Imágenes de páginas
PDF
EPUB

conlata sunt; ita per hanc nostram auctoritatem in eorum jure ac potestate, absque alicujus diminoratione aut retractione permaneant; et nullus successorum rectorum videlicet memorate ecclesiæ, an eorum dominatione ea quoquo modo abferre, aut in aliam quamlibet partem transferre præsumat; quatenus sublata omni indigentia vestimentorum, pro nobis, conjuge, proleque nostra et pace ac stabilitate totius regni a Deo nobis commissi, alacrius eos indesinenter Domini misericordiam exorare delectet. Et ut hæc nostræ confirmationis auctoritas pleniorem in Dei nomine semper obtineat firmitatem, de anulo nostro subter eam jussimus sigillare.

Signum (Place du monogramme) KAROLI gloriosissimi regis.

JONAS diaconus ad vicem Hludovici recognovit et subscripsit. (Place du secau.)

Data XVII kalendas februarii, anno x, indictione XII, regnante Karolo gloriosissimo rege. Actum Bittoricas civitate, in Dei nomine feliciter. Amen.

(Original aux Archives de l'Yonne.)

N° 7.

Dons de Charles le Chauve à l'abbaye de S. Germain, à l'occasion de la translation du corps de ce Saint.

(9 Janv. 859.)

In nomine sanctæ et individu Trinitatis, Karolus gratia Dei rex. Notum sit omnibus Sanctæ Dei ecclesice fidelibus et nostris præsentibus atque futuris, quia nos Autisiodorum venientes, sacratissimum corpus beati Germani pretiosissimi confessoris Christi solemniter transtulimus, rebusque nostræ proprietatis regiam celsitudinem imitantes, publice honorare decrevimus. Dedimus itaque monasterio Sancti-Germani ad stipendium monachorum Deo ibidem deservientium res pro prietatis nostræ sitas tam in pago Autisiodorensi, quam in Ternotensi et Avalensi, hoc est Luciacum, Uram, Modelagium et Montem Alonem cum eorum appendiciis vel quiequid fidelis noster Gausmarus et modo Iterius ex nostro proprio per nostrum prestitum beneficium visi sunt habuisse, ea videlicet ratione, ut prædictus Itrius nullatenus omnis tempore vitæ memoratas res amittat, nisi forte nos aliubi ei per hoc aliud tribuamus omnibus tamen annis festivitate Sancti-Germani kalendis octobris solidos tres pro hac investitura in censum persol

vere studeat. Confirmamus autem, ut nulli liceat prædictas donationis nostræ res in alics usus ullatenus retorquere, nec aliquod servitium proinde ab eisdem monachis repetendo exquirere sed quicquid exinde juste et rationabiliter fieri potest utilitatibus eorumdem proficiat in augmentum, et animæ nostræ prosit in adjutorium. Ut autem hæc præcellentiæ nostræ donationis auctoritas semper in Dei nomine meliorem obtineat vigorem, manu nostra eam subter firmavimus et de anulo nostro sigillari jussimus. Datum ipso die quinto idus januarii, indictione III, anno XIX, regnante gloriosissimo Karolo rege. Actum Autissiodori civitate, in Dei nomine feliciter. Amen.

(Ex Cart. Manus. S. Germani in carlis regum cap. 8.)

N° 8.

Garde el protection de l'abbaye de S. Germain, par Charles-le-Chauve.

(11 Sept. 860.)

In nomine sanct et individuæ Trinitatis, Karolus gratia Dei rex. Cum petitionibus servorum Dei justis et rationabilibus divini cultus amore favemus, superna nos gratia muniri non dubitamus. Notum sit igitur omnibus Sanctæ Dei ecclesiæ fidelibus et nostris præsentibus atque futuris, qua Hugo karissimus nobis abbas ex monasterio Sancti-Germani Autissiodorensis atque propinquus detulit obtutibus nostris, auctoritatem immunitatis Domini et genitoris nostri Ludovici serenissimi augusti, in qua continebatur insertum qualiter de more parentum suorum idem monasterium ob amorem Dei omnipotentis et tranquillitatem fratrum ibidem consistentium sub plenissima tuitione et immunitatis defensione suscepisset: pro firmitatis tamen gratia postulavit prædictus Hugo abbas et monachi ejusdem monasterii, ut paterno more id ipsum monasterium cum congregatione ibidem Deo famulante, ac cum omnibus rebus ad prædictum monasterium juste pertinentibus sub nostra reciperemus defensione et immunitatis tuitione. Quorum petitiones propter divinum amorem et prædictorum monachorum quietem libenter suscepimus, et sub plenissima defensione ipsam congregationem cum omnibns rebus eidem monasterio juste et rationabiliter aspicientibus retinemus; ita videlicet ut sub nostra defensione liceat eis quiete vivere, et sicut in præcepto Domini et genitoris nostri continetur, nullus episco

