Imágenes de páginas
PDF
EPUB

LXVI.

Junivladislaviae, anno 1255.

Conventio inter Casimirum Ducem Cujaviae et Magistrum Ordinis Teutonici, qua medietatem terrae Lubaviae idem Magister praefato Duci cedit, et certus injuriarum judicandarum modus

praescribitur.

Cod. dipl. Reg. Pol. Dog. T. IV. p. 25 Nro 26. Acta Borussica
T. III. p. 138. — Baczko T. I. p. 395. Voigt Cod. diplom.
Prussicus T. I. p. 98 Nro 102.

LXVII.

Neapoli, anno 1255 VII. Idus Maji (die 9 Maji).

Alexander PP. IV. mandat episcopo Culmensi, ut conventionem inter Casimirum Cujaviae Ducem et Magistrum ac Ordinem Cruciferorum de terra Lubaviae factam, curet

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Casimirus Dux Lanciciae et Cujaviae, ecclesiae Vladislaviensi quandam civitatem teutonicalem et molendinum in fluvio Zglowiączka constructum donat; praeterea villis Wieniec et Lopacino certa privilegia confert (').

In nomine patris et filii et spiritus sancti, amen. Licet acta hominum noticie subiaceant singulorum, processu tamen temporis, testibus deficientibus

(1) Ex archetypo membranaceo in tabulario capituli Vladislaviensis asseruato. Tria sigilla huic tabulae sunt appensa: in medio sigillum ducis majoris formae, et hujus particula tantum

legitimis, hominum actibus consuevit calumpnia nouercari, nisi litterarum testimonio uel testium subscripcione lucidius roborentur. Nouerint igitur uniuersi tum presentes, tum futuri hanc paginam inspecturi: quod nos Kazimirus dei gracia dux Lanchicie et Cuiauie, ad preces et instanciam venerabilis patris domini Wolimiri sancte Wladizlauiensis Ecclesie Episcopi, in nostrorum remissionem peccatorum, eidem Ecclesie ciuitatem theutonicalem ibidem sylam, et molendinum vicinius ciuitati super fluuium, qui Sgoventka (2) uocatur, constructum contulimus cum omnibus utilitatibus, attinencijs et iuribus in perpetuum pleno iure; adicientes castores in utroque fluuio Wizla uidelicet et Sgouentka, infra terminos Ecclesie nec non ciuitatis prenotate: salua tamen hereditate hominum nostrorum ibidem degencium, qui wlgariter Corabnicy (3) nuncupantur. Contulimus insuper, ad peticionem supradicti patris, duabus uillis Ecclesie: Winzu scilicet et Lopacynu (4) plenum ius in omnibus the(utonicorum): ponentes in arbitrio sue vol(untatis, sive civitati) tali sepedicte agriculturam in eis adiciendi, seu per se iure (thewtonico) populandi: nichil iuris (nobis excipiendo. Ut autem) hec donacio solempnis per nos facta robur perpetue (firmita) tis obtineat, presentem paginam (in huius rei testi)monium nostro et venerabilium patrum: domini Fulconis Gneznensis Archiepiscopi et Wolimiri Cuia(viensis Episcopi) sigillis duximus roborandam. Acta autem sunt hec in Crampsco (5) in die dedicacionis Ecclesie (°), anno gracie M. C° C quinquagesimo quinto, indiccione tercia decima. Presentibus: predicto domino Fulcone Archiepiscopo, Comite Bogussa palatino Cuiauie, Comite Bogusa (sic) Castellano Crusuicye, Comite

superest; a lateribus ejusdem sigilli pendent ex altera parte sigillum archiepiscopi, ex altera vero episcopi. Quae ob rimas tabulam nostram laedentes legi non poterant, ea uncis inclusa explevimus ex transsumpto ejusdem privilegii anno 1270 conscripto.

(2) Zgłowiączka rivus praeterfluit Brestiam, et intrat Vistulam haud procul a Wladislavia. (3) Ab iisdem hominibus sine dubio, villa quam inhabitant Wladislaviae proxima, Korabniki

nomen sumsit.

(+) Winzu (forsan Wieniec) villa parochialis vix uno milliario a Wladislavia distans. Villam Lopacino in hac Brestensi non invenimus regione; est quidem villa Łopatki dicta, parochiae Smielovicensis, regionis finitimae Covaliensis; quam, quum duobus vel tribus milliariis a Wladislavia distet, non facile eam, de qua hic agitur, esse crederemus.

(5) Kramsko villa parochialis Coninensis territorii regionisque.

(6) Ecclesia cathedralis Wladislaviensis vcta erat B. Virgini Mariae. Dies festus dedicationis ecclesiae erit itaque fortasse dies 15 mensis Augusti.

Tomus II.

8

Strescone Castellano de Spicimir, Matheo subcamerario Cuiauie, et aliis quam pluribus.

LXIX.

In villa Sadkow, anno 1256.

