Imágenes de páginas
PDF
EPUB

deinceps non tenerentur recipere, sed monetam quam vellent in terra sua sine occasione mitterent, et episcopi Autissiodorensis et Nivernensis, de comite et terra sua et heredibus suis justitiam facerent. Si autem fabricatores monete predictum pondus et valorem minuere presumerent, de ipsis justitia districta fieret, nec eis favore aliquo aut gratia parceretur. Et ut nulla possit in moneta ipsa fieri diminutio vel falsitas, frequentius probabitur a cambitoribus et discretis viris in cognitione argenti et ponderis, et ecclesiastice persone vel barones eam quandocumque voluerint, probari facient. Pro perpetuitate vero ipsius monete, et pro via Jerosolymitana, placuit personis ecclesiasticis et baronibas terre comitis, ut de singulis domibus que proprium habent mansionarium duodecim denarios, hoc tantum anno accipiet per civitates et castella, burgos et villas in quibus moneta Nivernensis debitum cursum habet. Ne vero beneficium duodecim denariorum quod comiti sponte hoc tantum anno impenditur, ecclesiis vel baronibus in consequentiam trahatur, quod nunquam fuerat, nec amodo erit, litteras nostras eis patentes tradidimus tam de monete perpetuitate, quam de indempnitate pro beneficio comiti semel gratis impenso. Quod ut in posterum ratum, illibatumque permaneat, presentem paginam sigilli nostri auctoritate, ac regii nominis caractere inferius annotato precipimus confirmari. Actum Par siis, anno ab Incarnatione Domini, M. C. LXXXVIII, regni nostri anno nono, astantibus in palatio quorum nomina supposita sunt et signa. Signum comitis Theobaldi dapiferi nostri. S. Guidonis baticularii, S. Matthei camerarii, Radulphi constabularii. Dala vacante cancellaria.

(Ex Cartul. episcopatus Autiss. fol. 24)

N° 79.

Lettre de Pierre, comte de Nevers, et d'Agnès sa femme, contenant rémission de la mainmorte qu'ils avaient sur leurs bourgeois libres d'Auxerre.

(An 1188, 29 juillet.)

In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Usus litterarum propter rerum notitiam repertus est, ut ea que temporaliter fiunt per temporum successionem oblivioni non tradantur. Ea propter sciant omnes tam futuri quam presentes, quod ego Petrus comes Nivernensis, ego Agnes comitissa uxor ejusdem comitis, divino pietatis intuitu et sociorum nostrorum inter

ventibus, nostris Burgensibus de Autiss., liberis videlicet, manum nostram quam in eisdem babebamus, tam modo existentibus quam superventuris remisimus, et ad meliorem prefate urbis restaurationem, quam ignis tam lacrimabiliter concremaverat, in perpetuum omnino quittavimusQuod ut ratum et inconcussum in posterum habeatur, presentem cartulam sigillorum nostrorum munimine muniri precipimus. Hujus rei testes sunt hii: Mathildis comitissa Tornodori domina, et mater nostra, Clarembaldus de Noeriis, Stephanus Bornus, Letericus de Autissiod., Richardus de Castelluto, Rochericus, Hugo Goaudi, Petrus de Corcun. Actum est publice apud Druyam, anno Incarnati Verbi, M. C. L. xxxvin, anno videlicet quo Dominus rex crucem assumpsit, die videlicet octabarum B. Marie Magdalene, que fuit III, kal. Augusti.

(Ex Cartul. Urbis Autiss.)
N° 80.

Don de cens par le comte Pierre à l'abbaye de Saint-Marien.

(An 1190.)

