Imágenes de páginas
PDF
EPUB

siodorense, salutem in Domino. Cum omnes homines, jure naturali inspecto, gaudere debeant privilegio libertatis, ac inter ceteros Christiane fidei ministros, ecclesia, ut pote mater omnium fidelium, libertatis privilegium non solum concedere, sed etiam ab aliis Christi fidelibus concessum tueri ac protegere teneatur, juxta sacrorum canonum instituta ac legum secularium legitimas sanctiones; ideo nos, sanctorum patrum institutis inherere volentes, quasdam libertates inferius annotatas burgensibus nostris de Crebanno, qui nunc sunt et qui in posterum in eadem villa fuerint moraturi, et eorum heredibus, diversis super hoc tractatibus habitis, ac utilitate ecclesie nostre pensata, prospectis etiam meliorationibus, concedimus sub hac forma. Imprimis enim manum mortuam quam habebamus in hominibus de Crebanno ac possessionibus et bonis eorumdem, in quibuscumque locis existentibus, cum juribus et conditionibus universis ad dictam manum - mortuam pertinentibus, per que posset dictis burgensibus aliquod prejudicium generari, predictis burgensibus omnino remittimus et quitamus; hoc excepto, quod si aliquas posessionnes aliqui vel aliquis eorum hasberent in aliis villis nostris, finagiis et pertinenciis, in quibus manum mortuam habemus,eo veleis decedentibus sine herede proprii corporis ab eo vel ab eis non diviso, ad nos, nomine ecclesie nostre, devenient sicut prius. Item tailliam quam habebamus super homines dicte ville, alte et basse, de triennio in triennium, temperamus et abonamus et limitamus in modum inferius annotatum. Item consuetudinem bladi de grangia nostra, in dicta villa nostra de Crebanno existente, adducendi per eos Autiss. suis sumptibus et expensis. Item consuetudinem de saccis tradendis ad dictum bladum adducendum. Item consuetudinem de culcitris tradendis quotiescumque decanum vel camerarium, seu alios canonicos ad locum illum declinare contingeret, et ibidem pernoctare. Item consuetudinem custodiendi incarceratos, ibidem captos a nobis vel mandato nostro, quos custodire suis sumptibus tenebantur, eis omnino remittimus et quittamus, et volumus quod quoad predicta, plena libertate, eo etiam adjecto, quod si aliquis burgensium decederet non habens propinquum vel consanguineum, bona ejus sine contradictione aliqua ad nos seu prebendarios dicti loci devenerint, et per annum custodientur per camerarium dicti loci vel ejus mandatum ; quo elapso, berede non existente seu non comparente,

penes prebendarios remanebunt. In recompensationem vero omnium et singularum libertatum predictarum, dicti burgenses promittunt nobis decano et capitulo predictis, reddere et solvere centum viginti libras Turonenses annui redditus tantummodo, in perpetuum, nobis in capitulo nostro Autissiodorensi, singulis annis infra Octabas Purificationis B. Marie

Virginis, nomine taillie, et pro tailla memorata, ad quas predictas centum viginti libras Turonenses imponendas et assidendas et recipiendas a sponte volentibus solvere, predicti burgenses tres de seipsis eligent, et camerarius dicti loci alios tres de burgensibus dicte ville eliget, qui coram dicto camerario de fideliter agendo, imponendo et assignando unicuique, juxta facultates suas, congruam portionem prestabunt juramentum. Et si non possunt dicti burgenses concordare de dictis tribus eligendis, camerarius eliget sex de ipsis, et coram eodem jurabunt, prout superius est expressum. Et si aliquis esset qui nollet solvere portionem sibi assignatam, per camerarium vel ejus mandatum solvere compellatur.

