Imágenes de páginas
PDF
EPUB

olimque florentissimis imperii ciuitatibus (Norimbergam dico, Augustam, Memmingam, Spiram, Suinfurtum ceterasque) ad nos peruenissent,communi tandem eruditorum usui aperiretur.

Hac uia insistens oratio a. d. V. Kal. Apriles anni 1830 sollemnibus diei natalis academiae unius et septuagesimi a libero Barone de Hormayr habita, Monumentorum fata ex uoluminum ordine perstrinxit, impedimenta morasque eius operis enarrauit, summas utilitates in rebus illustrandis terrarum inde ab Ilargo et lacu Bodamico ad fines usque hungaricos, iuga Teriolensia, mare Adriam patentium demonstrauit. Neque ea praetermissa sunt, quae historiae amatores in hoc opere adhuc requirebant, quaeque sub auspiciis Ludouici Regis commode ac pie transacta sunt, ut illorum desideria explerentur.

Hoc igitur uolumen, quod iam nunc prodit, totius collectionis duodetricesimum, et proxime sequentia bipartita sunt. Quippe pars prior Imperatorum Selecta,quae uocamus,exhibet, id estdiplomata summorum gentis christianae principum, sacrique Romani imperii capitum, inde aCaroloMagno, nominis romani altero parente per quingentos annos ad finem usque interregni magni, ac Rudolphi Habsburgici electionem continuata, (773—1273). Pars autem posterior diplomata et codices traditionum ecclesiae Laureacensis siue Passauiensis sistit, quae sicuti ab altera parte Agilolfingorum Hugibertum, Odilonem, Thassilonem attingunt, nec ab ulla nobilissimarum Bauariae orientalis stirpium aliena sunt, ita in alteram partem rerum Austriae cis transque Anasum quasi nouam historiam recludunt a Merouingorum aetate ad ea tempora, ubi Babenbergensibus extinctis rex ille Ottacarus istam haereditatem auertit, et quamuis heroica exuberans uirtute non modo de corona imperiali, clandestinis certe uo

III

tis exoptata, sed de ipsa Babenbergensium haereditate tam opima (Austria, Stiria, Carniola), et de Carinthia ab ultimo stirpis Sponhemo-Ortenburgensium adhuc in Bauaria superstitis duce legati nomine relicta, Comiti Habsburgi concedere coactus est.

Nullum neque uctustioris, neque recentioris memoriae corpus diplomaticum per Germaniam diuulgatum tale quidquam exhibuerit, quale Imperatorum Selecta continent, nouae Monumentorum Boicorum collectionis decus atque ornamentum. Hinc iuris publici et priuati, hinc geographiae, hinc chronologiae promptuarium inexhaustum, hinc quae fuerit per Germániam superiorem totius medii aeui indoles ac quasi imago, facillima interpretatio. Nimirum ex hac quidem Monumentorum Boicorum parte scholam absolutissimam palaeographiae, sphragisticae, semioticae, formularum scientiae, disciplinae tabulariae sensu strictiori, fraudum adulterandi nouarum, errorum in indictionibus annisque imperii gesti computandis paene inextricabilium nullo negotio concinnaueris.

Hanc autem in edendo rationem iniuimus, ut primum autographa indubia prodirent, deinde Imperatorum litterae uel dubiae fidei, uel adulterinae uel fictae et signis aut nullis, aut grauiter laesis aut plane corruptis notandae sequerentur, postremo apographa, et exempla seriore tempore ex traditionum codicibus uel libris, quos uocant, copialibus transscripta, vetustate et rerum grauitate haud raro archetypis ipsis anteponenda agmen clauderent.

Quae iam semel in Monumentis Boicis edita sunt, ea breuicula laudatione commemorata sunt: sed quae aut in aliis corporibus diplomaticis, aut in operibus rarioribus, aut in dissertationibus peculiaribus, quibus per uniuersitates litterarum,

[ocr errors]

uel aulas principium certa quaedam sollemnia ansam praebue, rant, inueniuntur, ea in opere populari omittere religio erat, ne rationis imperfectae, et utilitatis historicorum ex fontibus patriis indagantium parum prospectae merito coargueremur. Singulis diplomatis notae adiectae sunt, quibus eorum usus atque intellectus, adiuuaretur, simul operibus laudatis, in quibus aut integra aut ex parte, plus minus mutila uitiosaque iam olim edita sunt. Praecipuam uero, nec, ut speramus, operam ingratam indice tripartito rerum, personarum- locorum nauabimus, ad Imperatorum diplomatum, et sectionum singularum calcem suppeditando. Nec deerunt orationes memoriaeque academicae, quae diplomatum momenta singu larium ad studia uel historiae iurisque publici, uel genealogiae, heraldicae et disciplinarum historiae adiutricum augenda expendant atque demonstrent. Flagitant ea munera sodalium clarissimorum manes, Lorii, Pfeffelii, Kennedyi, Schollineri, Zirngiebelii, Westenriederi, Dubuatii, Nagelii, et regiae academiae opimam laudis hereditatem in memoriam reuocant, quam ea, ut aiunt, cum beneficio legis et inuentarii adiit. Ergo tantorum nominum usuras continuo et liberaliter reddere nunquam cessabit. Sigillorum denique, formularum, rerum palaeographicarum, epitaphiorum specimina notatu digniora, tabulae aeneae sectionibus integris adiungendae expedient.

