Imágenes de páginas
PDF
EPUB

illatis, tam in mari quam in terra, subditis et habitatoribus regni nostri, per alienigenas, subditos tam illustribus regibus Aragonum et Majoricarum, consanguineis nostris carissimis, quam comunitatibus Janue et Saone, et nonnullis aliis, et propter eas eciam que sperabantur verisimiliter commitende, nos, subditis nostris volentes, ut tenemur ex debito commissi nobis regiminis, de opportuno remedio providere super premissis, de quibus tamen dampna passis nondum per curiam nostram per marche concessiones provisum est, habita pleniori deliberatione nostri consilii, certam ordinationem duxerimus faciendam, vobis et vestrum cuilibet precipiendo mandamus, districtius injungentes, quatinus ordinationem premissam, de qua liquebit, de puncto in punctum observetis et exequamini diligenter, taliter id acturi, quod, ob vestri negligenciam vel deffectum, predicti subditi et incole regni nostri ad nos redire querelosi, contra tenorem ac formam dicte ordinationis, amplius non cogantur, in premissis et circa premissa et eorum executionem, mutuis requisitionibus faciendis adinvicem parendo, et prestando alter alteri, si et prout opus fuerit, consilium, auxilium et ju

vamen.

Datum apud Petram Fontem, XXVIa die novembris, anno Domini Mo CCC XXX tercio.

Per dominum regem, ad relationem Raymundi Saqueti et magistri Roberti Le Clerc. Chambellan.

Arch. mun. de Montp., Arm. C, Cass. XX, No 4. Original à queue de parchemin, avec fragment de grand sceau royal en cire jaune; et Grand Thalamus fol. 63 ro.

CIII.

SUPPLIQUE DES HABITANTS DE MONTPELLIER RÉCLAMANT AUPRÈS DU ROI

DE FRANCE LE LIBRE USAGE DE LEURS GRAUX.

Au Roy nostre sire supplient humblement les consuls et les habitanz de la ville de Montpellier, de Narbonne, et les autres du pais, que,

comme ou temps passé il eussent acoustumé de mener et passer blez, autres vitailles et marchandises, qui venoient par mer, par la robine qui vient de Rozer en Aigues Mortes, et de Aigues Mortes par le gré venir en l'estang, pour aler d'illecques a Montpellier, et crendroit la dite robine de Rozer soit si empeschié que nuls n'y puet passer chargiez de blef ou d'autres marchandises, et le gré aussi de Eves Mortes si serrez que nulle navie chargié n'y puet entrer en l'estang, pour quoi les marcheans et touz les habitanz du pais sont trop malement grevez, qu'il plaise au Roy nostre sire ottroier de sa grace especial que les marcheans, en apportant blef et autres marchandises venant du Rozer ou d'autres parties par mer, les puissent jusques au gré de Carnon mener, et par ycelui entrer en l'estang, jusques a tant que la dite robine de Rozer soit depeschié, et le dit gré d'Aigues Mortes ouvert aussi, si que navies chargiez puissent aler et passer par l'un et par l'autre, en paiant touz jourz a Aigues Mortes les creuz, travers, leudes, et autres redevances au Roy nostre sire deuz, aussi comme se il passoient par la dite robine de Rozer ou par le gré d'Aigues Mortes.

Arch. mun. de Montp., Arm. B, Cass. XX, No 24 bis. Parchemin original, sans date, mais d'une écriture attestant le XIVe siècle.

CIV.

RÉPARATIONS PRESCRITES PAR PHILIPPE DE VALOIS AU GRAU VOISIN DE L'EMBOUCHURE DU LEZ ET COMMENCEMENT DE MISE A EXÉCUTION.

[merged small][ocr errors]

Anno Domini millesimo trecentesimo tricesimo tercio, et decima septima die marcii, domino Philippo Francorum rege regnante. Noverint universi et singuli quod, receptis per nobilem virum dominum Hugonem de Carsano, militem, rectorem regium Montispessulani,

quibusdam litteris patentibus regiis, sigillo magno regio sigillatis in pendenti, ut prima facie apparebat, sibi presentatis pro parte dominorum consulum maris Montispessulani, quarum litterarum regiarum tenor talis est

Philippus, Dei gratia Francorum rex, senescallo Bellicadri, ac rectori nostro Montispessulani, vel eorum locatenentibus, salutem. Supplicaverunt nobis procurator noster et consules maris Montispessulani quod, cum ad ipsos consules pertineat cura et sollicitudo repparationis gradus, per quem vehuntur et revehuntur mercature de Montepessulano ad Aquas Mortuas, et propter dampnosas inundationes fluminis Lani, cadentis in dictum gradum, que a tribus annis citra plus solito evenerunt, dictus gradus in aliquibus partibus sit adeo arena et sordibus impeditus, quod navigia dictas mercaturas vehentia ibidem navigare nequeunt sine periculo naufragandi, et ob deffectum repparationis dicti gradus emolumenta nostra, que ex dictis mercaturis percipimus apud Aquas Mortuas, et mercatorum ac rei publice commoda minuuntur, quatinus in hac parte de competenti providere remedio dignaremur, videlicet quod, ad triennium, aliquam moderatam impositionem, super quolibet ex navigiis et mercaturis per dictum gradum transeuntibus, faciendam et levandam per eos, in repparationem gradus predicti fideliter convertendam, concederemus eisdem, presertim cum redditus nec emolumenta habeant, unde possint dictam repparationem facere, sicut dicunt. Nos, eorum supplicationi annuentes, mandamus vobis, et vestrum cuilibet, quathinus, si, vocatis aliquibus ex electoribus mercatoribus et aliis probis viris Montispessulani et aliorum locorum, de quibus vobis expediens videbitur, una cum procuratore nostro vestre senescallie, summarie et de plano constiterit de necessitate repparationis predicte, dictam moderatam impositionem, vel aliam quam magis expedientem noveritis, faciendam et levandam per eos, ob repparationem predictam, auctoritate nostra eisdem concedatis. Volumus tamen quod de hiis, que inde percipient et expendent, annis singulis compotum fideliter vobis reddant.