Item burgenses predicti pro premissis et in recompensationem premissorum promittunt nobis, nomine ecclesie nostre Autissiodorensis, exsolvere annuatim quintam decimam vini de omnibus vineis in territorio seu finagio de Crebanno constitutis, de quibus prius vicesimam percipiebant ratione decime. Et si quas vineas aliquis burgensium predictorum, in dicto territorio seu finagio acquiret in posterum, similiter quintam decimam nobis exsolvere tenebitur, salva portione presbyteri parochialis ecclesie de Crebanno, quam ut moris est percipiet, et quam per conventiones hujusmodi non intendimus in aliquo diminuere, seu etiam augmentare. Pro dictis vero centum viginti libris annuatim solvendis, dicti burgenses, se et heredes suos et omnes successores in dicta villa de Crebanno residentes, obligant, necnon et omnia bona sua mobilia et immobilia ad quascumque personas devenient, sive sint laïci, sive clerici conjugati, dictam vero quintam decimam vini solvent nobis prebendariis dicti loci, infra festum B. Martini hyemalis, post vindemias, quolibet anno venturi. Quod si per nos vel prebendarios dicti Joci steterit quominus dicta quinta decima solvatur infra dictum terminum, vina sua vendere poterunt, et secundum pretium venditionis a domino dicti vini facte, portionem dicte decime in qua tenebuntur, nobis vel prebendariis solvent in pe

cunia numerata, ligno dolii duntaxat excepto.

re

satisfacient dictis prebendariis, quousque dicti quatuor anni sint elapsi.

Has autem libertates dictis burgensibus concedimus considerata, pensata utilitate ecclesie nostre Autissiodorensis quam recognoscimus et confitemur nos fecisse et esse in premissis et quolibet premissorum. Omnia autem alia jura scilicet justitiam altam et bassam, juridictionem, bannicionem hominum pro crimine vel suspicione criminis, placita, mensuras, preconium, census, curveias carrucarum, necnon et omnia alia jura corporalia et incorporalia, personalia et realia, nobis et successoribus nostris et ecclesie nostre, utpote dominis temporalibus dicte ville et pertinentiarum, et quecumque dominis temporalibus possunt et debent consueverunt competere, preter quam predictas libertates dictis burgensibus concessas, in rebus et personis eorum omnimodo retinemus. Promittentes etiam, eisdem burgensibus, quod nos eisdem predicta jura fideliter conservabimus et predictas libertates. Pro quibus autem adimplendis et inviolabiliter observandis dicti burgenses obligaverunt se, heredes suos, et omnia bona sua mobilia et immobilia, presentia et futura, et specialiter in villa et territorio de Crebanno constituta, videlicet quantum ad omnia supradicta. Promittentes se daturos nobis litteras officialis Autissiodorensis super premissis plenarie adimplendis. Nos vero, decanus et capitulum predicti, bona fide promittimus observare premissa et quelibet premissorum. In cujus rei testimonium et munimen, sigillum capituli nostri presentibus litteris duximus apponendum. Rogantes reverendum patrem nostrum Guillermum, Dei gratia, Autissiodorensem episcopum, ut premissis consentiat, et premissa auctoritate ordinaria placeat confirmare.

