Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nonnisi novem canonici fuerant, quibus tres canonicos addidimus, ut de cetero sint duodecim, et numerus apostolicus impleatur, augmentato numero personarum, ne de redditibus tenuatis oriretur in ecclesia conquestio, redditus dignum duximus augmentare, preter illa que ab antecessoribus nostris ecclesiæ illi data fuerant, donavimus et nos eidem ecclesiam beati Petri sitam in ipso castro Varziaci, ita ut predicti canonici eam in perpetuum possideant integre et quiete liberam et absolutam a paratis, censiva, questu et collecta, et ab omni exactione tam episcopali quam archidiaconi et archipresbyteri. In eorum siquidem arbitrio scilicet canonicorum posuimus et in dispositione ut vel ipsi in ecclesia beati Petri per hebdomadas serviant, vel capellanum eligant, quem ad illam ecclesiam episcopo presentent. Preterea concessimus eisdem canonicis decimas agriculture nostre quam habemus apud Varziacum vel sumus habituri quocumque modo terre nostre illic culte fuerint vel per nos vel per alium decima pars portionis frugum que ad nos vel successores nostros devenerit supradictis canonicis persolvetur; similiter et decima vini nostri et castanearum et pasnagii quoties contigerit in nemoribus nostris Varziacensi pasnagium fieri. Sepedicti vero canonici dederunt et quittaverunt sedi pontificali Autissiodor. quicquid juris habebant in decima Varziacensi, tam magna quam parva. Nos vero in hujus doni sui recompensationem dedimus eisdem canonicis et concessimus tresdecim sextarios frumenti et tresdecim sextarios ordei, annuatim percipiendos in grangia nostra episcopali aut in redditibus Varziacensibus. Donavimus etiam eisdem canonicis in remedium anime nostre censum quem habebamus in cemeterio Sancti-Petri, cujus tertiam partem ipsi possiderant ab antiquo, et propter hoc anniversarium nostrum annuatim se facturos promiserunt, ita quod canonicis qui presentes intererunt servitio, distribuatur census ille. Prefata siquidem ecclesia cum ante dies nostros unicum haberet personam, alium in ea constituimus qui dicitur cantoria : et ut cantor liberius illi dignitati deserviat et devotius, ei contulimus capellam SanctiAndree, concedentes ut ipsam possideat cantor in perpetuum cum omnibus ad eam pertinentibus liberam ab omni exactione, procuratione, censiva, et cantor capelle illi canonice providere teneatur et personatui suo Varziacensi deservire; et ne donis istis nostris secularis vel ecclesiastica persona possit contradicere presentem

cartam sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum apud Varziacum, et datum anno Incarnati Verbi millesimo ducentesimo secundo.

(Tiré du Vidimus de l'évêque Guillaume des Grez de l'an 1286.)

N° 93.

Don fail par Daimbert, seigneur de Seignelay, à l'abbaye de Pontigny, de son clos de vigne au Mont-Saint-Sulpice, en reconnaissance de ce que les moines l'ont associé, ainsi que sa femme, à leurs prières et lui ont accordé la sépulture dans leur maison.

(An 1202)

Ego Daymbertus dominus Siliniaci, notum fieri volo presentibus et futuris, quod cum Johannes abbas, totusque conventus Pontiniacensis, michr et uxori mee Margarite participationem beneficiorum et orationum domus sue sua gratia conces sissent; insuper et nobis sepulture locum in domo sua et plenarium obsequium post obitum nostrum sicut uni ex ipsis communiter indulsissent: ego Daymbertus eidem abbati et conventui totum clausum' vinee mee de Monte Sancti Sulpicii, concedente et laudante jam dicta M. uxore mea et Stephano filio meo, pro salute animarum nostrarum et antecessorum nostrorum in elemosinam erogavi. In cujus rei testimonium presentem cartam feci fieri et sigilli mei munimine roborari. Actum in presentia domni Petri Atrebatensis episcopi et Johannis ejusdem loci abbatis tociusque conventus, extra portam Pontiniacensem, die beate Marie-Magdalene, anno ab Incarnatione domini м°CC° 11°.