pus diœcesis illius vel aliquis ex episcopalibus ministris ibidem aliquod præsumat exercere dominium; neque de rebus ejusdem monasterii aliquid auferre, aut in usus suorum mittere vel quippiam minuere nec abstrahere præsumat; et nullus judex publicus nec quilibet exactor judiciariæ potestatis, vel ullus ex fidelibus nostris in omnibus rebus eidem monasterio nunc subditis ac subdituris ad causas audiendas, vel freda aut tributa exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ejusdem monasterii, tam ingenuos quam servos super terram ipsius commanentes distringendos, nec ullas redibitiones aut illicitas occasiones requirendas Dostris et futuris temporibus ingredi audeat vel ea quæ supra memorata sunt, penitus exigere præsumat, sed liceat memorato abbati suisque successoribus res prædicti monasterii sub immunitatis defensione quieto ordine possidere et quicquid exinde jus fisci exigere poterat in integro eidem concedimus monasterio. Scilicet ut ad peragendum perpetuo tempore monachis ibidem Deo famulantibus augmentum et supplementum fiat. Simul etiam detulerunt serenitati nostræ autoritatem Domini genitoris nostri, in qua erat insertum qualiter idem piissimus augustus concessisset eidem monasterio omne theloneum de negotiatoribus vel de hominibus eorum qui per ipsam casam Dei sperare videntur, vel de hoc quod homines ad eorum dorsa deferunt, et ut in villis eorum seu super terris vel cinctis infra aut foris advenerint et negociatum fuerit omne theloneum per eandem auctoritatem eidem concessisset monasterio. Quorum petitionibus libenter acquievimus, et per hanc nostram auctoritatem præcipimus atque jubemus, ut nemo theloneum nec in civitatibus, nec in mercatibus, aut vicis, seu villis, vel portubus, aut portis ipsi monachi, aut negociatores eorum, aut homines eorum qui per ipsam casam Dei sperare videntur, sicut in præcepto Domini et genitoris nostri continetur, nullum theloneum persolvere cogantur nec infra monasterium, nec in villis, vel territoriis, vel aliis locis ad ipsum pertinentibus homines commanentes Et ut hæc nostræ auctoritatis atque immunitatis præceptio firmior habeatur, ac per futura tempora melius conservetur anuli nostri impressione subter eam jussimus sigillari. Datum II. Idus septembris indictione vi. Anno xx. regnante Karolo gloriosissimo rege. Actum Marduno monasterio, in Dei nomine feliciter. Amen.

[ocr errors]

(Ex Cartulario Ms. S. Germani Autis. in chartis regum, imperatorum, elc. C. 4. fo 24 vo.

[ocr errors]

Confirmation par Charles-le-Chauve d'un don fait aux moines de S. Germain par leur abbé.

(14 sept. 861.)

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, Karolus gratia Dei rex. Si enim ecclesiarum Dei utilitatibus sanctorumque fratrum ibidem Domini obsequiis inservientium, justis ac rationabilibus petitionibus dignanter consulimus, piorum regum morem exercere videmur, ac per hoc non solum id nobis ad præsentis vitæ subsidium, verum etiam ad perbennis remunerationis augmentum profuturum esse credimus. Igitur noverit omnium sanctæ Dei ecclesiæ fidelium, tam præsentium quam et futurorum sollertia, quia venientes quidam sancti fratres ex monasterio beatissimi Germani pontificis Autissiodorensis, suppliciter innotuerunt magnitudini nostræ qualiter quandam_vineolam per largitionem sui abbatis ad proprios usus hactenus tenuissent: ex quo humliter supplicantes precati sunt quatinus eandem ad supplendos scilicet suorum necessarios usus auctoritatis nostræ præcepto eternaliter habendam sibi confirmare dignaremus: si quidem ipsa vinea noscitur esse ex ratione ipsius abbatiæ sita in pago Autissiod. infra fines Vincellense, in loco qui dicitur Valli-Pascentis. Quorum preces libenter suscipientes quia rationanales et salutiferæ nobis visæ sunt, hoc celsitudinis nostræ præceptum jam dictis sanctis fratribus fieri, etc.

Ce litre est du XVIII Cal. octob. anno XXII regn. Caroli. Actum Autissiodoro civitale, ex Cartul. S. Germani Autiss. fol. 27 R°.

