Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Qua

Arnolfus Imperator ecclesiam et regalem Capellam suam, ad Rotagin a se constructam, quibusdam bonis et prouentibus ad Besinga dotat, illucque tradit. In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis Arnolfus (Chrismon.) diuina fauente gratia Imperator Augustus. Si de rebus terrenis quas diuinitus adepti sumus aecclesias deo construere et diuina officia ordinare in eis iugiter satagimus. superni muneris premium ob hoc nobis largius impertiri liquido credimus. propter omnium sanctae dei aecclesiae fidelium nostrorumque praesentium scilicet et futurorum cognoscat prudentia qualiter nos aecclesiam et regalem Cappellam nostram quam ad rotagin. a fundamentis construere iussimus et dedicare fecimus in honore et ueneratione sancti iacobi apostoli fratris domini et sancti pancratii sanctarumque quas a roma nobiscum in istam patriam deferimus istis infra titulatis casis dotauimus. Hoc est ad besinga hobas duas absas. et mansas VI. cum pleno censu. et ceteras quae in illa uilla sunt que ad hospites pertinent et ad sclauos liberos. Cum omnibus appenditiis suis extra dimisimus. Caetera omnia quae ad illas VI. mansas et absas II. pertinent. totum cum omnibus appenditiis eorum ad memoratam Cappellam nostram rotagin ad opus fratrum ibidem deo die noctuque famulantium per hoc praesens auctoritatis nostrae praeceptum donamus et tradimus. ut ab hodierna die securiter firmiterque consistant atque in perpetuum deseruient illuc. absque ulla successoris nostri contradictione. et ut hoc verius credatur et diligentius conseruetur manu propria nostra, subter hoc confirmauimus. Et sigilli nostri impressione assignari iussimus.

Signum domni Arnolfi (Monogramma) gloriosissimi Imperatoris augusti.

Ernustus Cancellarius ad uicem diotmari archicappellani

recognoui et ss. (S. R. cum not. tiron.) L. S.

Mon, Boic, Vol. XXVIII. seu collectionis novae I.

15

[ocr errors]

Data IIII. Nonarum augusti. Anno dominicae Incarnationis DCCCXCVI. Indictione XIIII. Anno uero regni domni arnolfi regis VIIII. Imperii autem I. Actum ad reganespurc. In dei nomine feliciter Amen.

a) Sigillum ex annulo impressum, optime expressum et conservatum. b) Notae chronologicae concordant.

c) Edidit Ried cod. dipl. Rat. I. 76. n. 75.

LXXXII.

Anno 897 potius, quam 898, 5. Maii. Feldae.

Arnolfus Imperator hobam regalem in loco Strupinga, in pago Tuonehgowe, in comitatu Paponis comitis, fideli operario suo Eopreht donat.

a) Sigillum ex annulo impressum illaesum.

b) Indictio, anni regni et imperii respondent anno chr. 897. cnfr. ab Eckhart franc. or. II. 772.

c) Editum post Hundii Metrop. II. edit. Monac. 19. edit. Ratisb. 13. in Mon. Boic. XI. 127. num. 18., ubi pag. 127. lin. 18. leg. Eopreht, lin. 19. Tuonehgouve.

[blocks in formation]

Arnolfus Imperator cuidam Diotker mansos decem in
pago Ougesgouue, comitatu Arbonis, inter haec tria
loca, Forzheim, Zuzcilinga, Hugeshus, donat.
(Chrismon.) In nomine sanctae et Indiuiduae trinitatis. Arnol-

fus diuina fauente clementia Imperator augustus. Nouerit Igitur

omnium sanctae dei ecclesiae fidelium Industria.

praesentium

scilicet et futurorum. Quoniam pro mercedis nostrae augmento. Intercedentibus quoque sigihardo et Iringo uenerabilibus nostris comitibus. Cuidam homini nomine diotker In pago ougesgouue Comitatu arbonis inter haec tria loca quae dicuntur forzheim. Zuzcilinga, hugeshus mansos decem quos perhtolt comes prius in beneficium tenebat ad proprium donauimus. Cum curtilibus et aedificiis campis agris pratis pascuis siluis aquis aquarumque decursibus molinis piscationibus. uiis et inuiis exitibus et reditibus terris cultis uel incultis quaesitis et inquisitis mobilibus et immobilibus uel quicquid iuste legitimeque ad suprascriptos mansos pertinere censetur. Jussimus quoque hunc praesentem auctoritatis nostrae titulum Inde conscribi. per quod decernimus. firmissime mandantes. Ut memoratus diotker nunc et deinceps omni tempore liberrimam de praefatis concessibus largitatis nostrae habeat potestatem tenendi donandi vendendi commutandi uel quicquid sibi exinde placuerit faciendi sine alicuius personae offendiculo. Et ut haec auctoritas nostrae donationis Inuiolabilem In Christi nomine per omnia futura saecula obtineat stabili tatem. et a fidelibus nostris uerius credatur. ac diligentius obseruetur. manu nostra subtus eam firmauimus. Anuloque nostro sigillari iussimus.