Item dicti burgenses, pro premissis et in recompensationem premissorum, mittunt nobis omne jus et usagium quod habebant in nemore de Veriaut, salvis pascuis ad eorum animalia que sibi retinent prout in aliis nostris nemoribus de Crebanno habere consueverunt. Item promittunt nobis solvere pro premissis, ut dictum est, sibi concessis et quittatis, dicti burgenses, mille et quingentas libras Turonenses in pecunia numerata. Item solvere tenebuntur pro premissis sibi, ut dictum est, concessis et quittatis, nobis centum libras Turonenses, in continenti, ad distribuendum in capitulo inter canonicos qui presentes fuerint in eodem. Item promittunt nobis solvere, in recompensationem premissorum, duodecim libras Parisienses pro culcitris emendis in domo nostra de Crebanno; et de iis culcitris tradendis erunt quitti dicti burgenses in perpetuum et immunes. Item solvere tenebuntur in recompensationem premissarum libertatum sibi a nobis concessarum, nobis, dicti burgenses, ducentas libras Turonenses pro prisione facienda ibidem. Item solvere tenebuntur, pro premissis a nobis sibi concessis, geolario nostro sive custodi carceris, centum solidos Turonenses annui redditus, seu assignare eidem qui etiam geolarius habebit, quatuor denarios a quolibet qui ibi incarcerabitur, qui incarceratos custodiet nomine nostro et periculo suo. Item dicti burgenses solvere tenebuntur, ex causis antedictis, prebendariis dicti loci, pro dicta manumortua eis ibi assignata et dictis burgensibus remissa, ut dictum est, usque ad quatuor annos proximo subsequentes, quolibet anno, centum libras Turonenses terminis inferius constitutis. Solvent autem dicti burgenses statim dictas centum libras Turonenses ad distribuendum. Item duodecim libras Parisienses pro culcitris emendis. Item a festo Omnium Sanctorum proximo venturo, usque ad annum, ducentas libras Turonenses pro prisione, et quater centum libras Parisienses de dictis mille quingentis libris Turonensibus, et quolibet anno subsequenti ducentas libras Parisienses, quousque de dictis mille et quingentis libris Turonensib. nobis fuerit integraliter satisfactum. Item prebendariis predictis solvent in compoto B. Lucie proximo venturo, de dictis quater centum libris, quinquaginta libras Turonenses, et in compoto kalendarum maii subsequenti, quinquaginta libras Turonenses, et sic Laurentii. quolibet anno, terminis subsequentibus,

Datum in capitulo nostro generali kalendarum maii, anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo, die sabbati post festum Philippi et Jacobi.

Nos vero Guillelmus episcopus predictus, predictas libertates predictis burgensibus de Crebanno concessas approbamus et eisdem ex certa scientia consentimus, utilitate dicte ecclesie nostre pensata, ac eas autoritate ordinaria confirmamus. In quorum omnium testimonium et munimen ad requisitionem decani et capituli predictorum presentes litteras sigillo nostro duximus roborandas. Datum apud Regennas, anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo, die veneris in vigilia B. (Ex Tabul. Auliss.)

N° 226.

Déguerpissement de la terre de Fleury, léguée au Chapitre d'Auxerre par l'évêque Gui de Mello.

(An 1280, 27 avril.)

Omnibus presentes litteras inspecturis.... Nos Gaufridus de Gienvilla, miles, et Mabilla uxor ejus, salutem in Domino. Noverint universi quod cum inter nos ex una parte, decanum et capitulum Autissiodorense ex altera, super villa de Fleuriaco ejusque pertinentiis, mota esset discordia, nosque de predictis villa et perti.. nentiis nobili viro Humberto de Bello-joco constabulario Francie, homagium fecissemus: Tandem deliberatione diligenti prehabita, ex testimonio fide dignorum et aliis, coram accepimus, et veraciter cognovimus, dictam villam cum ejus pertinentiis ad ipsos venerabiles viros decanum et capitulum Autissiod., ex legato bone memorie Guidonis quondam Autissiodorensis episcopi pertinere. Hinc est quod in dictis villa et pertinentiis ejus nostris litteris publice confitemur nos nullum jus babere, nec etiam habuisse. Et si quod habuimus vel habemus, quod amodo et renunciamus omnino, illudque predictis decano et capitulo remittimus penitus et quittamus, cum dictam villam et ejas pertinentias sine prejudicio animarum nostrarum et sana conscientia non possemus retinere. Volentes quod ipsi decanus et capitulum predictam villam, cum ejus pertinentiis, in perpetuum libere possideant et quiete. Promittentes, per fidem nostram, nos in predicta villa et pertinentiis ejusdem nihil juris per nos vel per alium de cetero reclamare, seu facere reclamari, nec ipsos decanum et capitulum impediemus vel impediri faciemus, quominus dictis villa et pertinentiis pacifice gaudeant tanquam suis. Et ad hec tenenda et inviolabiliter observanda. Nos...... et omnia bona nostra ipsis decano et capitulo specialiter obligamus. Volumus insuper et concedimus quod si nos, seu successores nostros contra premissa vel aliqua premissorum venire contingeret, quod absit, quod venerabilis vir....... qui pro tempore fuerit, in nos heredes seu successores nostros excommunicationis in totam terram nostram interdicti faciant sententiam...... relaxetur quousque ipsis decano et capitulo de premissis omnibus et singulis fuerit integre satisfactum. Renuntiantes specialiter et expresse exceptioni doli fori privilegio militari, privilegio crucis sumpte et assumende...... et quia nos... possi

