Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Sophiae, filio illorum Wladislao atque Alexandro seu Witowdo M. D. Lituaniae.

[ocr errors]

CCCLXIX. 1425. Oppidum Junivladislavia (Inowrocław) spondet fidem Regi Wladislao, uxori ejus Sophiae, filio illorum Wladislao atque Alexandro seu Witowdo M. D. Lituaniae.

Pag.

404

... 405

CCCLXX. 1425. Judices a Rege Wladislao designati poenam puellae interfectae in villa Joannis Episcopi Wladislaviensis propria, item decimam lini ab oppidanis Gniewkoviensibus pendendam, eidem Episcopo adjudicant

CCCLXXI

хо

406

1425. Wladislaus Rex Poloniae in silva Drzewe oppidum ejusdem nominis condit, eique jus magdeburgense largitur. . . . . . . 407 CCCLXXII. 1425. Stanislaus venator Lanciciensis cuidam Clementi de Dzierzbice advocatiam in villa Niwki vendit, quam venditionem Wladislaus Rex Poloniae ratam esse jubet

CCCLXXIII. 1425. Wladislaus Rex Poloniae remuneraturus merita Nicolai de Koszemyno, eidem in villa regia Czołpino quinquaginta marcas inscribit.

CCCLXXIV. 1425.
CCCLXXV. 1426.
CCCLXXVI. 1426.

CCCLXXVII. 1427.

CCCLXXVIII. 1427.

CCCLXXIX. 1428.

CCCLXXX. 1428.

410

414

Jacobus de Baranow fatetur sibi a Wladislao Rege Poloniae
Capitaneatum Dobrinensem possidendum concessum esse. . 415
Joannes Episcopus Wladislaviensis privilegium scultetiae
villae Sosnka innovat,

.. 416

Controversia de dominio villae Orle inter Petrum de Lubsto-
wo et Joannem Episcopum Wladislaviensem orta componitur 418
Controversia de dominio villae Orle inter Petrum de Lubstowo
atque Joannem Episcopum Wladislaviensem orta, componitur. 429
Nicolaus de Crassowo ob injurias ecclesiae Wladislaviensi il-
latas excommunicationis poena mulctatur. .
Joannes Episcopus Wladislauiensis bona ecclesiae in villa
Łodzia fundatae, ab eadem alienata, restituit.
Lites de decimis villarum Sadlno et Chlebowo ortae diri-
muntur.

CCCLXXXI. 1429. Joannes de Szczekociny Castellanus Lublinensis obtento a Wladislao Rege Poloniae Capitaneatu Dobrinensi ad certa officia exequenda se adstringit.

CCCLXXXII. 1429. Joannes de Szczekociny Castellanus Lublinensis pollicetur se Capitaneatum Dobrinensem, sibi a Wladislao Rege Poloniae ad possidendum datum fideliter administraturum.

436

441

442

446

447

CCCLXXXIII. 1431. Joannes Archiepiscopus Leopoliensis, privilegium anni 1334, quo hereditas Pethercow scultetis Wylkano et Joanni concessa erat describi, idque descriptum ratum esse jubet . . . . . . 448 CCCLXXXIV. 1432. Causa quae agebatur a duodecim annis inter Joannem Episcopum Wladislaviensem et ciuitatem Gedanensem, de domo Episcoporum Wladislaviensium propria ibidem sita a civibus destructa, dijudicatur. . .

CCCLXXXV. 1433. Decima villae Mirosławice, de cujus dominio lis orta erat inter capitulum ecclesiae S. Mariae Lanciciensis, atque praepositum ejusdem ecclesiae, capitulo adjudicatur.

451

473

I.

Rhemis, anno 1148 d. 4 mensis Aprilis.

Eugenius III. Papa ecclesiam Wladislaviensem in fidem et tutelam recipit, terminosque Episcopatus ac limites dioecesis Wladislaviensis ab Aegidio Tusculano Episcopo et Boleslao Duce Poloniae statutos, confirmat (1).

Eugenius Episcopus Servus Servorum Dei. Venerabili fratri Warnero Vlotizlavensi (3) Episcopo, eiusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

(1) Ex archetypo membranaceo, quod in tabulario quodam privato in Regno Galliciae asseruatur, descriptum. Archetypon ipsum scriptum est in charta pergamena; sigillum, vulgo annulus piscatoris dictum, abruptum. Bulla haec typis est vulgata in Damalevicii opere: „, Vitae Vladislauiensium Episcoporum" p. 32, tum etiam repetita in Hartknochii opere,,Preussische Kirchengeschichte" p. 175, item in libro,,Preussische Sammlung" T. I. p. 371, et in novo Codice Pomeraniae p. 39 Nro 17. Semper tamen, uti quidem nunc constat, ex exemplari mendoso erat descripta, quo factum est, ut de fide ejus nonnullis historicis scrupuli injicerentur: doctissimo autem editori operis,,Preussische Sammlung" oblata sit occasio callidissime conjiciendi de ipsa bulla; conjecturae etenim illius viri, detecto bullae archetypo, approbantur. Quae omnia colligere licebit ex notis sequentibus.

