Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Orichalco recens munitum, quod frequenter in diplomati bus ex archivo monasterii Niederaltachensis huc delatis observatur.

[ocr errors]

in

b) Annus imperii et indictio respondent Anno Chr. 834. c) Editum in vindiciis pro Herm. Conringii censura 100 et 101. Rassleri adpendice ad vindicias contra vindicias 26; in dissertat. cui titulus:,,Gründl. Ausführ. und Rettung der St. Kempten 19. et Beyl. 58." in refutatione, cui titulus:,,Des hochf. Stifts Kemp. ten gründl. Widerlegung. Beyl. 13. lit. g; extractum autem in Neugart Cod. dipl. Alemanniae I. 217. num. 261.

d) Aliud praeceptum sive diploma huius imperatoris, in hoc instrumento memoratum, saltem in originali non extat, intelligi autem videtur illud de anno 831. 14. Maii, quod edidit Neugart 1. c. II. 4. num. 804. ex chartulario campidon.

XVIII.

Anno 834. 21. Decembr. Aquisgrani.

Ludovicus Pius Imp. Villam juris sui Granesdorf prope fluvium Enisum in parte sclavanorum (in Austria) in comitatu Kerolti comitis sitam Patagero vasallo suo donat. a) Impressum ex annulo Sigillum illaesum.

b) Annus imperii indicat annum Chr. 834, cui tamen Indictio non respondet, nisi aut XII, ordinaria aut XIII. constantiniana sive caesarea incipiens a 24. Sept. huius anni.

c). Editum invenitur, post Hund. Metrop. II. edit. mon. 11. edit. Ratisb. 8. in Mon. Boic. XI. 106. inter monumenta Niederaltachensia.

[blocks in formation]

Ludowicus Germ. ecclesiam in Kirchbach in provincia Avarorum cum territorio terminis designato ecclesiae Pataviensi donat.

In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis Hludouicus diuina fauente gratia rex. Si liberalitatis nostrae munere de beneficiis diuinitus nobis conlatis locis sanctorum quiddam conferimus id nobis procul dubio ad aeternae remunerationis praemia capessenda profuturum liquido credimus. Proinde nouerit omnium fidelium nostrorum praesentium scilicet et futurorum industria quia nos pro mercedis nostrae augmento concessimus ecclesiae patauensis, quae est constructa In honore sancti Stephani protomartyris ubi etiam Sanctus Ualentinus confessor christi corpore requiescit cui praesenti tempore uenerabilis uir reginarius episcopus praeesse uidetur quasdam res proprietatis nostrae quae sunt in prouintia auarorum In loco qui dicitur kircihbach Id est ecclesiam unam constructam cum territorio ad mansos centum faciendum et plus Quarum terminia sunt ab ipso loco pergens per unam semitam usque ad locum qui dicitur tumulus et inde per circuitum usque ad praedictum kirichbach et inde usque ad markam theotherii Et inde usque sursum cumenberg. Has itaque res cum praedicta ecclesia cum uineis terris cultis et incultis pratis siluis pascuis aquis aquarumue decursibus adiacentiis peruiis exitibus et regressibus totum et ad integrum quemadmodum ratbodus comes annoni corepiscopo ipsas res consignauit Ita praedictae ecclesiae praesentaliter concessimus et de nostro iure in Jus et dominationem eius liberalitatis nostrae munere conferimus. Ita uidelicet ut quicquid rectores et ministri supradictae sedis de ipsis rebus jure ecclesiastico facere uoluerint libero in omnibus perfruantur arbitrio faciendi tantum scilicet ut dum anno core

piscopus atque anno nepos eius aduixerint ipsas res tenere et usare faciant et nullus eis ipsas abstruere praesumat et post illorum discessum cum integritate ad eandem ecclesiam reuertantur. Et ut haec auctoritas largitionis nostrae per curricula annorum inuiolabilem atque inconuulsum obtineat firmitatem manu propria subter firmauimus Et anuli nostri inpressione signare jus simus (not. tir.)

Signum (Monogramma) Hludouuici gloriosissimi regis adalleodus diaconus ad uicem grimaldi recognovi et ss.

Data XIIII kalendarum martii anno Christo propitio tertio regni domni hludouuici regis In orientali francia Indictione XIIII actum ostrenhoua palatio regio In dei nomine feliciter amen.

a) Periit sigillum impressum, cuius manet adhuc vestigium in ma cula cerae.

b) Notae chronologicae in annum 836 concordant.

c) Ineditum, extractum autem a Gewold ad Hund Metrop. I. Edit. Mon. 296. Ed. Rat. 231. sq. ex quo laudat Georgisch in Regest. erronee adan. 821. et ab Aventino in excerptis Passaviensibus apud Oefele I. 703. erronee ad an. 816.

XX.

