Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ego Poncius Guillelmi, filius quondam Poncii Guillelmi, sciens et cognoscens me esse etatis plusquam XV annorum, voluntate et consilio amicorum et parentum meorum, bona fide et sine dolo, cum hac carta dono, et jure permutacionis seu escambii in perpetuum trado et derelinquo tibi domino Guillelmo Montispessulani, filio quondam Mathildis duccisse, et tuis, ad omnes voluntates vestras et vestrorum plenarie faciendas, sine omni inquietudine et appellacione mea et meorum, videlicet totam terciam partem, et generaliter totum hoc, quicquid sit, quod ego habeo vel umquam habui vel habere ulla ratione possum vel debeo in toto esmero auri vel in monetis auri, sicut umquam pater meus melius ullo tempore habuit et tenuit, vel aliquis per eum. Ideoque ego Guillelmus, dominus Montispessulani, filius quondam Mathildis duccisse, per me et per meos, bona fide et sine dolo, cum hac carta dono et jure permutacionis seu escambii in perpetuum trado et derelinquo tibi Poncio Guillelmo et tuis, ad faciendas omnes voluntates tuas et tuorum, ad dandum, vendendum, impignorandum, vel quocumque modo volueritis alienandum, exceptis sanctis, clericis et militibus, cum consilio tamen meo vel meorum, videlicet totam unam pilam meam tabule, cum terra in qua est, et cum suis omnibus pertinentiis, illam scilicet que superior est a cercio in tabulis Cambiatorum, et confrontatur cum alia tabula mea a vento, via in medio, et ab aquilone cum ecclesia Sancte Marie, via in medio, et retro cum via publica de Draparia. Et hanc tabulam seu pilam cum suis omnibus pertinentiis faciam te et tuos semper habere et tenere quiete, et ab omni contradicente homine et femina jure semper defendam. Item nos ambo quisque alteri stipulanti promittimus, cum omni renunciatione juris scripti et non scripti, quod contra hec escambia vel aliquid horum nullo jure vel ratione vel consuetudine veniemus, vel aliqua occasione, seu aliquis per nos, sed ita totum firmum et stabile manere semper faciemus. Ego Guillelmus, dominus Montispessulani, recipio te Poncium in Dei fide et mea. Testes sunt Guillelmus de Mesoa, Guiraudus Atbrandi, Guillelmus Ugo,

Guillelmus Rotgerius, Bernardus Guillelmi, Berengarius Aimerici, et Guillelmus Raimundi, qui hec scripsit.

Arch. mun. de Montp., Mémorial des Nobles, fol. 73 ro et vo.

VII.

LETTRES DE SAUVEGARDE DE LOUIS VIII EN FAVEUR DES HABITANTS DE MONTPELLIER.

(Juin 1226.)

Ludovicus, Dei gratia Francorum rex. Notum facimus universis, tam presentibus quam futuris, quod nos litteras inclite recordationis regis Ludovici, genitoris nostri, vidimus in hec verba :

Ludovicus, Dei gratia Francorum rex. Noverint universi, presentes pariter et futuri, quod nos in salvo conductu nostro et protectione nostra recipimus dilectos nostros consules, consulatum, et una consulatus Montispessulani villam Montispessulani et universitatem ville, et omnes et singulos de universitate ville et de castris et locis pertinentibus ad dictam villam, cum universis rebus eorum, sicut alios burgenses nostros, bona fide reddendo debitas consuetudines et pedagia; et volumus quod tam ipsi quam res eorum salvi sint et securi in toto regno nostro, et in tota terra nostra et amicorum nostrorum, eundo et redeundo, et moram faciendo. Hanc autem protectionem et conductum concedimus vobis R. Lamberti, R. Lupi, consulibus dicte ville, et R. de Conchis et R. de Salzeto, recipientibus pro aliis consulibus et universis et singulis dicte ville et castrorum; que omnia volentes gaudere perpetua firmitate, presentem paginam sigilli nostri auctoritate precepimus confirmari, salvo jure alieno.

Actum in obsidione Avinionis, anno Dominice Incarnationis Mo ducentesimo vicesimo sexto, mense junio.

In cujus rei testimonium, presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum.

Actum apud Aquas Mortuas, anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo, mense junio.

Arch. mun. de Montp., Grand Chartrier, Arm. B, Tiroir VI, No 3. Original sur parchemin, avec grand sceau royal en cire verte, attaché au moyen de lacs de soie rouge et verte.

VIII.

BULLE D'ABSOLUTION DE GRÉGOIRE IX POUR LES HABITANTS DE
MONTPELLIER COUPABLES DE DÉLITS COMMERCIAUX.

(4 Janvier 1228.)