(2) In indice episcoporum Cujaviensium ad annum 1148 nullum episcopum Warnerum (minus recte ab omnibus historicis Wernerum dictum) animadvertimus, verum tantum Svidgerum insignis Grzymała. Damalevicio tabula haec aliquam difficultatem attulit, quam, arte critica destitutus, neutiquam expedivit. Errorem itaque, quem invenit repetit; conjiciensque tempus, quo bulla scripta esset, falso adscriptum fuisse, sequitur Dlugossium, in serie chronologica ad annum 1171. episcopo Warnero duodecimum locum assignando: ipse enim haec profert p. 131 „Rudgerum secutus est Vernerus, ut vult Dlugossius a. 1171, sed cum in privilegio Vladislaviensis ecclesiae nomen expressum Verneri exstet a. 1148, in altiora tempora omnino ipsius episcopatus referendus est." Doctissimus auctor operis,,Preussische Sammlung" hunc nodum ferme expedit his verbis: „ist die Urkunde richtig, so würde Werner im Jahr 1148 oder 1147 Bischof geworden seyn." Cum autem, ut nostra fert opinio, bullae hujus fides sit indubia, certo itaque affirmare possumus Warnerum nonum ex ordine episcopum fuisse, eamque dignitatem anno 1147, non vero 1171 adeptum esse. Alii fontes indicabunt, in aliis quoque episcopis recensendis pecca

tum esse.

(3) Vlotizlavia, Wladislavia (Włocławek, Władysławów, Leslau) urbs a Wladislao II. inter 11391148 a. condita. Sedes episcoporum Crusviciensium circa a. 1159 hic translata est, ex

Tomus II.

1

Quociens illud a nobis petitur, quod ratjoni et honestatj convenire dinoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Quacirca, venerabilis frater, tuis iustis postulationibus clementer annuimus, et Vlotizlavensem ecclesiam, cui, Deo auctore, preesse dinosceris, sub beati Petri et nostra protectjone suscipimus, et presentis scriptj privilegio communimus. Statuentes, ut terminos tuj Episcopatus, quemadamodum (sic) a bone memorie Egidio Tusculano Episcopo tunc apostolice sedis legato, et a Bolezlao nobili eiusdem terre duce statuti sunt (4), absque diminutione aliqua, tu et tuj successores in perpetuum possideatis. Quascumque preterea possessiones, quecumque bona eadem ecclesia in presentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatjone fidelium, seu aliis iustis modis, deo propitjo, poterit adipisci, firma tibj tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec specialiter duximus exprimenda: castrum videlicet Woibor (5) cum omnibus suis appendiciis: ecclesiam sancte Marie in Zavichozt (6) cum castro Lagou (7) et decima eius, aliisque suis appendiciis. Nonum nummum de omnibus que soluuntur ecclesie sancte Marie de Zondomir (8) secundum polonicam iustitiam: preposituram sancti Michaelis in Cracouia cum omnibus ad eam pertinentibus. Castrum Kdanzc (9) in Pomerania cum decima tam annone, quam omnium eorum,

quo tempore episcopatus Crusuiciensis, dici coeptus est Wladislauiensis v. Cujaviensis. Vide notam ad hanc vocem in indice Tomi I. nostri Codicis.

(4) De Egidio Cardinali et Legato vide quae disseruit Lelevelius in notis ad tabulam a. 1105 (1124) in opere,,Początkowe Prawodawstwo Polskie" ab eodem Egidio episcopatui Cracoviensi datam. Attamen in illa tabula neque ecclesiae Cujaviensis, neque Crusv ciensis, ulla fit mentio. Aliud itaque statutum ab eodem legato in rem ejusdem ecclesiae Wladislaviensis profectum fuisse necesse est, quum Papa tam diserte illud afferat. Idem apparet ex bulla Innocentii II. anni 1133 quae typis descripta est in novo Codice Pomeraniae p. 25 Nro 12. In qua bulla Papa subjiciendo episcopatum Wladislaviensem potestati archiepiscopi Magdeburgensis, inter cetera de veteribus quoque suorum antecessorum ordinationibus hac in re promulgatis, mentionem facit.

(5) Wolborz oppidum et castrum regionis Petricoviensis.

(0) Zawichost oppidum regionis Sandomiriensis.

Łagow castrum et oppidum palatinatus Sandomiriensi, regionis Opatoviensis. Dlugossius narrat: Wladislaum Hermanum, deprecante uxore ipsius Judita, castellaniam lagoviensem cum suo districtu ecclesiae cujaviensi dono contulisse a. 1085. Elisabeth regina Poloniae et Hungariae privilegio anni 1375, villam Lagow in oppidum permutavit.

(8) Sandomierz (Sandomiria) urbs, provinciae ejusdem nominis caput.

(9) Gdańsk (Gedanum) germanice Danzig.

« AnteriorContinuar »