Ego Petrus, Dei gratia, Nivernensis comes, et Agnes comitissa uxor mea, tam futuris quam presentibus notum fieri volumus, quod cum ego comes ultra mare profecturus essem, dono concessimus in eleemosynam ecclesie et fratribus S. Mariani, totum censum quem nobis tunc debebant; qui et subtus annotatus est. Pro vinea episcopi Eduensis que est juxta eandem ecclesiam duodecim denarios, et quatuor bichez avene. Pro pitura que fuit Theobaldi majoris, sex denarios, et quatuor bichez avene. Pro vinea Odonis Borni, novem denarios. Pro vineis Magnicampi que fuerunt Domini Garnerii de Triangulo, tres solidos. Pro vinea Odonis Forestarii, tres denarios. Hanc eleemosynam fecimus presente Mathilde comitissa Tornodori. Quod ut perpetuo ratum permaneat, presentem paginam inde conscriptam, sigillis nostris fecimus communiri. Actum anno Incarnationis Domini, millesimo centesimo nonagesimo

(Ex Tabul. S. Mar.)
N° 81.

Don de cent sous, monnaie d'Auxerre, à l'abbaye de Crisenon, par Pierre, comte d'u

xerre.

(An 1190.)

Noverint universi presentes et futuri, quod ego Petrus Nivernensis comes, Je

rosolymam proficiscens, dedi Deo et ecclesie B. Marie de Crisennone, et sororibus ibidem Deo servientibus, pro remedio anime mee et antecessorum meorum, centum solidos Autissiodorenses singulis annis in festo sancti Remigii in perpetuum in bursa capiendos. Hoc laudavit et voluit Agnes comitissa uxor mea. Quod ut ratum sit et firmatum, huic presenti cartule sigilla nostra apponi duximus. Actum apud Autissiodorum, anno Incarnati Verbi, millesimo centesimo nonagesimo.

(Ex Tabul. Crisen.)

N° 82.

Testament de maître Abbon chanoine d'Auxerre, docteur en médecine, contenu dans un acle capitulaire.

(An 1191.)

Ego Herveus Dei gratia decanus, et capitulum Autissiodorensis ecclesie, notum esse volumus futuris et presentibus, quod dilectus frater et concanonicus noster magister Abbo, anno Dominice Incarnationis, M. C. XCI, testamentum suum nobis coram positis boc modo fecit et ordinavit. Pro faciendo anniversario suo donavit nobis et ecclesie nostre vineam de Petra Botelaria. Pratum de Belcha. Vineam de Junchis. Domum novam de Porta, et vineam de Grandi-campo; ita quod Ánsellus de Torigniaco in vita sua tenebit vineam de Petra Botelaria, et pratum de Belcha, et inde nobis reddet annuatim viginti solidos. Reginaldus vero, quem pro Dei amore nutrivit, et in ecclesia nostra canonicari fecit, tenebit vineam de Junchis, vineam de Grandi-campo, et domum de Porta, et exinde reddet nobis singulis annis quinquaginta solidos, et tam isti quam prefati denarii in die anniversarii sui dividentur canonicis qui intererunt vigiliis et misse. Cum autem alteruter eorum obierit, ille qui superstes fuerit, totum tenebit, et totam censam reddet. Si vero prefati Ansellus et Reginaldus vineas quas tenebunt debita cultura non excoluerint, vel prenominalas censas statuto termino non redderent, nos vineas, domum et pratum acciperemus, et anniversarium, sicut dictum est, faciemus. Domum alteram de Porta dedit nobis pro faciendo anniversario Galteri medici, sed sciendum quod ista domus debet annuatim duos solidos in crastino Omnium Sanctorum ad Caritatem de Monte-Autrico et altera domus quam Regnaldus tenet tres solidos. S. Germano pratum de Soeriis, et centum solidos ad procurationem monachorum. S. Mariano