Gregorius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo Magalonensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Ne homines de Monte pesulano, qui scienter in mercimoniis excommunicatis participasse dicuntur, nisi per absolutionis beneficium subveniatur eisdem, aliquam in animabus difficultatem incurrant, auctoritate presentium tue fraternitati mandamus, quatinus homines ipsos ab excommunicatione, qua propter participationem hujusmodi tenentur astricti, sine difficultate qualibet et gratis absolvere, juxta formam Ecclesie, non postponas, et injungas eis super hoc penitentiam salutarem. *

Datum Laterani, Il non. januarii, pontificatus nostri anno primo.

Arch. mun. de Montp., Grand Chartrier, Arm. E, Cass. V. Expédition originale sur parchemin, avec sceau en plomb, au nom de Grégoire IX.

IX.

LETTRES DE JAYME 1er AUTORISANT LA CONSTRUCTION DE MAISONS EN DEHORS DE L'ENCEINTE ET EN FACE DU PORT DE LATTES.

(22 Juillet 1229.)

Manifestum sit cunctis, presentibus et futuris, quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, comes Barchinone, et dominus Montis

pessulani, cupientes jus suum cuique tribuere,..... laudamus et concedimus tibi Stephano Catalano, dilecto et fideli nostro, quod tu, sine contradictione nostra et cujuslibet persone, possis domum seu domos construere, prout tibi placuerit faciendum, in illis casalibus seu in illo solo quod est extra portale Lombard de perrata de Latis, in quo casali sunt tres corde, et confrontatur ex una parte cum croso Leszi de perrata, via publica in medio, et ex altera cum vallato ville Latarum, et ex altera cum honore Petri Fornerii et Bernardi de Boscho, viaculo in medio, et ex altera cum honore Petri de Palars, quod solum ad te pertinet, tam ex successione patris tui pro dimidia, quam ex concessione seu venditione tibi facta a Guillelmo Catalano, qui in eodem habebat aliam dimidiam.... Datum Barchinone, undecimo kalendas augusti, anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo nono.

Signum Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, comitis Barchinone, et domini Montispessulani.

Hujus rei testes sunt, etc.

Signum Petri de Sancto Melione scriptoris, etc.

Arch. mun. de Montp., Grand Chartrier, Arm. A, Tiroir XVIII,
No 1. Original sur parchemin, avec sceau royal en cire jaune.

X.

CHARTE DE NUGNEZ-SANCHE SEIGNEUR DE ROUSSILLON, SAUVE

[ocr errors]

GARDANT LE COMMERCE DES HABITANTS DE MONTPELLIER SUR

MER ET SUR TERRE.

(18 Juin 1231.)

In nomine Domini. Sit certum cunctis, presentibus atque futuris, quod nos Nuno Sancius, Dei gratia dominus Rossilionis, Vallis Asperii, Confluentis et Ceritanie, volentes et cupientes diligere, deffendere et custodire consules et consulatum Montispessulani, et omnes et singulos de Montepessulano et ejus districtus, et res ipsorum , per nos et per omnes homines nostri districtus, et per

omnes amicos nostros, recipimus omnes homines et singulos Montispessulani et districtus ejusdem, et omnes res eorum, per terram, per mare, et in omnibus locis, eundo, stando et redeundo, in vero et perpetuo amore pacis et dilectione; et promittimus et convenimus consulibus et consulatui Montispessulani, presentibus et futuris, et universis et singulis hominibus de Montepessulano, et vobis R. Lupo, et B. Amelii, consulibus Montispessulani, nomine predictorum stipulantibus, quod dictis consulibus et consulatui et omnibus et singulis hominibus de Montepessulano et ejus districtus tenebimus et observabimus ubique, et a nostris subjectis teneri et observari faciemus veram et perpetuam et firmam pacem, et quod dictam pacem nos vel nostri aliquo modo vel aliqua occasione non infringemus.

Item promittimus vobis dictis consulibus, et omnibus et singulis de Montepessulano, quod nos bona fide custodiemus, deffendemus et salvabimus omnes et singulos homines et Montispessulani et districtus ejusdem, et res eorum, per terram et per mare, in tota dominatione

nostra.

Item custodiemus et deffendemus et salvabimus bona fide omnes et singulos homines Montispessulani et districtus ejusdem, et res eorum, per terram et per mare, et in omnibus aliis locis, ab omnibus hominibus et singulis nostre dominationi subjectis.

Predicta omnia et singula firma et illibata semper tenebimus, et a nostris hominibus teneri et observari in perpetuum faciemus. Sic Deus nos adjuvet, et hec sancta Dei Evangelia, a nobis corporaliter

tacta.

Preterea promittimus vobis dominis consulibus per stipulationem, sine sacramento tamen, et successoribus vestris consulibus et consulatui Montispessulani, et omnibus et singulis de Montepessulano, quod vobis et successoribus vestris consulibus et consulatui Montispessulani, et omnibus et singulis de Montepessulano, consulimus bona fide, cum a vobis vel a dictis successoribus vestris, sive ab aliquo vel aliquibus de Montepessulano fuerimus requisiti. Retinemus tamen in omnibus predictis et singulis salvam per omnia fidelitatem

« AnteriorContinuar »