Datum apud Nemus Vicenarum, die vicesima septima julii, anno Domini millesimo trecentesimo tricesimo tercio.

Per dominum regem, ad relationem domini regis. Saqueti. Aubigni.

Idem dominus rector, volens exequi mandatum regium, concessit litteras suas citatorias dictis consulibus, suo sigillo sigillatas, quarum tenor talis est :

Hugo de Carsano, miles, rector regius Montispessulani, Guillelmo Raymundi, servienti regio, ceterisque servientibus regiis Montispessulani, et eorum cuilibet, ad quos presentes littere pervenerint, salutem.

Litteras patentes regias, sigillo magno regio in pendenti sigillatas, nos recepisse noveritis, sub hiis verbis:

Philippus, Dei gratia Francorum rex, senescallo Bellicadri, ac rectori nostro Montispessulani, vel eorum locatenentibus, salutem.

Supplicaverunt nobis procurator noster et consules maris Montispessulani quod, cum ad ipsos consules pertineat cura et sollicitudo repparationis gradus, per quem vehuntur et revehuntur etc.

Verum, cum nos, ad requisitionem consulum predictorum, die sabbati mane in dicto loco ipsius gradus personaliter interesse intendamus, causa exequendi mandatum regium predictum, idcirco, auctoritate dicti mandati regii, vobis et vestrum cuilibet precipiendo mandamus, quathinus requiratis bajulum Montispessulani illustris domini regis Majoricarum, et in ejus deffectu locumtenentem ibidem pro ipso domino rege, nec non etiam bajulum de Latis, ut ad dictam diem et horam citent mercatores et alios qui eis nominabuntur, pro predictis adimplendis, prout eis subsunt aut sub suis jurisdictionibus contigerit repperiri; alioquin, in eorum deffectu, dictam citationem faciatis; citantes etiam providum virum magistrum Petrum de Banio, procuratorem regium substitutum, ad dictos diem et horam, cum eum presens negocium tangat, juxta mandatum regium predictum. Reddatis litteras sigillatas, et nos certificetis diligenter de citationibus premissis et de nominibus citatorum.

Datum in Montepessulano, decima septima die marcii, anno Domini millesimo CCC XXXIII.

Quas litteras citatorias Guillelmus Raymundi, serviens regius Montispessulani, repportavit, et retulit dicto domino rectori se citasse providum virum dominum Petrum de Banio, jurisperitum, procuratorem regium substitutum, ad comparendum coram ipso domino rectore, die, loco et hora, et ad id, prout continetur in litteris citatoriis antedictis. Retulit etiam citatos fuisse venerabiles viros et discretos mercatores Montispessulani, qui sunt de electoribus ville Montispessulani, infrascriptos, ad comparendum simili modo coram ipso domino rectore, juxta dictarum continentiam litterarum, videlicet Salvatorem Guillelmum, Guiraudum Genes, Petrum Boni amici, dominum Thorum de Podio, thesaurarium regium senescallie Bellicadri, Pontium Alamandini, Egidium Bertholomei, Bernardum Arnaudi, Bernardum de Pertot, Bernardum de Murles, Petrum Pauli, Hugonem Fabri, Egidium Viridarii, Guillelmum Cesane, Raymundum Franchi juniorem, Johannem Claparede, Bernardum Duranti, Pontium Calvelli, Raymundum Fabri, Jacobum Rodesii, Guillelmum de Perugiis, Nicolaum et Franciscum Ymberti fratres, Petrum de Durayca, et Guillelmum Juvenis de Montepessulano, per Guillelmum Ordi, servientem bajuli Montispessulani, et mandato bajuli predicti, ac Petrum Benedicti de Aquis Mortuis, et Durantum Peregrini de Marcilia, patronum, ut dicitur, unius galee; item de Latis Guillelmum Bos, bajulum, Guillelmum Lauterii, consulem, Nicolaum Gardiole, Bernardum Coste, et Jacobum Grimaudi, ad comparendum coram ipso domino rectore, ut supra.

Qua die et hora matutina superius assignata, intitulata decima nona die marcii, comparuerunt apud gradum de Latis, juxta stagnum, circa finem Robine, in loco vulgariter dicto La Goleta de Latas, coram dicto domino rectore, dictus procurator regius substitutus, prout de sua potestate constat per quasdam litteras patentes providi viri domini Guillelmi Bonerii, jurisperiti, procuratoris regii substituti, suoque sigillo, ut prima facie apparebat, sigillatas in dorso,

« AnteriorContinuar »