libros suos de divinitate, scilicet quatuor Evangelistas, sententias et historias magistri Petri, Apocalipsim, et libros Salomonis, ea conditione, quod si canonicus ecclesie nostre eos habere voluerit ad legendum in domo sua, vel etiam in scolis, eos habeat, data cautione, quod postmodum ecclesie S. Mariani eos restituat. Operi ejusdem ecclesie scissum argenteum, quem prior servat. Refectioni fratrum ejusdem loci viginti solidos. Plantam de Viavallis ad exhibendam lampadam in dormitorio, vel in ecclesia monialium S. Juliani. Leprosis S. Simeonis sexaginta solidos, et quadraginta quos ei debent. Operi ecclesie S. Eusebii, viginti solidos et fratribus quinque. Operi S. Amatoris viginti solidos, fratribus quinque. Operi de Monte-Autrico viginti solidos, pauperibus decem quos ei debent; S. Petro viginti. Operi S. Gervasii quinque. Operi S. Mamertini quinque. Operi S. Lupi tres. Operi S. Marie sexaginta solidos quos ei debent super calicem. Operi capelle S. Stephani viginti solidos; fratribus de S. Maria quinque. Ponti decem quo Bernardus debet. Ad reficiendam domum viginti libras que accipientur de vino cum his qui operibus ecclesiarum dimittuntur. Operi S. Stephani decem modios vini rubei. Operi S. Petri in castello decem solidos. Monialibus de Crisenno septem modios vini. In die sepulture sue omnibus canonicis et presbyteris de choro nostro qui intererunt obsequio duodecim denarios. Aliis clericis de choro nostro quatuor denarios, pauperibus centum solidos. Equum et quadrigam vie S. Simeonis. Cappam pluvialem Galfrido leprosorum. Germano presbytero quadraginta solidos quos ei debet, et unum sextarium frumenti, et unum siliginis, et unum hordei. Residuum annone medietatem Regnaldo fratri suo, et medietatem Regnaldo puero. Item fratri suo mantellum novum, tunicam, duos sciphos argenteos, undecim coclearia, unum madrinum, cistam parvam ferratam, mortarium ereum, et quecumque ad usum medicine pertinent. Duas culcitras cum cussinis et lecto, et linteis, et opertorio, et tapeto. Ansello tres culcitras cum cussinis. Regnaldo puero duas culcitras cum lectis, et cussinis, et lintheis, sciphum madrinum, cistam magnam, libros de physica, et de artibus, et autores. Domui nostre Dei duas culcitras cum cussinis, et fenestram ferream. Domui de Monte-Autrico culcitram cum cussino et linteis. Singulis clericis de choro nostro qui legent psalterium duodecim denarios. De cupis et doliis tantum habeat Regnaldus, quod

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

deetaten eneste Deme Tran sampOT Bestu es consi BUGL DT teLds Quopus annversatiK Datum Vepair (clase entrer I DE Tuan, preserim cum womus il commun. meende conIDUSE IE tet sne sum← 1119950 2310772. Tusse rei. Dum illan de mun cun selata concessi. laudantins tratting: prenommatarun etesuatun, et puties suas omnme quitzamibus in quoc metületas Teulitus au proveniet as acne que operatoris at meltaru mois domus ir anniversari Guidonis tortas pats me.. ain medeetan anniversari relite mitre de dividetur canonice au servitu miererum: e' ceters clericis, prout mas es: mila ecies& dividere. It autem nor De Devotiones donun stabik toret e Ttun.. F. Larissimus vr meus antequan. Juerosolyman fret et ego jaudavimus et sigilii nostris confirmavimus. Insuper ut: reuditus pernetu maneren, et auzer. DeÍmus possen“ quas miu, omnes ilios qui gamque operatori et cellarum. senedict domus conduxerit, at exerciu el chevai chæ et excubatione, sciire: a custodia vile de noce, que vulge cerchi dicitur, quittavimus et frangivimus, et eos at his trius servitiis immunes et quietos pereninter fort concessimus. Han veni ultimam Donations mutationem, et totuus domus, stcat supra scriptum est, ecciesi E. Strpuan matre mes lacian, donationem zum pretaxat hospitum franchisi el libertate, eagues comiussa Nivernensis iterum

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

voluerunt, quod homines eorum juvarent me ad faciendos muros ex parte aque prefate civitatis, cum certissimum sit, quod nec ipsi, nec homines eorum aliquid ponere debeant ad faciendam quamlibet munitionem ipsius civitatis. Ne igitur ego vel successores mei comites Nivernenses hac occasione aliquid ab eis ad simile opus exigere debeamus, presenti pagina certifico, et ne in consuetudinem trahatur, modis omnibus fieri prohibeo. Promisi etiam eis, quod litteras apertas domini regis eis habere facerem, antequam collecta super hoc facta de hominibus suis levaretur. Iniquum enim esset, si beneficium, quod de gratia et mera liberalitate mihi aliquando factum est, in prejudicium ecclesiarum in posterum redundaret. Actum Autissiodori, anno Dominice Incarnationis, M. c. XCHI.

