Imágenes de páginas
PDF
EPUB

fidei, est inventum, discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus, si tibi constiterit ita esse, universitatem Marsiliensem predictam quod hujusmodi juramentum observent, ac eisdem consulibus et universitati Montispesulani de dampnis et injuriis supradictis plenariam satisfactionem impendant, monitione premissa, per censuram ecclesiasticam, sicut justum fuerit, appellatione remota, compellas.

Datum Laterani, II non. januarii, pontificatus nostri anno tertio. Arch. mun. de Montp., Arm. E, Cass. IV, No 44. Parchemin original, avec sceau en plomb.

XXVII.

LETTRES DE LOUIS IX PRESCRIVANT RÉPARATION, DE LA PART DES MARSEILLAIS, AUX BOURGEOIS DE MONTPELLIER.

P. de Autolio, miles, senescallus Carcassone et Biterris, universis presentes litteras inspecturis, salutem et dilectionem.

Litteras clausas excellentissimi domini nostri Ludovici, Dei gratia regis Francorum illustris, nos recepisse noveritis, sub hac forma: Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, dilectis suis senescallo Carcassone et archidiacono Aquensi, salutem et dilectionem.

Cum vobis nostris litteris dedimus in mandatis ut inquestam faceretis super eo quod cives Massilie dicebantur multa dampna et injurias intulisse civibus Montispessulani in portu nostro Aquarum Mortuarum, mandamus vobis quatinus, si inveneritis quod dicti cives Massilie dictis civibus Montispessulani injurias intulerint sive dampna, resarciri et emendari faciatis eisdem. Ceterum mandamus vobis predicto senescallo quatinus, si contingat aliquem de civibus Montispessulani aliquid debere alicui de terra nostra, res aliorum civium de Montepessulano pro dicto debito non arrestetis, nisi sint debitores seu fidejussores, aut commune Montispessulani de justicia exhibenda fuerit in deffectu.

Arch. mun. de Montp., Grand Thalamus, fol. 46 ro.
En tête: Non fuit completa.

XXVIII.

BULLES DES PAPES ALEXANDRE IV, URBAIN V ET GRÉGOIRE XI, QUI INTERDISENT AUX DÉBITEURS LES ÉGLISES COMME ASILES.

(5 Janvier 1257, 2 Janvier 1363, 17 Janvier 1376.)

Urbanus episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis consulibus et universitati Montispessulani, Magalonensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem.

Devotionis vestre sinceritas promeretur ut votis vestris, in hiis presertim que in prosecutione vestrorum jurium nobis cedant ad commodum, favorabiliter annuamus. Dudum siquidem felicis recordationis Alexander papa IIII, predecessor noster, ne aliqui ecclesiarum prelati vel clerici Magalonensis diocesis aliquos laicos de Montepessulano dicte diocesis, qui ad ecclesias suas confugerent, ut creditores suos, quibus ex causis legitime obligati essent, suo jure defraudarent, in ipsis ecclesiis receptare vel defendere presumerent, duxit per suas litteras inhibendum, quarum litterarum tenor talis est:

Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis consulibus et universitati hominum Montispessulani, Magalonensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem.

Fidei ac devotionis vestre studia merito nos inducunt, ut vos affectu benivolo prosequamur, et a gravaminibus et dispendiis, quantum cum Deo possumus, preservemus, vobis adversus illatores gravaminum et dispendiorum hujusmodi congruis remediis precavendo. Sane lecta coram nobis petitionis vestre series continebat, quod nonnulli laici de Montepessulano, ex mutui seu depositi aut aliis causis legitimis diversis creditoribus obligati, ut creditores ipsos jure suo defraudent, ad ecclesias loci ejusdem et alias Magalonensis diocesis confugiunt, qui per easdem ecclesias defenduntur, ut debita que juste debentur predictis creditoribus non solvantur; sicque tali

pretextu predicti creditores jus suum nequeunt obtinere. Quare nobis humiliter supplicastis ut, cum Ecclesia nullos debeat in injusticia confovere, a qua omnis justicie rectitudo deberet potius suboriri, providere indempnitati vestre super hoc paterna solicitudine curaremus. Jacturis igitur et dampnis vestris in hac parte volentes occurrere, devotionis vestre supplicationibus inclinati, ne aliqui ecclesiarum prelati vel clerici Magalonensis diocesis tales in ecclesiis suis receptare, seu taliter defensare presumant, auctoritate presentium districtius inhibemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Laterani, nonis januarii, pontificatus nostri anno tertio. Nos itaque, vestris in hac parte supplicationibus inclinati, inhibitionem predictam auctoritate apostolica innovamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre innovationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Avinioni, IIII non. januarii, pontificatus nostri anno primo.