[blocks in formation]

Anno Domini MCCLXV, in Conversione S. Pauli, fuit tanta inundatio aquarum quod fuit per omnes officinas abbatie S. Mariani, et quod oportuit conventum in infirmitorio comedere.

Anno MCCLXX fuit grave incendium in burgo B. Marie.

Anno Domini MCCLXXX, pridie Idus Januarii, tanta fuit inundatio aquarum apud S. Marianum per omnes officinas abbatie, quod oportuit conventum in claustro comedere in parte juxta templum, et hauriebamus aquam cum manu in puteo, et tenuimus capitulum in templo.

Anno Domini MCCLXIX, vi kalend. aprilis, Ludovicus, rex Francie et omnes filii sui ultra mare proficiscentes, fuerunt apud Autissiodorum.

Anno Domini MCCCLVIII, mense decembri, recessit totus conventus ab ecclesia Sancti-Mariani, propter guerras Anglicorum, et fuit commoratum Autissiodori in ecclesia B. Marie extra muros Autiss. ad annum LXXIII., quo anno, mense julio, videlicet v kalend. augusti iterum reversus est in ecclesiam S. Mariani.

Et eodem anno MCCCLVIII, octavo die mensis martii capta fuit civitas Autissiodori ab Anglicis, videlicet die Focorum ante auroram; et erat dux eorum quidam miles qui dicebatur Robertus Quenole, et ibi fuerunt usque primam diem maii: et die Nativitatis B. M. sequenti, iterum capta fuit a Francis qui eam fortificaverunt et edificaverunt muros et portas destructas per dictos Anglicos; et moratus fuit dictus conventus in dicta ecclesia B. Marie usque ad annum LXXIII.

L'an de grâce м CCCC et vi, le mercredy

v jour de may furent mises au clochier de cette église, en une boiste soldée, les reliques qui s'ensuivent en appareillant ledit cloichier et premièrement plusieurs reliques qui furent trouvées en ladite boiste, en depeçant ledit cloichier pour iceluy appareiller. Item des reliques mises oudit cloichier de monsieur S. Vigile, de S. Jehan-Baptiste, de S. Père et de S. Pol, de la coste S. Germain, du sang des Innocens, du suaire S. Lynart, du mantel S. Martin, de la table du Saine nostre-Seigneur. Puis révérend Père en Dieu frère Richard Colas, abbé de Saint-Marien, frère Jehan Prestat, frère Guillaume Sollement, frère. Regnaud Petit-Robert, religieux demeurans en ladite église, Pierre Cousinot, procureur du roy, maistre Jehan Robiqueaul, Pierre Odevaux l'aisné, Droin Piot, procureurs de ladite église, et je Jacquin Croquart, clerc tabellion du roy nostre sire, qui cette cédule ai escripte de ma propre main, et signé de mon seing manuel l'an et jour dessusdit.

Quoquart, ita est.

Et je Jehan Robiqueaul, tabellion du roy nostre sire, en tesmoing de vérité ay cis mis mon seing manuel avec le tabellion dessusdit.

Robiquelli, Odevaux.

N° 228.

Hommage du comte de Flandres à l'église d'Auxerre, pour ses terres du Nivernais.