[blocks in formation]

atque futuris, quia monachi S. Germani Autissiodorensis monasterii, humiliter petiverunt ut commutationes sibi opportunas autoritatis nostræ præcepto confirmare dignaremur, ne videlicet in posterum ullam inquietudinem per hoc perpeti compellantur. Siquidem sicut in commutationibus eorum insertum habetur acceperunt Riconorum villam XVI. mansos habentem a Conrado comite propinquo nostro in pago Autissiodorense, de fisco quod ei per præceptum nostrum ad proprium douavimus et ipse conjugi suæ Valdrada in dotalitium concessit. Pro hoc ipsi donaverunt Modolaium villam quam nos eis per nostræ autoritatis præceptum in corum stipendium condonavimus. Nec non et in Acliniaco villa mansos tres cum duobus molendinis et piscatione ad integrum a Lothario carissimo filio nostro atque ejusdem loci abbate acceperunt, et super Belticam mansum unum, et in Sidiliaco mansum unum, pro quibus ipsi dederunt in Corbeliis mansum unum et in Aliento mansum unum, et in Villa nova mansum unum, et dimidium, et in Abundiaco mansum unum, et in Baudiliaco mansum unum. Quorum suggestioni clementer annuentes, præcipientes jubemus et jubendo confirmamus ut istæ commutationes perpetualiter sicut nunc gestæ sunt ita permaneant, quatenus a nemine successorum nostrorum violari aut inquietari ullo modo valeant. Ut autem hæc præcellentiæ nostræ confirmatio meliorem semper in Dei nomine obtineat firmitatem, manu nostra subter eam firmavimus, et de annulo nostro eam sigillari fecimus. Datum iv. Non. Decembris indictione x11, anno xxIII, regnante Karolo gloriosissimo rege. Actum Autissiodori, in Dei nomine feliciter. Amen.

(Ex Tabul. S. Germ. Autiss.)

N° 11.

Confirmation par Louis-le-Bègue, de biens appartenant à l'Abbaye de Saint-Germain.

(29 janv. 877).

In nomine Domini Dei æterni et salvatris nostri Jesu-Christi, Ludovicus misericordia Dei rex. Quidquid locis sacris divinis cultibus nuncupatis per præceptum nostræ regalis celsitudinis largimur, hoc nobis ad præsentem vitam felicius transigendam, et ad æternam facilius capescendam profuturum credimus. Noverit igitur omnium sanctæ Dei ecclesiæ tidelium, tam præsentium quam et futurorum

solertia, quoniam venerabilis abbas Hugo ex cœnobio Sancti-Germani Autissiodorensis monasterii ad nostram accedens excellentiam, precatus ut prædicto monasterio S. Germani quasdam res proprietatis nostræ concederemus. Cujus petitionibus libenter annuentes dedimus præfato monasterio S. Germani quandam villam quæ dicitur Modolaius, cum ecclesia in honore S. Petri constructa, quam Conradus comes concambiavit cum fratribus monasterii S. Germani et dote mulieris suæ Vadraldæ, quam etiam villam legime auctorari non potuit, quia fuit in fisco per bannum domini Caroli imperatoris qui dedit ipsam villam Bosoni comiti Boso vero ob amorem et remissionem delictorum animæ senioris sui impetravit præscriptam villam apud Dominum regem Ludovicum fratribus monasterii S. Germani cum omnibus appendiciis suis et quidquid in Tornorensi comitatu de eadem villa in Albonna villa afficit, e quidquid in Autissiodorensi comitatu in villa Ticisnao et Rivisiaco pertinere videtur. Concessimus igitur fratribus monasterii præfatas res cum omnibus adjacentiis, cum silvis, pratis, vineis, aquis, aquarumque decursibus, molendinís, pascuis, exitibus et regressibus. Ut autem hæc nostræ auctoritatis præceptio firmam et inviolabilem semper in Dei nomine obtineat firmitatem, annuli nostri impressione jussimus eam insigniri manu propria subter signantes Datum m. Kalend. Febr. Indictione. x. Anno primo Domini Ludovici serenissimi regis. Actum Noviniaco civitate, in Dei nomine feliciter. Amen.

(Ex Cartul. S. Germani Autissiod. in Chartis regum. C. 8.)