(Scellé du sceau du seigneur de Seignelay publié dans le t. m des Mémoires de l'histoire d'Auxerre.)

(Archives de l'Yonne, fonds Pontigny.)

N° 94.

L'évêque Hugues de Noyers fait remise de la main-morte aux bourgeois de Varzy, etc.

(An 1202.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Pontificalis interest officii, ea que mores educant rei publice auctoritatem augent, singulis per emolumentum prosunt, in universis exemplum imitande rei transfundunt, procurare. Hujus rei obtutu, ego Hugo Autissiodorensis ecclesie minister indignus, attendentes animarum periculum imminere, quod nostri burgensis de Varziaco decimam vinearum sua

[ocr errors]
[ocr errors]

rum presumpserunt usque modo non solvere videntes etiam utilitatem istius oppidi nostri jacturam afferre quod nos et predecessores nostri consuetudinem habuimus que manus mortua dicitur, per quam nec bona parentum devolvebantur ad legitimos heredes, nec bona fidelium turbato ordine mortalitatis, referebantur ad patres; unde et patres discolos filios et inquietos a se separare, et bonas filias emancipare non audebant, verentes quod ne uterque, vel alteruter jure successionis frustraretur, et filias etiam nupti tradere verebantur, ne forte dos profecta a patre non regrederetur ad patrem; unde et bonum matrimoniale deerat, et nonnunquam pudor virginalis deperibat, ad hec aderat nobis et predecessoribus nostris affuerat jus exigende tallie in martio pro vineis nostris excolendis. Exigebamus autem a singulis singulos obolos pro feno nostro colligendo, pro segetibus nostris sarculandis, pro vineis nostris vindemiandis. A quibusdam etiam burgensibus a nobis vel predecessoribus nostris non emancipatis habebamus jus exigendi singulos sextarios pro singulis modiis vini ab eis venditis, que consuetudo tabernagium vocabatur. Hec omnia nobis vel ecclesie nostræ magnum emolumentum non afferebant, et oppidi decolorabant libertatem et statum reipublice offendebant. His omnibus consideratis et salubri habito consilio, peragenti tamen id nutu divino, a predictis consuetudinibus eos quittavimus, et in posterum plenarie decimam partem fructuum vinearum suarum se nobis et successoribus nostris in perpetuum soluturos obligarunt. Unde nos et nostri ad singulas portas predicti oppidi, per quas publicus ingressus et egressus patet, custodes nostros constituemus, qui decimam partem fructuum vinearum percipiant, et in usus nostros convertant. Ad hec elegimus nobis et successoribus nostris singulis annis mensem augustum, in quo non licebit alicui vendere vinum, nisi nobis vel mandato nostro cum singulis anni mensibus bannum haberemus, in quibus vinearum nostrarum vinum soli vendere possemus, non licebit autem nobis vel mandato nostro vinum nostrum in mense augusto carius vendere quam venditum fuerit in supradicto oppido antea per annum. Ut autem hec firma et illibata permaneant et inconcussum vigorem fortiantur prescripta fecimus annotari, et sigillo nostro confirmari. Actum publice anno gratie м. CC. 11.

(Exl. du Gallia Christiana, I. XII, preuves de l'église d'Auxerre.)

N° 95.

Prérogatives et droits de l'évêque d'Auxerre.

(XII° siècle.)

Episcopus Autissiodorensis in comitatu et diocesi Autissiodorensis est major dominus in spiritualibus et temporalibus; nam omnes et singuli domini temporales dictorum comitatus et diocesis dominia in eisdem situata, paucis exceptis, tenent a dicto episcopo, in feudum vel retrofeudum. Quod volens demonstrare quidam episcopus Autissiodorensis ab Innocentio papa tertio reprehensus cur non servasset in diocesi Autissiodorensis sentenciam interdicti latam auctoritate apostolica in regno Francie, se excusavit legato apostolico super hoc conquerenti, dicens quod rex Francorum in diocesi Autissiod. propriam terram dicitur non habere; et hac de causa episcopus Autissiodorensis in sua diocesi vulgariter nuncupatur chief-sires, eo quod quasi omnes ejus subditi ab ipso solo tenent sua dominia temporalia in feudum vel retrofeudum. Ipse autem episcopus, suam totam temporalitatem a rege aut alio domino non tenet in feudum vel homagium, sed a solo Deo et ecclesia quia ipsam recepit a beato Germano duce quondam a Romanis in Gallias constituto, reliqua parte sui dominii relicta comiti Autissiodorensis quam voluit ab episcopo in feudum teneri.

