Imágenes de páginas
PDF
EPUB

LXXXIII.

In oppido Błonie, anno 1261 die 24 mensis Junii. Ziemovitus Dux Masoviae et Cirnensis donationem villae Powsino a Bogussa Palatino Lanciciensi ecclesiae Wladislauiensi factam ratam esse jubet (').

In nomine patris et filii et spiritus sancti, amen. Ne gesta publica, que perpetuo disponuntur permansura, processu temporis evanescant, litteralis prodicionis caucione sapientum sagacitas curavit provide precavere. Inde est, quod nos Semovitus dei gracia dux Mazovie et Cirnensis provincie, universis tam presentibus quam futuris Christi fidelibus insinuanter declaramus: Quod ad peticionem venerabilis patris nostri, domini Volemiri Episcopi Wladizlaviensis ecclesie, donacionem ratam habemus, quam comes Bogussa Palatinus Lancicie (2), ad honorem dei, et suorum peccaminum remissionem: cum in extremis diebus vite sue laboraret: contulit Wladizlaviensi ecclesie Kathedrali; videlicet villam existentem in dominio nostro, que Povsino (3) wlgariter appellatur, cum omnibus utilitatibus ad eandem villam pertinentibus, iure hereditario possidendam. Ut autem hec donacio predicti comitis rata permaneat, et stabilis perseveret ecclesie prefate, presentem paginam in testimonium damus, nostri sigilli munimine roboratam. Testantibus militibus et capellanis curie nostre: Martino tezaurario nostro, Strachota subcamerario, Blasco (sic) subagazone, Martino subpincerna filio Viti, Gerardo subdapifero, Bartoldo filio Michaëlis, Jacobo filio Gotardi, domino Balduino preposito ecclesie sancti Michaëlis, domino Johanne Rava, domino Procesio (sic) et domino Andrea, canonicis de Blon. Acta sunt hec anno gracie millesimo CC sexagesimo primo. Datum in Blon (4) octavo Kalendas Julii in die sancti Johannis Baptiste.

(1) Ex archetypo membranaceo, quod in tabulario quodam privato in Galliciae oris asseruatur, descripsit doctissimus Sławiński. Sigillum deest.

(2) Vox Lanciciae in archetypo correcta apparet. Antea, ut videre licet, scriptum erat Cujaviae; correctio tamen aequalis esse videtur.

(3) Villa Powsino territorii Varsaviensis.

(+) Błonie oppidum territorii et reg. Varsaviensis.

[ocr errors]

LXXXIV.

Petricoviae, anno 1262 d. 26 m. Augusti.

Lesco Dux Lanciciae concordiam inter Wolimirum episcopum Wladislaviensem, atque Pacoslaum, Scarbimirum et Mscigneum comites de Lubatów, de molendino in eadem villa construendo factam, firmam esse jubet (').

Nos Lestco dei gracia Dux Lanchicie, notum facimus uniuersis presens scriptum inspecturis: quod cum venerabilis pater Wolymirus, dei gracia ecclesie Wladislauiensis Episcopus, Pacozlaum, Scarbimirum et Mscigneum, comites de Lubatow (2) pro edificacione molendini, quod in eadem villa super fluuium Woyboram, inconsulto prefato Episcopo, edificare nitebantur, coram nobis in iudicium euocasset: nominati milites, in nostra constituti presencia, sepedicto Episcopo humiliter supplicarunt, ut, quod de iure non poterant, de gracia ipsius molendinum in prefata villa et fluuio edificarent tam diu ipsorum usui permansurum, quamdiu Episcopus et sui successores uellent, inspectis eorum seruiciis, sustinere. Et ut, procedente tempore, nulla super hoc dubietas oriatur, presens scriptum sigilli nostri munimine roboramus. Actum in Potrcow anno gracie M° CC LX secundo. Sabbato proximo post diem beati Bartholomei.

(1) Ex archetypo membranaceo in tabulario capituli Vladislaviensis asseruato. Sigillum deest; superest tantum funiculus sericus coloris viridis et rubri.

(2) Hodie Lubaty territorii Cujaviensis regionis vero Kowaliensis.

LXXXV.

Junivladislaviae, anno 1263.

Casimiri Lanciciae et Cujaviae Ducis compromissum cum Magistro Ordinis Teutonici Hanno de Sangerhausen in arbitros mutuarum controversiarum.

Dogieli Cod. dipl. Reg. Pol. T. IV. p. 29 Nro XXXIV. — Stronczyńscii ,,Wzory pism dawnych" p. 12 Nro XII.

LXXXVI.

Junivladislaviae, anno 1263 XI. Kal. Martii
(die 19 mensis Februarii).

Arbitrium a Samborio Duce Pomeraniae et ab episcopis Culmensi et Cujaviensi in lite inter
Casimirum Ducem Cajaviae et Ordinem Teutonicum orta, latum.

Voigt Cod. dipl. Pruss. T. I. p. 148 Nro 145.

LXXXVII.

Siradiae, anno 1264 die 9 mensis Septembris.

Lesco Dux Siradiae, villam Boryszow, de cujus proprietate lis orta erat inter Wolimirum episcopum Wladislauiensem atque Nedabilium, filiumque ipsius Vojslaum, episcopo adjudicat (1).