Casimirus Dax Lanciciae et Cujaviae, res mobiles et immobiles cujusdam Viti, qui quemdam clericum vita privaverat, aufert (').

In nomine domini, amen. Veritatis igniculo refrigescente, falsitatis autem curriculo inualescente, in nostri temporis articulo humanum genus ila est deprauatum, quod rem certam pocius in sinistram, quam ad partem laborat diuertere meliorem. Nos igitur Kazimirus dei gracia dux Lanchicie ac Cuyauie notum facimus uniuersis tam presentibus, quam futuris: quod cum Vitus filius Oskonis, timore domini postposito, olim in quendam clericum usque ad vite priuacionem manus iniecerit temere violentas, et idem Vitus magis ac magis in sua pertinacia perseuerans; de suorum monicione patrum spiritualium, prout decet christianum, minimum voluit penitere: venerabilis pater noster dominus Fulco Gneznensis Archiepiscopus videns per spiritualem gladium contra tantum maleficum se non posse preualere: seculari brachio, videlicet nobis, factum tam enorme commisit emundare: res dicti Viti uniuersas nobis, tam mobiles quam immobiles, assignando. Et cum eiusdem Viti priuinj (sic) bona sua cum eodem Vito reseruarent, ministri nostri, cum ipsum Vitum de mandato nostro spoliarent, priuinorum predictorum substanciam per ignoranciam acceperunt. Unde cum sepedicti priuini super suis rebus coram nobis facerent mencionem: nos pro sepe nominatis rebus quatuordecim marcas argenti sibi reddidimus, et hereditatem Smensco (2) prefati Viti Nicholao filio Bartholomej pro peccunia vendidimus sibi et sue posteritatj hereditario iure perpetuo possidendam. In cuius facti testimo

(1) Ex archetypo membranaceo in tabulario capituli Vladislaviensis asseruato. Sigilli abrupti superest funiculus sericus coloris viridis.

(2) Villam hanc frustra quaesivimus.

nium, eidem Nicholao presentem paginam contulimus, sigilli nostri munimine roboratam. Testes vero huius facti sunt: Dominus Jaroslauus filius Constantini, Budislawus Judex, Witus thezaurarius, Zbilutus filius Vneslay, Lupus subcamerarius, Dirsicragius subagazo, Budiuogius filius Wnorj, Albertus filius Jacobi, Paulicus Auca cum tribus filiis: Gregorio, Sbroslavo et Wenceslauo, Potrec filius Kochanj, Pacoslaws filius Dobeslay, Karnis, Albertus filius Budiuogij, Sulislauus filius Yarandj. Actum in Sadkow (3) anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto.

(3) Plures sunt villae hujus nominis Sadkow vel Sadkowo in variis territoriis. De qua hic sit sermo, non liquet.

LXX.

Laterani, anno 1256 Nonis Januarii (d. 5 Januarii). Alexander IV. Papa concordiam inter Casimirum Ducem Lanciciae et Cujaviae atque Ordinem Teutonicum constitutam ratam esse jubet.

Naruszewicz „Hist. Nar. Pol." T. V. p. 371.

LXXI.

Anagniae, anno 1256 XV. Kal. Aug. (d. 18 m. Julii). Alexander IV. Papa injungit episcopo Cujaviensi, ut omne studium in eo ponat, ne concordia inter Ordinem Teutonicum ac episcopum Plocensem constituta turbetur.

Voigt Cod. dipl. Pruss. T. I. p. 101 Nro 104.

[merged small][ocr errors]

Anno 1257 pridie Id. Maji (die 14 Maji).

Concordia inter Gerhardum officio magistri Ordinis Teutonici in Prussia fungentem, et Casimirum Ducem Cujaviae de terris Polexia et Galandia composita.

Voigt Cod. dipl. Pruss. T. I. p. 105 Nro 106.
de rebus Jazygum p. 40.

Hennig Comment.

LXXIII.

Wladislaviae, anno 1257 pridie Non. Augusti
(die 4 mensis Augusti).

Conventio Casimiri Cujaviae et Lanciciae Ducis cum fratribus Ordinis Teutonici in Prussia, de non impetendis eorum possessionibus, praecipue vero Terra Sausin nuncupata, item de villa Rogow, pro qua sexaginta marcas argenti dictis Fratribus, persolvit.

Dogieli Cod. dipl. Reg. Pol. T. IV. p. 27 Nro XXX. — Stronczyńscii „Wzory pism dawnych" p. 11 Nro XI.

LXXIV.

Circa fluvium Wel, anno 1257 XVI. Kal. Septembr. (die 17 mensis Augusti).

Casimirus Dux Cujaviae, Ecclesiae S. Trinitatis in Culmensehe donat mediam partem Terrae Lubaviae. ·

Dogieli Cod. dipl. Reg. Pol. T. IV. p. 28 Nro XXXII. Acta Borussica T. III. p. 141.

« AnteriorContinuar »