(Tiré d'une copie prise sur le Cartulaire de l'évêché. Archives de l'Yonne 6 g.)

N° 96.

V

Accord des chapitres de Sens et d'Auxerre, pour l'échange de certains serfs.

(An 1203, 1er septembre.) Guillelmus decanus et universum Autissiodorensis ecclesie capitulum, omnibus ad quos littere presentes pervenerint, in Domino salutem. Notum fieri volumus universis tam presentibus quam futuris quod cum inter nos et venerabile capitulum Senonense super quibusdam hominibus in terra ejusdem capituli manentibus, et ad nos vel pro toto vel pro parte spectantibus, quorum nomina subscripta sunt, a quibus jura nostra habere non poteramus, coram judicibus a Sede Apostolica delegatis orta fuisset contentio, tandem ad agendum ea que pacis sunt, hinc inde convenimus et actore eo qui pacis est actor, in hanc unanimiter conve

nimus sententiam ut eligerentur boni viri qui de jure utriusque ecclesie diligenter inquirerent, quoniam quosdam habebat homines ecclesia Senonensis in potestate nostra qui similiter jura sua reddere non volebant, inquisita autem fideliter veritate facerent hominum ad homines excambium pro numero et facultate eorum ex parte capituli Senonensis ad hoc duo electi sunt, videlicet Guillelmus de Pruneto canonicus Senonensis, et serviens corum de SanctoAlbino Dux nomine. Ex parte vero nostra similiter duo scilicet Galterius cantor Autissiodorensis et Ferrandus major Egligniaci: et isti quatuor de hoc bona fide exequendo corporale prestiterunt juramentum qui legitima inquisitione facta cognoverunt quod in nominibus quorum nomina subsequntur ecclesia Senonensis totum vel partem habebat.

Suivent les noms.

Hisque diligenter inquisitis prefati investigatores quibus hoc specialiter injunctum fuerat dictorum hominum fecerint excambium, et factum tam nobis quam Senonensi ecclesie retulerunt, quod utique hinc inde pari ratum habuimus voluntate. Ac ne futuris temporibus valeat in irritum revocari, litteras nostras super hoc Senonensi tradidimus ecclesie, et mutuo ejus litteras accepimus facti seriem continentes. Actum quarto nonas septembris, anno Incarnati Verbi millesimo ducentesimo tertio.

(Ex Tabul. Capit. Autiss.)

N° 97.

Accord de Dreux de Merlot, seigneur de Beauche, et de Raoul, abbé de SaintGermain, sur des bois.

(An 1203.)

Noverint universi presentes litteras inspecturis, quod ego Drogo de Merlot, et venerabilis frater Radulphus abbas S. Germani Autissiodorensis, totusque ecclesie conventus inter nos convenientes, post compositiones cartarum et conventionum que in ipsis de nemore Magne Bruerie continentur et utilitati utriusque partis providentes, ex communi assensu assumpserunt dictus abbas et prefatus conventus sibi in partem ecclesie sue sexaginta sex arpenta de nemore Magne Bruerie in perpetuum possidenda. Ego autem Drogo totidem et ultra pro avantagio nemoris de Montbolum, sicut in mea et sua continetur carta decem arpenta ex parte mea, et decem ex sua; ita scilicet quod quater-viginti et sex arpenta mihi et heredibus meis

possidenda retinui in vicinio domus mee de Belca, reliquo nemore inter me et ipsos communi, remanente forestarie communi, justitia communi, forefactis communibus. Ita tamen quod nullum ibi recipiant ego et heredes mei ad manendum. Et si contigerit boscum extirpari, fundus terre est et erit monasterii B. Germani, nec ab eadem ecclesia ullo modo poterit alienari. Quod ut ratum, notum omnibus habeatur, presentem cartam sigilli mei feci munimine roborari. Actum anno Domini millesimo ducentesimo tertio.

