Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ditorum nostrorum armatores predicti debeant abstinere, et quod cauciones, que per dietos armatores galearum de cetero prestabuntur, ad subditos regni nostri, sicut ad amicos alios communis Janue, extendentur et specialiter prorogentur. Premissis autem omnibus et singulis concensit dictus ambaxator, nomine dicti communis, expresse per ́eum protestacione premissa, quod privilegiis et convencionibus, que Januenses in regno nostro Francie habent et habere se dicunt, nullum ex premissis vel eorum aliquo fiat vel intelligatur prejudicium esse factum; dictusque consanguineus noster, et alie gentes nostre pro nobis, de jure nostro regio salvando, expresse fuerunt similiter in contrarium protestati, nec consenserunt, sed contradixerunt, mutuis protestacionibus invicem protestantes. In quorum omnium testimonium et fidem indubiam, presentibus nostrum fecimus apponi sigillum.

Actum Parisius, anno Domini Mo CCC tricesimo quarto, mense januarii.

Par le Roy, a la relacion de son conseil. Vistrebet.-Multiplicata. Arch. mun. de Montp., Arm. C, Cass. XX, No 6. Copie du XIVe siècle sur papier, en double exemplaire.

CVIII.

LETTRES DE PHILIPPE DE VALOIS DÉTERMINANT LA FRANCHISE DES TOILES TRANSPORTÉES DES DIVERS LIEUX DU ROYAUME A AIGUESMORTES ET

A MONTPELLIER.

(22 Juillet 1335)

Philippus, Dei gratia Francorum rex, senescallo Bellicadri, vel ejus locumtenenti, salutem.

Ex parte consulum Montispessulani, nobis extitit graviter conquerendo monstratum, quod, licet in portu de Aquis Mortuis, per quem, non per alium, nisi nostra auctoritate regia in illis partibus aliter deputatum, tele extrahi possunt de regno nostro, impositio facta pro telis hujusmodi consueverit ibi, non alibi, exigi et levari, nichilo

minus magister Johannes Ricardi, judex noster Montispessulani, asserens se ad hoc deputatum a custodibus dicti portus, impositionem predictam a mercatoribus dicte ville Montispessulani, et aliis qui ad dictam villam telas defferunt et adducunt, inde apud Biterras et Narbonam defferendas, et alibi infra regnum, exigere nititur, indebite et injuste, in eorum grave prejudicium, prout dicunt. Cum、 autem predicta impositio, que in portu predicto solvi consuevit, in illis dumtaxat telis que de regno nostro extrahuntur vendicet sibi locum, mandamus vobis, etiam, si opus fucrit, tenore presentium specialiter comittentes, quatenus dictos mercatores, pro telis adductis et adducendis apud Montempessulanum, ut predicitur, et inde extractis et extrahendis, dum tamen de regno nostro minime extrahantur, ad solvendum dictam impositionem compelli, seu propter hoc molestari, aut telas hujusmodi arrestari nullatenus permittatis, ymo, si quid a dictis mercatoribus per dictos custodes, judices, et alios deputatos ab eis, captum fuerit, occasione predicta, a dictis mercatoribus vel exactum, eisdem mercatoribus, cum dampnis et expensis rationabilibus, reddi et restitui faciatis, dictos custodes, judices, et deputatos ad hoc viriliter et debite compellendo, taliter quod, ob vestri deffectum, ad nos recurrere non sit opus.

Datum Parisius, die XXII julii, anno Domini millesimo CCC. tricesimo quinto.

Per cameram compotorum. Chambellan.

Arch. mun. de Montp., Arm. H, Cass. V, No 9. Original

à queue de parchemin.

CIX.

MANDEMENT DU SÉNÉCHAL DE BEAUCAIRE, Philippe de priE, PUNISSANT, EN VERTU DES LETTRES DE PHILIPPE DE VALOIS DU 6 NOVEMBRE 1335,

UN CAS INSIGNE DE PIRATERIE.

(13 Juillet 1336.)

Philippus de Pria, miles domini nostri Francorum regis, senes

callus Bellicadri et Nemausi, rectori et judici regiis Montispessulani, vel lóca tenentibus eorumdem, et eorum cuilibet, salutem.

Litteras patentes regias, in nostris assisiis et senescallia nuper legitime publicatas, recepimus in hec verba :

Philippus, Dei gratia Francorum rex, dilectis ac fidelibus gentibus nostris, parlamentum nostrum nunc vel in futurum tenentibus, nec non et senescallis Tholose, Carcassone, Bellicadri, et aliis universis et singulis justiciariis nostris, aut loca tenentibus eorumdem, ad quos presentes littere pervenerint, salutem et dilectionem.