(Ex Tabul. Episc. Autiss.)

N° 86.

Lettre de maître Pierre d'Auxerre, écrivain du xiiie siècle.

(An 1200.)

Carissimo patri abbati S. Mariani Domino Miloni, et universis ejusdem loci fratribus, magister P. Autiss. salutem mentis et corporis. Vineam meam de Maringues, et grangiam quam emi a Petro Evraudi, concessam Johanni nepoti meo in vita sua possidendas; ita tamen ut post mortem ipsius ad nostram rediret proprietatem. Nunc autem quoniam sicut Domino placuit, diem mortis mee prevenit, ne aliquando fortuiti casus impedimentum occurrat, predictas domum et vineam vobis in perpetuum possidendas concedo, me tamen eas retinente ad usum tantum quandiu Dominus mihi permiserit; et exinde memoriam matris mee annuam que in cemeterio vestro requiescit, intuitu pietatis et misericordie facietis. Ut autem in publicam veniant hominum cognitionem, sub certitudine sigilli mei litteris apertis expressi donationem.

(Ex Tabul. S. Mariani.)

N° 87.

Leures de Philippe II, roi de France, par lesquelles il confirme certains octrois fails par Pierre, comte d'Auxerre, à ses bourgeois de la même ville.

(An 1200.)

In nomine sancte et individue Trinitatis, Amen. Philippus, Dei gratia, Franco

rum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri, quod comes Petrus Autiss. et Tornodor. quittavit Burgenses suos qui sunt de censiva Autissiodorensi, qui etiam debebant ei equitationes, torneamenta et exercitus, sicut continetur in carta nostra quam Burgenses habent de torneamentis, equitationibus et exercitibus; ita videlicet quod illi qui debebant ei torneamenta,equitationes et exercitus, debebunt ei singulis annis in octavis nativitatis Domini quinque solidos, tali modo quod ille qui quinque solidos pagare non poterit, ponetur ad mensuram secundum considerationem curie ipsius comitis et Burgensium, sicut habetur in magna carta nostra de mensura secundum quod ille qui ditior erit non debet nisi viginti solidos. Hoc autem eisdem Burgensibus quamdiu idem comes vixerit, duximus concedendum. Quod ut ratum firmumque permaneat, sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato, presentem paginam ad petitionem ipsius P. comitis et Burgensium fecimus confirmari. Actum Parisius, anno Domini M. cc., regni vero nostri anno vicesimo primo, astantibus in palatio nostro, quorum nomina supposita sunt et signa dapifero nullo, S. Guidonis buticularii, S. Matthei camerarii, S. Droconis constabularii: sic sign.

ria.

Data vacante (monogramme) cancella

(Ex Cartul. Urbis Auliss. fol. 35.)

N° 88.

Annonce de l'Obit de la mère de Pierre, comte d'Auxerre, tiré de l'ancien Nécrologe de Notre-Dame de Paris.

(An. 1200.)

Octodecimo kalend. octobris, obiit Helysabeth mater Petri Comitis Autissiod. que dedit nobis et hospitali centum solidos annuatim percipiendos in redditibus quos habebat apud Chantecoc, qui eam jure hereditario contingebant. Quos centum solidos quia tam capitulum, quam hospitale sine contradictione laboribus et expensis magnis habere non poterant, predictus Petrus comes filius ejus dedit tam capitulo, quam hospitali XL libras parisiensium, de quibus duas partes habuimus, et hospitale tertiam.

(Cod. Reg. 3883. 3.)

N 89.

Leure du pape Innocent III à l'évêque d'Au · xerre Hugues de Noyers, pour l'inviler à poursuivre des usuriers publics. (Entre 1198-1206.)