(An 1281, 4 juin.)

Omnibus presentes litteras inspecturis Joannes abbas S. Mariani, ordinis Premonstratensis, Joannes abbas S. Petri ordinis S. Augustini, G. archidiaconus Autissiodorensis, M. Archidiaconus in ecclesia Autissiodorensi, prior S. Eusebii, Gaufridus prior de Testis, civitatis et diecesis Autissiodorensis, salutem in Domino sempiternam. Notum facimus universis quod anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo primo, die mercurii post Pentecostes, nos omnes existentes in aula superiori reverendi patris, miseratione divina, Autissiodorensis episcopi, vidimus et audivimus quod nobilis vir Robertus de Flandria, comes Nivernensis, fecit homagium ligium dicto domino Autissiodor. episcopo, de feodo quod tenebat ab eodem episcopo, videlicet de terra et omni baronia et castellania de Donziaco, de Conada, de S. Salvatore, et de Murato, de dicto feodo et pertinentiis eorumdem: quo facto prefatus episcopus investivit eumdem co

mitem de dicto feodo. Hec autem omnia facta fuerunt, nobis omnibus atque Stephano succentore ecclesie Autissiodorensis, magistro Hugone de Hermento, Petro de Appoigniaco, Guillermo de Noa, Stephano sacrista, Henrico de Nivernis, Jacobo de S. Germano, Hugone de SanctoJamgulpho, Regnaudo de Mimochiis, Johanne de Brabyo, Petro Viarii, Guidone Jacobo de Romanis, et Girardo de Villasuper-Arcie canonicis Autissiodorensib. Galterio de Arccio vicecomite de Clameciaco, Hugone de Perreria, domino Sacleriarum, Johanne de Montibus, Guillermo de Arceyo, Joanne de Viriaco, Petro de Penulo, militibus, Adam dicto Bourdon, Regnaudo Pantin et magistro Guillermo de Aurelianis, laïcis presentibus, videntibus, una cum nobis et audientibus. In cujus rei testimonium presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda. Datum anno et die predictis (1).

(Ex Tabul. episc. Auliss.)

N° 229.

Etablissement d'un luminaire de distinction aux fèles de sainte Anne et de sainte Agnès, par Etienne de Châteaudun, sous-chantre d'Auxerre.

(An 1282, 25 août.)

Universis presentes litteras inspecturis : officialis Autissiodor., salutem in Domino. Notum facimus quod in nostra presentia constitutus, vir venerabilis, magister Stephanus de Castriduno, succentor Autissiodorensis, recognovit et asseruit coram nobis, in jure, se assedisse et assignasse viris venerabilibus thesaurario et sacriste ecclesie Autissiodorensis, nomine ejusdem ecclesie, triginta solidos Turonenses annui redditus quos se habere dicebat super domum Stephani Pereux, sitam in burgo S. Petri juxta domum defuncti Boneti, carnificis, ex una parte, et domum defuncti Alexandri, carnificis, ex altera parte, percipiendas et habendas, annis singulis, in perpetuum a dictis thesaurario et sacrista et eorum successoribus, ad Nativitatem Domini nomine Autissiodorensis ecclesie, pro ministrandis septem cereis in festo S. Anne matris B. M. V. et quinque cereis in festo S. Agnetis, ante majus Altare et aliis necessariis faciendis que in festo duplici debent fieri (2). Et pro minis

(I) Reproduit dans la Gallia Christ. t. x11, preuv.

(2) Le nombre impair des cierges ici marqué désigne que c'était à terre, devant l'autel et à la manière des grands chandeliers, que le luminaire se plaçait alors, comme dans les anciennes églises.