Anno 837. 6. Januar. Reganesburg.

Ludovicus Germ. monasterium Metense sub defensionem suam recipit, atque immunitatem eiusdem monasterii in rebus iudiciariis minoris momenti confirmat et

declarat.

a) Sigillum ex annulo impressum prorsus illaesum, exhibens annulum regis singularem, de quo integram dissertat. invenies VII. Band baier. Abh. S. 307

[ocr errors]

353.

b) Annus regni et indictio respondent anno Ch. 837.

c) Apparent notae tironicae etiam in fine contextus.

d) Editum habetur Mon. Boic. XI. 420. 421. cum 'sigillo Tab. I. n. III. specimen autem in citata dissert. ad p. 308. Antea edidit Gewold ad Hund. metr. II. edit. Monac. 501. edit. Ratisb. 346.

[blocks in formation]

Ludowicus Pius imp. commutationem tempore Károli M. imp. inter Berowelphum episcopum Wirciburgensem et Hunrogum comitem de locis, in diversis pagis sitis, factam confirmat.

I

nomine domini dei Et saluators, nostrj jhesu Christi hludouuicus diuina repropitiante clementia jmperator augustus Omnibus fidelibus sancte dei ecclesiae Et nostris praesentibus scilicet Et futuris notum sit quia dilectus frater noster drogo archiepiscopus et sacri palatii nostri archicappellanus nobis retulit eo quod tempore domni et genitoris nostri Karoli serenissimi Imperatoris berouuelpus uuirciburgensis episcopus datis quibusdam ecclesiae suae rebus ad fiscum eiusdem genitoris nostri interueniente misso illius hunrogo comite alias eiusdem meriti res ad partem suae ecclesiae ex potestate fisci accepisset. Dedit igitur sicut in eisdem commutationum conscriptionibus continebatur praedictus berouuelpus episcopus de rebus praefati episcopii sui ex monasterio uidelicet sancti Ciliani ubi Ipse martyr, Christi tumulatus digno honore ueneratur praefato hunrogo comiti ad partem domni et genitoris nostri Karoli praestantissimi Imperatoris quandam basilicam sitam in pago uocabulo graffelt in honore sancti martyri confessoris Christi dicatam Cum terris domibus aedificiis accolabus mancipiis Campis siluis pratis pascuis aquis aquarumue decursibus adjacentiis appenditiis et decimis mobile Et inmobile omnia et ex omnibus totum et ad integrum quicquid ad ipsam ecclesiam pertinere dinoscebatur illas uidelicet quae patruus noster Karolo

mannus quondam gloriosus princeps ad iam dictam uuircipurgensem contulerat ecclesiam uel quod postea ibidem a ceteris hominibus aditum uel conlatum fuerat Et contra In conpensatione praefatarum rerum dedit antedictus hunrogus comes domni et genitoris nostri Jussu ex ejusdem rebus praefato berouuelpo episcopo ad partem praefati episcopii res uidelicet quas quidam homo guntbertus nomine ex rebus juris sui legaliter per diuersos pagos et loca eidem genitori nostro delegauerat id est in pago ba danagaui in uilla que dicitur filuhonbiunte et in pago hrangaui in uilla uocabulo bargilli Et in eodem pago in quadam silua locum qui dicitur onoltespah. et in pago qui dicitur tollifelt in locis nuncupantibus fiscpah assia pontigerna quantumcumque in eisdem locis antedictus episcopus domno et genitori nostro uisus fuerat delegasse nec non et res illas quas seruus regius richbertus nomine in pago uungarduueiba in locis uocabulo burgheim. heinuuinesbah possiderat et quondam erenbertus episcopus jure beneficiario ex liberalitate regis habuerat. sed quia tunc interueniente incuria auctoritas Imperialis super easdem commutationes nullatenus accepta fuerat supplicauit celsitudini nostrae uice hunberti eiusdem urbis episcopi ut nostram firmitatis gratia Imperatoriam auctoritatem eisdem commutationibus super addere juberemus per quam rata et inuiolabilis nostris futurisque temporibus per manere ualeret. Quorum praecibus ob diuinum amorem et eius sancti martyris ciliani in honorem placide annuentes hos Imperiales apices nostros eidem episcopo ecclesiae que sibi commissae fieri jussimus per quos decernimus atque sanccimus ut quicquid in eadem commutatione jure et rationabiliter pars ab altera parte conlatum est deinceps jure firmissimo teneat atque possideat et quicquid de eis facere uoluerit liberam in omnibus habeat potestatem. Et ut haec nostrae confirmationis auctoritas inuiolabilis perseueret perseueret de anulo nostro subter eam jussimns sigillare.

Hirminmaris notarius ad uicem hugonis recognoui et ss. (S. R. et n. t.)

L. S.

Data

« AnteriorContinuar »