[ocr errors]

Datum Monachii, ex aedibus regiae academiae, anno salutis nostrae millesimo octingentesimo tricesimo a. d. XV. Kal. Novembres, quo die ipso Rex Ludouicus Ratisbonae, uetustissima Bauariae metropoli, Walhallae, monumenti illius uniuersae Germaniae communis fundamenta posuit....Į

[ocr errors]

!

I.

Anno 777. 7. Januar. Heristatio palatio.

Caroli Magni praeceptum, quo monasterio fuldensi
Hamalumburc in pago Salecgau cum attinentiis donat.

Carolus

(Chrismon.) arolus Gratia Dei Rex Francorum et Langobardorum ac Patricius Romanorum. Quicquid enim ob amorem Domini et oportunitate fervorum Dei locis venerabilibus concedimus hoc nobis ad mercedis augmentum vel stabilitatem Regni Nostri pertinere confidimus Quapropter conpertum fit omnium fidelium noftrorum magnitudini. Qualiter donamus ad monafterium Fulta quod eft in honore beatorum apoftolorum Petri et Pauli in pago Grapfelt constructum ubi preciofum corpus bonefacii martyris requiefcit. quaem uir uenerabilis sturmio abba in regimine habere uidetur Id funt res proprietatis Noftrae hamalumburcc fitum in pago Salecgauio fuper Fluuio fala cum omne integritate uel adjecentiis feu apendiciis fuis Achynebach Thüuperfbach harital hoc eft quantumcumque in fuperius nominata loca habere uidemini. id eft tam terris Domibus aedificiis acolabis mancipiis uineis filuis Campis pratis pafcuis aquis aquarumue decurfibus mouilibus et immouilibus omnia et ex omnibus ad prefatum fanctum locum tradidimus perpetualiter ad pofsidendum. Propterea hanc precepcionem auctoritatis noftrae confcribere jufsimus. ut ab hac die tam memoratus Sturmio abbas quamque fui fuccefsoris qui fuerint rectoris ejufdem fancti loci predictis rebus ad opus jam dicte aecclefiae habeant teneant adque pofsedeant Et quicquid exinde ad profectum ipfius fancti loci facere elegerint liberum perfruantur arbitrium. et nullus quislibet de judiciaria poteftate aut qua

Mon. Boic. VoLXXVIII. seu collectionis novae I.

libet persona predicto Sturmioni abbati neque actoribus aut successoribusque suis de memoratis rebus inquietare uel calumniam generare quouis tempore non presumat sed per nostrum preceptum jure hoc ualeant possedere firmissimum quatenus melius de-. lectet ipsa congregacione pro nobis uel stabilitate regni nostri etiam uxore et prolis domini misericordia jugiter exorare et ut haec auctoritas firmior sit manos nostre signaculis subter eam decreuimus roborare et de anolo nostro jussimus sigillare.

Signum (Monogramma.) Caroli gloriosissimi regis. Uuigbaldus ad vicem Radonis . (cum sign. recogn. et notis tiron.) L. S.

Data septimo Idus Januar. Anno nono et tercio regni nostri. Actum haristalio Palacio publicae in dei nomine feliciter.

a) Sigillum, ex annulo, ut videtur, duplici, impressum, in ora dextra nonnihil laesum est, qua laefione inscriptionis litterae primae ac ultimae perierunt. Specimen ejus ac ipsius instrumenti exhibuit Schannat in Vindiciis archivi fuldensis Tab. VI. ad pag. 54.

b) Anni regni, et quidem nonus francici et tertius longobardici, currentes conveniunt anno Chr. 777, cui concordat locus negotii peracti, Heristall; nam ibi Carolus fine Decemb. 776 et initio anni 777. morabatur, cnfr. annal. Laurifsenfes ac Eginhardi Tom L Mon. hift. german. p. 156 et 157. nec non Reginonis ibib. p. 559. a. c) Editum in Schanat tradit fuld. 27. num. 31. cnfr. defuper notae ejus in Buchonia p. 423 nec non ab Eckhard. franc. orient. I. 644 652.

« AnteriorContinuar »