Signum domni arnolfi (Monogramma) Imperatoris augusti.

Engilpero notarius ad uicem diotmari archicappellani recognofeci et ss. (S. R. cum n. t.)

Data II. Idus Iul. Anno domini DCCCXCVII. Indictione XV. Anno X. Regni domní Arnolfi regis Imperii eius II. Actum tripurias In dei nomine feliciter Amen.

a) Sigillum impressum periit, remanente eius indicio, cerae macula tam circa foramen crucis decussatae, quam in membrana superincumbente.

b) Notae chronologicae omnes concordant.

c) Ineditum.

LXXXIV.

Anno 898. 15. Maii. Regenespurg.

Arnolfus Imperator comiti Sigihart duos mansos in loco Rotu (Rota), in pago Duria, in comitatu Arnolfi, donat.

In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis. Arnol

(Chrismon.) fus diuina fauente clementia imperator augustus. notum sit omnibus sanctae dei ecclesiae fidelibus nostrisque praesentibus scilicet et futuris. Qualiter nos pro mercedis nostrae augmento. Interueniente quoque illustri comite nostro nomine adalhardo. Cuidam dilecto comiti et fideli propinquo Nostro cui nomen sigihart in pago qui uulgo duria nuncupatur. in comitatu ARNOLFI in loco ad rotu uocitato mansos duos quos adalgoz praefectus illic in beneficium tenuit in proprietatem concessimus. Cum curtilibus et aedificiis campis agris pratis. pascuis siluis aquis aquarumue decursibus molinis piscationibus uiis et inuiis exitibus et reditibus terris cultis et incultis quaesitis uel inquisitis mobilibus et immobilibus vel quicquid iuste legitimeque ad praescriptos mansos pertinere dinoscitur. Iussimus quidem hoc praesens auctoritatis nostrae praeceptum inde fieri. per quod decernimus. atque omnimodis sancimus. Quatinus iam fatus sigihart ex eisdem concessionis nostrae mansis. Nullo inquietante. sed deo auxiliante perpetuis temporibus firmissimam habeat potestatem. hereditario semper inde utens arbitrio. possidendi tenendi donandi vendendi commutandi vel quicquid sibi avt posteris exinde placuerit suis faciendi. Et ut haec liberalitatis nostrae auctoritas robustiorem atque credibiliorem in dei nomine per omnia seculi labentis curricula obtineat firmitudinem. manus propriae adnotatione subter eam roborantes. anulo nostro iussimus insigniri. Signum domni arnolfi (Monogramma) Imperatoris Augusti.

[ocr errors]

Engilpero notarius ad uicem Diotmari archicappellani recognoui et ss.. (cum S. recogn. et n. tiron.)

L. S.

Data id. Mai. Anno dni DCCCXCVIII. Indict. I. Anno XI. regn. domni arnolfi regis. imperii eius III. Actvm ad regenespurg in dei nomine feliciter Amen.

a) Sigillum impressum periit, remanente eius indicio, cerae macula circa foramen et in membrana superincumbente.

b) Notae chronologicae omnes concordant.

c) Ineditum,

LXXXV.

Anno 898. 18. Maii. Reganespurc.

Arnolfus Imperator quandum complacitationem, inter Tutonem Epis. Ratisb. et nobilem foeminam Winpurch de bonis in Nordilinga, in pago Retiensi, et Wemidinga factam, confirmat.

(Chrismon.) In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis Arnolfus

diuina fauente gratia Imperator Augustus. Regalem igitur condecet dignitatem ut facta fidelium suorum quae Communi Ipsorum congruunt utilitati. et pie eis consulendo prospiciat. Et in posterum mansura gratanter corroboret. Inde quoque omnium christianae religionis fidelium instantis scilicet temporis et futuri agnitum esse uolumus notitiae. qualiter. tuto honorabilis radesbonensis ecclesiae praesul. Et commisi gregis nomine et merito tutissimus prouisor. Et femina quedam nobilis. nomine uuinpurc. quandam complacitationis. Inter se more populari perpetratae cartam nostris presentarunt obtutibus. supplicantes nostri edicti tenore eum (eam) consolidare. quod ita fieri decreuimus. In qua etiam continebatur insertum. quomodo ipsa uuinpurc proprietatem suam id est curtem quae dicitur nordilinga. In pago retiensi constitutam cum omni integritate sua exceptis mancipiis XX. et una hoba absa. cum otgozzo. tradidit ad sanctum petrum pre

« AnteriorContinuar »