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Omnibus presentes teras inspecturis, ofenis ADONS)Doorensis, salutem in Domidi. Niveritas quod in mostra presentia CORSTILETES. Vir VeberaS, ELENster Mi chael de Vermentine, archidacions m enciesa Autissɔod rensi, deda et contessit donatione facta inter vivos, sine spe revocandi et retibendu, sed perpetuo vahitura, venerabilis as viris derado et capetels Autissiŭdonensi, prata sua com skJ cetis, quitate arpetta vel circuler ut é c tur out bestia, que habet sita ut dicitur. inter fortem S. Amatons et moena domini epistrel quid eniter müğendini de Bifast, olotiena pratis que Ò.mitus Haro de Agriva Artssoâorensis camaLocus teret a clits decab, et mali. lem viginti siubos artw redditus, sen andue pensionis, quos habere dicitur assessus super ecciesiam de Place, pra vinen defuncti Steptari Batale, çüm emeral Cactus arriad, vi detur, ai eodem: quam videam dictus arcLOLAS, ERS decisse carour enciesse de Palaco predicte proviga soucis arde pensioris, et quam capuriem Autissaɔdirense prediotus precize ecciese de Palaco distor admorurasse. Cedeus es tunc et transierens in easdem decanum et capetelem, Guide us, proprieta.em, possessionem et Ö:Guam, et connem actionem et prosecrtonem quod et quas habebat vel habere poterat, quacumque de causa, in rebus predicts, retenta esšem archidia, expe ušafrecta dictarem rerum grandm si2k 200 coerul et vitam duxerian Dumanis; et post e as decessam dicta prata et reddas erum dem, cam dictis vignte soods azi u reda tas, erunt að auONDE : LETRODOM éstribebeim que pro būris coltƏZƏLİK, justa sotiladi.nem bone memorie Guid, is quodam Aztass, episcopi, fent in ec

clesia supradicta. In eins rei testimomrum, ai requisitionem dirti archidiaconi, sig um care Autes, una com seu o suo presentibus duximus apponendum. Datom azz: Domini M OC 1XXXI. mense ju

Ez Car Capit A. fol. 121 v°.) No 231.

Meme ohjes que Game la pièce précédente.

An 1284, LA!

Omnibus presentes teras inspecturis, Gulemus miserati ne diruna, Autissiod. epistiças, sauna Doba Noveritis quid z postra presentia constitutus JoLannes, restar enciesse de Palaco, recoEnivit et 1556muli venerat em virum defunctum Mirkætiem gooodam archidiaco

205072 entiesia Autiss, dinasse ecclesie de Pillaro quamdam suam vineam quam a defuncti Batalie dem archidiocus exerat, et 2 star, sitam apud Pasarum inter cimiterium dicti loci et birtum eoniesie predicte; ita tamen quod prv vinea prediola jõem curatus et ejus success.nes qui pro tempore fuerint, nomize ecclesić predicte, ad festum Òmnium Søsttorum virkt sold Tcromeases veneTABULOUS VITIS, Dilectis Ellis derano et capitule. AutissidoreLS. 8. „Tere teneantur in augmentationem distributiinis að bras coth. babas iz Artssiodorensi ecclesia facience. Unde cum bec, secundum quod a ɓde å gnus inte...ximas et mot is idem Johannes expisi, et Dona die asseruit, non DOČTETE SÅ NOEmodia et stistas ecclesie de Pallant predicte, supplicavit nobis

silver et dévote quod nos ad dictos viginti scodis, proct dictum est, persolvendas, eumdem J. Sannem et curatos ipsius ecclesie qui per tempore fuerint, ot girem us et marere velem us in perpetuum ofligatos. Ca as ser: cationi anmbentes, ad tactos viginti sulados predicto

dietis decant et capitulo pro pre

tota vizen pers. Vendus, ipsum curatum et ens successores qui pro tempore dicti carità ecciesse fuemal, in perpetuum obligames, la ca as re testimoniam sicilium postrem presentibus duximus apponendan Ditem ALDO DO OC LXXX mense Juba

Ez Tabui. Copil gulas. fol. 111, v.)

« AnteriorContinuar »