[blocks in formation]

nus monachis ejusdem sacratissimi loci quasdam res ex eadem abbatia ad stipendium ipsorum monachorum et usus concederemus, mansellos scilicet viginti sitos in pago Autissiodorensis, in villa quæ dicitur Irenciacus, quos olim Walcaudus et Letardus in beneficio habuerunt. Cujus admodum salubribus atque animæ nostræ proficuis postulationibus sublimitatis nostræ aurem accomodantes, concessimus præstitulatas res eidem sacro-sancto loco, atque exinde magnitudinis nostræ præceptum illis fieri darique jussimus, per quod confirmamus easdem res usibus eorum eternaliter servituras, et nemine inquietante non abbate, nec ulla ministeriali, vel etiam judiciaria potestate perenniter eis delegando decerminns possidendas, eo utique autoritatis tenore quatenus pro suorum necessitate, quidquid ex eisdem rebus agere decreverint liberrimo in omnibus potiantur arbitrio, atque hujus largitionis sæpefati monachi digne fideliterque reminiscentes, pro nostra incolumitate, ac totius regni nostri statu, simulque dilecti et fidelis nostri Rocardi salute, pias omnipotentis Dei aures continuis precibus pulsare non desistant. Et ut hæc largitio per successiones futurorum temporum firmior habeatur, atque in perpetuum ab universis Dei fidelibus diligentius conservetur, manu propria eam subter firmantes, annuli quoque nostri impressione insigniri jussimus. Datum x. Kalend.

Maii, indictione III. Anno quoque nono regnante, et redintegrante tertio Karolo serenissimo rege. Actum firmatumque Trecas civitate, in Dei nomine feliciter. Amen.

(Ex Cart. S. Germ. Autiss.)

[blocks in formation]

Charte de Charles le Simple qui rend Mailly-sur-Yonne à l'Eglise d'Auxerre. (14 mars 902.)

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, Karolus divina propitiante clementia rex. Si fidelium nostrorum petitionibus aures culminis nostri inclinamus, et eas ad affectum usque perducimus, non solum regalem in eo exercemus dignitatem, verum etiam æternæ retributionis præmia inde nobis augmentari liquido credimus. Quocirca noverit omnium fidelium nostrorum præsentium videlicet ac futurorum sagacitas, qualiter Herifridus venerabilis Autisiodorensis ecclesiæ episcopus, quædam præcepta imperatorum et regum, Karoli videlicet imperato

ris augusti et genitoris nostri bonæ memoria Hludovici regis nostris obtulit obtutibus, in quibus continebatur quemadmodum ipsi antecessores nostri quasdam res in pago Autisiodorensi consistentes, hoc est Malliacum, cum omnibus appenditiis suis situm super Icaunæ fluvium, holim injuste a præfata ecclesia abstractum, juste et rationabiliter reddidissent : ideoque nostram deprecatus est clementiam, quatenus super hæc eadem præcepta aliud nostræ, aut..... nostræ potestatis præceptum inde conscribi per quod decernimus atque omnino sancimus, ut sicut in illo continetur præcepto, ita et deinceps per hanc nostram succedentibus temporibus auctoritatem firmum et inconvulsum permaneat, nullo unquam successorum nostrorum id inrumpente. Et ut hæc nostræ confirmationis auctoritas pleuiorem in Dei nomine obtinere valeat vigorem, manu propria subter confirmamus, et annuli nostri impressione insigniri jussimus. Actum pridie Idus Martii, Indict. V. Anno X. regnante Domno Carolo gloriosissimo rege redintegrante V. Actum Compendio Palatio, in Christi nomine fe

liciter. Amen.

(Original aux Archives de l'Yonne.)

N° 14.

Fondation du Chapitre de Clamecy.
(1076 1084).

Notum sit cunctis sanctæ ecclesiæ fidélibus, quod cum ego Wido scilicet de Clameciaco ecclesiam S. Martini, quæ in ipso castro est ampliori servitio quam consuetum fuerat instaurandam decrevi. Itaque Willelmum consulem Nivernensem et Gaufridum épiscopum Autissiodorensem per consensum et voluntatem filii mei Hugonis conveniens, utrumque precatus sum Člameciacum venirent, et quod pro salute animæ meæ facere intenderam collaudarent; acquieverunt uterque meæ voluntati, et coram ipsis ad servitium ecclesiæ, octo canonicos stabilivi, quibus portionem eorum quæ de manu episcopi et consulis tenebam tradidi. Concesserunt etiam si illi qui a me feodati de bonis ipsorum fuerant, ecclesiæ aliquid conferre vellent, istud eis liceret et ecclesiæ jure perpetuo, nulla interveniente calumnia, possideret. Ea igitur quæ collata fuerunt ecclesiæ et canonicis ibidem ad serviendum Deo constitutis sunt ista.

Sepultura tota et quæcumque ad ecclesiam pertinent. Baptisterium et cætera. Decimatio de Molea villa.

Item dimidium decimationis Estivalis villæ.