Lesco dei gracia dux de Siraz, uniuersis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in eo, qui est omnium uera salus. Uniuersitati uestre tenore presencium innotescat: quod orta controuersia inter Nedabilium et filium suum Woyzlauum ex una parte, et venerabilem patrem dominum Wolimirum Episcopum Wladislauiensem ex altera, super possessione et proprietate uille castellanie de Woybor, que Boriscouo() nuncupatur; dictus N. et filius suus W. coram nobis in iudicio agendo proposuerunt, quod prefata uilla, Boriscouo uidelicet, ad eorum de iure pertineret proprietatem: quod dominus Episcopus eam teneret et possideret minus iuste, dicentes, quod ipsam uillam a patre nostro rite emissent; quod optulerunt (sic) se instrumento super hoc confecto legitime probaturos. Quo instrumento ibidem in publico porecto (sic), prefatus dominus Episcopus idem de falsitate

(1) Ex archetypo membranaceo in tabulario capituli Vladislaviensis asseruato. Sigilli abrupti superest taeniola pergamena. Tabula ipsa negligentius scripta.

(2) Boryszow villa territorii et regionis Petricoviensis.

multipliciter arguit et eiusdem instrumenti falsitatem debite probauit; oferens (sic) nobis aliud instrumentum sigillo patris nostri roboratum, non cancellatum, nec abolitum, nec aliqua parte sui uiciatum: per quod exstitit coram nobis legitime probatum: quod prefata uilla pertinet de iure ad castellaniam de Woybor; et per patrem nostrum, uidelicet dominum K. ducem, predicto Episcopo est restituta: quam indebite abstraxerat, ad quorumdam hominum suggestionem. Nos auditis et intellectis hinc inde propositis, predictam uillam memorato domino Episcopo et suis successoribus sentencialiter adiudicauimus: sepedicto N. et filio suo W. super eadem perpetuum silencium inponentes. Actum in Siraz anno domini M° CC LX IIII, in crastino natiuitatis sancte Marie. Presentibus: Mistiuugio cancelário, Seteo palatino Siradiensibus, Sandislao Custode Wladislauiensi, Lifardo Archidiacono Crusuiciensi, Boxa castellano de Spicimir, Floriano castellano de Rospra, Ubislao iudice curie, Zauisa uenatore curie, Paulo tezaurario, Mirozlao agazone, Suentozlao tribuno de Spicimir, et aliis quam pluribus fide dignis.

LXXXVIII.

In villa Wesselowo, anno 1264 d. 29 m. Decembris. Anselmus episcopus Warmiensis causam Episcopi Quidzynensis, qui insulam Solow nuncupatam, episcopi Wladislaviensis propriam, ad suam dioecesim usurpaverat, capitulo plocensi dijudicandam committit (1).

Anshelmus dei gracia Episcopus Warmiensis, Apostolice sedis Legatus, viris discretis, .. (sic) preposito et Archidiacono Plocensi salutem in domino. Venerabilis frater noster Episcopus et honorabiles uirj. . prepositus .. Decanus et Capitulum ecclesie Wladislauiensis, sua nobis querimonia monstrarunt: quod venerabilis frater noster Quidinensis (2) Episcopus, terminos Wladislauiensis dyocesis perturbat; magnam partem eiusdem dyocesis,

(1) Ex archetypo membranaceo in tabulario capituli Vladislaviensis asseruato. Sigillum deest. (2) Kwidzyn urbs, germanice Marienwerder haud procul a Vistula inter oppida Marienburgum et Graudentiam sita.

totam uidelicet insulam, que Solovo nuncupatur, ad suam dyocesim usurpando, et iura Episcopalia ibidem exercendo: in Wladislauiensis dyocesis preiuditium et grauamen. Ideoquo discretioni uestre, auctoritate sedis apostolice, qua fungimur, districte precipiendo mandamus, quatinus, conuocatis partibus, audiatis causam, et eam iure canonico terminetis: facientes, quod decreueritis, per censuram ecclesiasticam firmiter obseruarj. Testes autem, qui nominati fuerint: si se gracia, odio uel timore subtraxerint: cogatis censura simili perhibere testimonium ueritati. Datum in Weslouia (3) anno anno (sic) domini millesimo CC sexagesimo quarto, IIII. Kalendas Januarij.

(3) Procul dubio hodie villa Wesselowo, territorii Kwidzynensis sive Marienwerderensis, regionis vero Lubaviensis.

́LXXXIX.

Wladislaviae, anno 1266 die 13 mensis Aprilis. Casimirus Dux Lanciciae et Cujaviae villas suas Drwalewo, Korabniki et molendina Wieniecense et Wladislaviense commutat cum villis Sokolow, Guzlin, Markowo ecclesiae Wladislaviensis propriis (1).

In nomine sancte et indiuidue trinitatis, amen. Nouerint uniuersi sancte matris ecclesie filii: quod inter inclitum principem Kazymirum ducem Lanchicie et Cuyauie, et venerabilem patrem Wolymirum Wladislauiensis ecclesie episcopum, cum consensu sui capituli, talis facta est permutatio: Dominus dux cessit in perpetuum domino episcopo et capitulo eius, ac eorum successoribus, de Drawl et Corabnic (2) in ripa Wizle sytuatis.. Cessit, imquam (sic), cum agris, pratis, paludibus, pascuis, borris, saltibus, siluis et uenacionibus, aquis, piscationibus, castoribus et quibuslibet aliis

(1) Ex transsumpto membranaceo anno 1270 confecto, in tabulario capituli Vladislaviensis

asseruato.

(2) Korabniki villa territorii Cujaviensis, regionis Brestensis ad Vistulam sita: villa Drawl a Damalevicio Drwal vocata, hodie Drwalewo regionis Brestensis.

« AnteriorContinuar »