Arch. mun. de Montp., Arm. F, Cass 5, No 52 (Original sur parchemin, avec sceau en plomb), et Grand Thalamus, fol. 153 vo (Transcription).

Gregorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis consulibus et universitati ville Montispessulani, Magalonensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem.

Licet ex suscepti cura regiminis universis Christi fidelibus debitores effecti, eos diligere, ipsorumque indempnitatibus, quantum nobis est possibile, consulere teneamur, quosdam tamen affectu amplectimur speciali, circa quos eo diligencius solicitudinis persol

T. I.

15

vimus debitum, quo nostro pectori noscuntur sincerius inherere. Sane dudum, pro parte consulum qui tunc erant ac universitatis hominum Montispessulani, Magalonensis dyocesis, exposito felicis recordacionis Alexandro pape IIII, predecessori nostro, quod nonnulli laici de Montepessulano, ex mutui seu depositi, aut aliis causis legitimis, diversis creditoribus obligati, ut creditores ipsos jure suo defraudarent, ad ecclesias loci ejusdem et alias dyocesis Magalonensis confugiebant, qui per easdem ecclesias defendebantur, ut debita, que juste debebantur, predictis creditoribus non solverentur, sicque, tali pretextu, predicti creditores jus suum obtinere nequibant; ac humiliter supplicato ut providere super hoc paterna solicitudine curaret prefatus Alexander predecessor, hujusmodi supplicacionibus inclinatus, per suas litteras, quarum tenor inferius est insertus, ne aliqui ecclesiarum prelati vel clerici dicte Magalonensis dyocesis tales in suis ecclesiis receptare, seu taliter defensare presumerent, districtius inhibuit; ac felicis recordacionis Urbanus papa V, predecessor noster, hujusmodi inhibicionem per suas litteras innovavit. Tenor autem dictarum litterarum ejusdem Alexandri talis est :

Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis consulibus et universitati hominum Montispessulani, Magalonensis dyocesis, salutem et apostolicam benedictionem.

Fidei ac devocionis vestre studia merito nos inducunt, ut vos affectu benivolo prosequamur, etc.

Datum Laterani, nonis januarii, pontificatus nostri anno tercio. Volentes igitur vos prossequi favoribus oportunis, vestris in hac parte supplicacionibus inclinati, auctoritate apostolica vobis tenore presencium concedimus, ac eciam statuimus, ut, si laicus, vel clericus cum unica et virgine conjugatus, eciam incedens in habitu et tonsura, obligatus ad carceres, ad aliquam ecclesiam Magalonensis dyocesis, ut fraudet re ipsa creditorem suum, causa presidii confugiat, sic confugiens, facta prius per episcopum Magalone, pro tempore existentem, seu ejus officialem vel ipsius locumtenen

tem, aut per alium ad hoc ab eis seu eorum altero deputatum, informacione summaria et secreta de fraude ac debito, de mandato dicti domini episcopi sive officialis vel ejus locumtenentis, aut alterius ab eis seu eorum altero deputati, requisitus per creditorem, de hujusmodi ecclesia illico extrahatur, et sub fida custodia, expensis illius ad cujus instanciam extractus fuerit, ipso extracto existente expensas ipsas non solvendo, detineatur; et per hujusmodi episcopum, officialem, sive locumtenentem, partibus justicia ministretur, nisi creditori seu creditoribus super debito daretur securitas per sufficientes et ydoneas cauciones. Quod si super restitucione facienda de sic detento per curiam temporalem dictus episcopus, sive ejus officialis aut ipsius locumtenens predicti, in cognicione principalis negocii aliqualiter impedirentur, sic extractus ab ecclesia ad ipsam reducatur, et eciam restituatur, ac libertate et immunitate gaudeat sicut prius.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre conces sionis et constitucionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Avinioni, XVI kalendas februarii, pontificatus nostri anno sexto. P. Volmaneire.

Arch. mun. de Montp., Grand Thalamus, fol. 154 ro.

XXIX.

LETTRES DE CRÉANCE DE LA RÉPUBLIQUE DE GÈNES POUR DEUX DE SES

ENVOYÉS.

(6 Juillet 1257.)

Viris nobilibus, dominis terrarum, potestatibus, castellanis, aliisque locorum rectoribus universis, presentes litteras inspecturis,

« AnteriorContinuar »