Ecclesia quoque de Qunciaco cum baptisterio et sepultura et suis oblationibus. Medietas etiam decimationis ejusdem villæ, et tota decimatio Villaris villæ.

Silvas etiam suas concessit ad usum ecclesiæ, et piscationem in Icauna.

Item milites de feodo ipsius Widonis contulerunt ecclesiæ :

Guido suum pratum quod conjacet apud Baugiacum.

Item Iterius dedit terram quæ est ultra fluvium Icaunæ.

Item dedit terram et prata apud Baugiacum.

Reginaldus Meschim dedit territorium quod habebat apud Balgiacum, laudante filio ipsius.

Wiscelinus duas areas juxta castrum.
Odo mansum unum apud Osiacum.

Anseisus presbyter et canonicus terram quæ est juxta pratum comitis, et arpennum vineæ juxtra fontem quadratum.

Wido presbyter et canonicus alodum suum contulit apud Siliniacum.

Auvinus dedit duo jugera terræ in Chaseles.

Nocherus quatuor jugera in Chaseles. Theobaldus Batlavena duo jugera sub custodia balgiaci.

Quædam fœmina nomine Sorel duo jugera ad crucem Balgiaci pro morte filii

sui.

Actum est, est confirmatum publice apud Autissiodorum, in capitulo sanctæ matris ecclesiæ Autissiodorensis, præsente Roberto episcopo, successore prædicti pontificis Gaufridi.

Signum Roberti pontificis.

Adfuerunt item ad collaudandum Herveus archidiaconus Hugo præpositus

Humbaudus decanus Stephanus thesaurarius Geravdus cantor Rodolphus cancellarius

Dictum et concessum est ab omnibus, si quis hanc chartam infregerit, donec ecclesiæ et canonicis satisfaciat, sub perpetuo anathemate teneatur.

(Tirée d'une copie du xve siècle. Arch. de l'Yonne. Fonds de l'évêché d'Auxerre.)

N° 15.

Ex Legendario simul et Antiphonario Aulissiodorensi scripto, ut videtur, circa annum 1270, in festo Exceptionis S. Alexandri, 14 novembris.

In beati Protomartyris Stephani ecclesiæ Autissiodorensis factum, et in quæ sanclus Alexander papa vere quiescit; hoc

[ocr errors][merged small][ocr errors]

Vigiliæ autem hujus laudes vespertinas tempus adduxerat, sed signa festiva sicut moris est qui traherent non aderant : ascensus enim arduus erat ad illa, nec valebat eo quivis facile pertingere, nisi validus esset et agilis corpore. Quapropter ecclesiæ decanus qui tunc erat, futurus utique postmodum episcopus Humbaudus nomine, vocato de minoribus clericis uno sibi homonymo, id est, ejusdem nominis, præcepit ei ut amore Sancti cujus erat festum, turrem signorum ascenderet, et laborem pulsantium adjuvaret, qui protinus obedivit et celeriter ascendit.

Turris denique illa septentrionalis juncta ecclesiæ lateri tetragona, seu quadrangula et altissima erat, habens directas in quatuor orbis partes binas fenestras ingentes et latas. Sub altera vero duarum quas Phoebus luce matutina percutiebat, ab ipso pariete egredi videbatur pertica quædam non multum grossior, verum brevior militari hasta nec erecta versus cœlum, sed velut in plano jacens per inane porrecta.

Potest etiam credi cœmeterios cum cæteras abstulissent, istam de numero vel non posse eruere, vel fessis requiem avibus sponte dimisisse. Item pertica illa supposita sic fenestræ, tamen distabat inferius ab illa fenestra, quanta est prolixi statura hominis deorsum patente profunditate immanissima.

Secus quippe fenestras interius solarium stabat constructum unde nitebantur laborantes. Illuc adolescens amore Sancti paratus obedire pervenerat, lætusque de novitate tam excelsa speculationis, utpote qui primo tunc ascenderat locum fenestræ vicinum et appositum libentius occupaverat, cum illico funem signi manibus invadens, et quod usus non docuerat, incaute trahens raptus est ab eodem fune flexo et corpori circumfuso, signoque recurrente raptus sublimiter tanquam saxum e tormento missum per fenestram foras vix visibiliter præ nimia vi turbatus stetit in summo perticæ, quanta ipsa est remotus a muro. Quod fuit dicimus, quomodo vere potuit esse nescimus satis dicere.

Nam quod ipsa mater natura rerum non novit facere, nos qualiter ut fiat, possumus verbis instruere. Ipsa neminem in aere concipi, neminem nasci constituit, et nostræ garrulitas quomodo valuit homo verus in eo stare docebit?

« AnteriorContinuar »