatione notum fieri volo me multa mala fratribus de Castellariis, pravorum consilio, injuste irrogasse propter consuetudines et servicia, que mihi negabant de rebus illis, quas habebant in feodis et casamentis, que de patrimonio meo erant. Tandem vero ecclesiasticæ justicia rigore, dampnis illis predictis fratribus in integrum restitutis, mutu divino, meorumque amicorum consilio, Castellariis in capitulo veni, in presentia Domini et venerabilis illius loci abbatis, et aliorum fratrum qui cum eo presentes aderant, ibique corde compunctus, de predicta injuria gathgium meum illis donans cum consilio P. Garolii archipresbyteri Sancti Maxentii

qui presens aderat, pro salute anime mee meorumque peccatorum remissione, ipsis et eorum successoribus ibidem Deo et beate Marie servituris omnia ea, que in predictis feodis et casamentis acquisierant, absque omni consuetudine ac servicio libere habenda concessi, ut nullas scilicet consuetudines et servicia ego aut heredes mei inde amplius exigeremus. His igitur, Deo favente, ita prosecutis, omnes unanimiter, dominus videlicet abbas totusque conventus beneficium atque fraternitatem loci illius mihi concesserunt. Facta sunt autem hæc anno ab incarnatione Domini 1459, Lodovico in Gallia regnante, et Henrico rege Anglorum Aquitanie presidente. Hujus rei testes sunt P. Garolii Sancti Maxentii archipresbyteri, Americus Dangeg clericus; milites quoque qui mecum venerant, videlicet Willelmus de Gordo, Willelmus Talefert, P. Enjaugerii, qui omnes mecum, ut hoc firmius crederetur singuli singula crucis signa presenti huic chartule propriis manibus suis impresserunt. Quod ut firmius teneatur, majorisque auctoritatis munimento imitatur, dominus Laurentius Pictavensis episcopus sigilli sui attestatione, predicti abbatis precibus, meoque interventu communiri fecit. Pax hic et ubique.

† Signum archipresbiteri.

+ S.

†S. domni Calonis de Rocafort. S. Guillelmi Tallefer. - S. Aimerici Danigec. Guillelmi de Gordo. - †S. Petri Enjaugerii junioris.

1° A...... illius loci abbatis. Aimeri qui n'a été connu des nouveaux éditeurs du Gallia Christiania que jusqu'en 1156.

2o L'original de cette charte est dans les archives de l'abbaye des Châteliers. L'écriture est très belle. On a mis des points et quelquefois des points et des virgules dans les endroits où nous ne mettrions que des virgules, et rien du tout sur les I. Les lignes qu'on voit après les derniers mots pax et ubique signifiant amen. Toutes les croix qui dans la charte originale se trouvent au bas sont visiblement de mains originales. La charte étoit autrefois scellée, mais le sceau a péri avec son lac (1).

(1) Avant cette pièce il en existe une autre toute pareille faisant double emploi.

<< La note qui figure au bas de la première copie est ainsi conçue: L'original de cette charte est dans les archives de l'abbaye des Châtelliers. Voyés pour le modèle de l'écriture de cette charte celle de l'an 1086 extraite du cartulaire de l'abbaye de S.-Maixent. Au bas restent encore deux petites bandes de parchemin, auxquelles étoient attachés deux sceaux qui sont perdus. » (Cette note est de la main de dom Fonteneau.)

« AnteriorContinuar »