Cum in diocesi tua sint quamplurimi usurarii, de quibus minime dubitatur quin sint usurarii manifesti, contra quos propter timorem potentum qui tuentur eosdem, nullus accusator apparet; nec iidem sint per sententiam condemnati; fraternitati iue taliter respondemus quod licet contra eos non appareat accusator, si tamen aliis argumentis illos constiterit esse usurarios edita libens poterit exer

cere.

(D. Viole mss., t. ш, no 127.)

N° 90.

Lellre du pape Innocent III, à Hugues de Noyers, évêque d'Auxerre.

(Entre 1198 et 1206.)

Cum tibi de benegnitate sedis apostolice sit indultum quod ordinatio rerum clericorum ab intestato decedentium in tua dispositione perveniat; nos consulere voluisti, an appellatis vocabuli clericorum, tam ad canonicos quam ad non canonicos extendatur, et infra consultationi tue taliter respondemus quod appellatio clericorum non solum alios, sed etiam canonicos comprehendit.

(D. Viole, ms., t. III, no 127.)

N° 91.

Lettres de l'archevêque de Rouen (vidimées par l'évêque d'Auxerre, portant don de 10,000 harengs, en faveur de l'abbaye de Pontigny.

(An 1201, 1 juin.)

Sanctissimo patri ac domino Honorio Dei gratia summo pontifici, H. permissione divina Autissiodorensis ecclesie minister humilis cum devoto pedum osculo to tius subjectionis et reverentie famulantum. Sanctitati vestre notum facimus nos ea que secuntur in carta pie memorie Walteri quondam Rothomagensis archiepiscopi et capituli sui, verbo ad verbum diligenter inspexisse.

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit, Walterus Dei gratia Rothomagensis archiepiscopus, salutem in domino. Ad universitatis vestre volumus noticiam pervenire, nos, divine

pietatis intuitu, assensu et voluntate capituli nostri, dedisse et concessise dilectis amicis nostris abbati et conventui Pontigniacensibus, in liberam, puram et perpetuam elemosinam, decem milia allectruum annuation in manerio et portu nostro de Diepa, de redditu nostro solvenda, inter festum Omnium Sanctorum et festum sancti Martini, libera absque omni consuetudine. Ut autem hec nostra donatio rata el inconcussa permaneat, eam presenti scripto et sigilli nostri munimine duximus corroborandam. Ad majorem etiam securitatem sigillum capituli nostri presentibus litteris fecimus apponi. Testibus Arnaldo Cisterciensis, Balduino Tersicampi, Johanne de Quinci abbatibus, Domino Ric... (ardo?) decano Rothomagensis, magistris Johanne de Vilers et Roberto Balbo et Ric....., Hairo canonicis Rothomagensis; Roberto filio Ric..... clerico. Datum per manum Roberti de Sancto-Nicholao apud Rothomagum, anno incarnationis dominice millesimo cc primo, kalendas junii.

Quam cartam integram et sine ulla lesione invenientes, ad peticionem fratrum Pontigniacensium litteris presentibus in testimonium veritatis sigillum nostrum apposuimus. Datum anno gratie millesimo ducentesimo vicesimo quarto, mense januario.

(Scellé autrefois du sceau de l'évêque. (Archives de l'Yonne, fonds Pontigny.)

N° 92.

Augmentation du nombre des chanoines de Varzy.

(An 1202.)

Hugo, Dei gratia, Autissiodorensis episcopus, omnibus Christi fidelibus in vero salutari, salutem. Cum militans Ecclesia triumphantis indigeat subsidio in paucis per se sibi sufficient, nisi triumphans sustentaverit, triumphantium memoriam debent habere pre oculis militantes. Nos igitur adhuc de numero militantium, adhuc incerti de victoria, ad illud ad quod nostra non sufficit imbecillitas, sanctorum pro nobis intercessiones imploramus : Attendentes autem beate virginis Eugenie merita que nostris subvenire potest excessibus, tanquam que usque ad martyrium pro Domino strenue militavit, in ejus ecclesia que fundata est a nostris patribus et sanctis ejusdem virginis pignoribus dotata in castro nostro Varziaci, augmentavimus numerum prebendarum. In prefata siquidem ecclesia ante dies nostros

« AnteriorContinuar »