Regiam decet solertiam ita rei publice curam gerere et subditorum commoda investigare, ut regni utilitas incorrupta persistat, et singulorum status jugiter servetur illesus. Cum igitur, fama publica referente, et ex insinuatione querelosa consulum et habitatorum Biterris, Narbone, Montispessulani, Bellicadri, et plurium habitatorum aliarum civitatum et villarum regni nostri, nobis fuerit intimatum, curiaque nostra sufficienter fuerit informata, quod nonnulli, subditi illustribus regibus Aragonum et Majoricarum, consanguineis nostris carissimis, atque communitatibus de Janua et Saona, et quibusdam aliis regibus, principibus et communitatibus, per mare more piratico incedentes, regnicolis et subditis nostris, blada et alias mercaturas de ultra mare et aliis diversis mundi partibus ad regnum nostrum, pro necessitate rei publice et regnicolarum ejusdem, et specialiter ad tollendum inopiam, que, propter bladi sterilitatem ac indigentiam, anno presenti verisimiliter dubitatur, asportantibus, seu vehi et asportari facientibus, per violenciam et armorum potentiam gravia dampna et intolerabilia, atque atroces injurias, noviter atque alias pluries, intulerunt, nec non et eosdem predictis bladis et mercibus aliis, mala malis accumulando, spoliarunt et depredati fuerunt, insultus interdum ad modum guerre publice facientes in eosdem, licet nos vel dicti nostri subditi contra eos guerram nullam crederemus habere, et quod officiales et justiciarii dictorum regum, principum et communitatum, eas personas representantes, in reddendo justiciam negligentes existunt et hac

tenus extiterunt, ymo, quod pejus est, aliqui ex eis aliquociens eisdem piratis et malefactoribus favorem magnum impendunt, taliter quod non videntur carere scrupulo societatis occulte, in magnum subditorum nostrorum et regnicolarum predictorum prejudicium et jacturam, nostreque magestatis regie vituperium et contemptum; Nos igitur, eisdem nostris subditis et regnicolis de opportuno remedio providere, et eisdem, prout tenemur, justiciam exhibere volentes, deliberatione et consilio habitis cum multis prelatis, baronibus et proceribus regni nostri, statuto imperpetuum valituro, in modum qui sequitur duximus ordinandum; videlicet quod, quandocumque et quocienscumque habitatores aliqui senescalliarum vestrarum vobis, seu alicui vestrum, significaverint se per piratas, seu predones, aut malefactores aliquos, in mari vel in terra, fuisse spoliatos, depredatos seu disraubatos, vos, seu loca tenentes vestri, seu alii a vobis deputandi, de predicta raubaria, depredatione, seu spoliatione summarie et de plano informationem summariam fieri facietis, et, per dictam informationem, vel aliam, per justiciarios vel officiales nostros, vel alios debite factam, de predictis significatis vobis apparuerit, ad requisitionem conquerentis seu significantis, ab eodem denuntiante seu significante cautione recepta, tali qualem arbitrio vestro dare poterit, malefactores, piratas, seu predones predictos, seu participes eorum, complices et fautores, et eorum bona, si eos in senescalliis vestris, vel earum ressortis, repereritis, capietis, et tamdiu captos tenebitis, donec ex integro satisfecerint dampna passis, et nobis et parti emendam prestiterint competentem. Si vero dicti pirate seu malefactores in senescalliis vestris vel earum ressortis non potuerint reperiri, bona omnium et singulorum justiciabilium et subditorum regum, principum et communitatum, quorum seu quarum dicti pirate seu predones subditi vel justiciabiles existent, in vestris jurisdictionibus inventorum, ad manum nostram ponetis, et tamdiu sine recredentia tenebitis, usquequo dampna passis fuerit plenarie satisfactum, vel per nos seu curiam nostram aliud fuerit ordinatum. Quibus bonis ad manum nostram positis, per vestras pa

tentes litteras reges, principes. et communitates predictos, seu eorum officiales, personas eorum representantes, seu quoscumque alios, quorum dicti malefactores justiciabiles et subditi existent, requiretis ut predictis regnicolis nostris et subditis, hujusmodi dampna passis, restitutionem plenariam fieri faciant, tam de principali, quam de expensis et interesse propter hoc subsequtis, de qua requisitione et responsione, quam facere voluerint, gentes nostras pro tempore parlamentum nostrum Parisius tenentes, ut citius poteritis, certificare curabitis. Que gentes, visis informationibus, requisitione et responsione predictis, per concessionem marche, vel aliter, dictis subditis nostris dampna passis, absque iteratione alterius requisitionis, de remedio opportuno providebunt, prout eis videbitur faciendum, taliter quod dicti regnicole et subditi nostri per terram et mare mercari possint, incedere paciffice et quiete, solvendo pedagia et reddibentias consuetas, et quod ex nunc amplius in talibus non graventur, sed ab injuriis et indebitis molestiis deffendantur. Quare dictis gentibus nostris, pro tempore parlamentum Parisius tenentibus, et vobis senescallis predictis, et loca tenentibus vestris, damus tenore presentium in mandatis, quatinus statutum seu ordinationem nostram predictain faciatis inviolabiliter observari, et eam in locis sollempnibus nobis subditis publicari, ut ad illorum quorum interest vel potest tangere noticiam deducatur, statutis, graciis et quibuscumque aliis ordinationibus contra predictam nostram ordinationem seu statutum precedentibus non obstantibus quibuscumque. In cujus rei testimonium, sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum Piciacy, die VIa novembris, anno Domini millesimo CCC. tricesimo tercio.

Verum, cum Johannes et Guillelmus de Badonis, Petrus Raynardi, Rotgerius Caboti, Poncius Grimaudi, Guiraudus Genesii, et quamplures alii mercatores Narbone, Montispessulani et Biterris, domini nostri regis subditi, nobis graviter conquerendo significaverint, quod, cum ipsi nuper, in anno Domini millesimo CCCmo tricesimo quarto, mense augusti, in quadam cocha Petri Nicholay de

« AnteriorContinuar »