(Ex Tabul. S. Germ. Autiss.)

N° 98.

Supplément à la chronique de saint Marien, non imprimé dans l'édition de Ca

musal.

Vie de l'abbé Milon tirée de l'exemplaire de cette chronique conservée à S. Germain d'Auxerre qui vient de l'abbaye des Eschallis, et dont l'écriture est du xiij siècle.

(An 1203.)

Anno Domini M.CC. 111., Domnus Milo S. Mariani quartus abbas diem claudit extremum. De quo pauca perstringere volumus, arbitrantes dignum ut ejus memoria inscribatur volumini quod fecit conscribi. Ut enim in premio premisimus ipsius ducente ac docente industria, nostraque parvitate pariter annitente ceptum peregimus. Milo ergo patre genitus est Anselmo domino castri Trianguli, viro magnifico, et inter Campanie proceres prepotenti. Mater ejus Elisendis et ipsa prenobilis, que cum diu in seculo floruisset, postea in cenobio quod dicitur Fons Ebraldi se sub professione religionis astrinxit, et longevam in domino duxit vitam. Fuit autem eis numerosa progenies, ex quibus alios rerum amplarum constituerunt heredes, alios sub monasterialibus disciplinis divinis mancipavere servitiis. Quorum Milonem adhuc puerum duodennem, domino Hugoni ex abbate Pontiniaci Autissiodor. tunc presuli tradidit pater suus. Porro presul in ecclesia Sancti-Mariani ubi Premonstratensem ordinem nuper adduxerat, obtulit puerum disciplinis regularibus imbuendum. Sic ergo Milo a puero locatus in Sanctuario in omni religionis et honestatis forma sub claustrali nutritus est impensius disciplina. Quem fratres ob egregiam indolem cum esset annorum duodetriginta promoverunt in patrem. Promotus non juniorum sed seniorum frequentabat colloquia, sic sue precavens juventuti ut nil

posset sinistrum de ipso vel malevolus suspicari. Quos maturiores prudentioresque noverat circa se habuit, et eorum sic se agebat consilio ut non tam pater quam socius videretur. Frugalitati studuit, in explenda necessitate sic modicus, ut etiam inter fratres minimos, vix quisquam eo modicior haberetur. Tranquillus moribus, amansque quietis, fugitans publici, fugitans ostentationis et glorie curias principum sive pontificum, et si urgentibus interdum negotiis adiit, quo minus tamen potuit, expetivit. Cum fratres haberet inter Campanie proceres et divitus et potentia preminentes, semper tamen in humilitate se deprimens sic fastidivit generis fastum, quasi se nescierit generosum. Divinis officiis et altaris cultui, omnimodam jubebat diligentiam adhiberi. Circa hospitum susceptionem sollicitus, semper eos Voluit et benigne suscipi, et officiose tractari. In corrigendis fratrum excessibus erat vehemens et severus juxta persone tamen et excessuum qualitatem, adhibito moderamine discretionis, ut severitatis víno misceret oleum lenitatis. Consanguineis et propinquis carnalibus nil unquam voluit dilargiri. Dandi parcissimus fuit, nisi cum utilitati domus sue cerneret expedire, petentibus se solitus dicere, se esse pauperem, nec sibi licitum prodigere rem communem. At cum fames (1) ingrueret et plebem teneret prout sibi facultas extitit, manum munificam in pauperum sustentatione profudit. Discretus et gravis erat in consiliis, veritatis amans, tenax justitie, a qua nec metu nec favore deflexit. De omni re plus fidebat orationi quam industrie proprie vel labori. Vitia insectabatur, non homines, amans et provehens illos precipue quos amantes boni et ad bonum crederet aspirare, sed nec in naturalibus minimus fuit; nani et ingenio viguit perspicaci, tenacique memoria, elegantis existens forme, reverendi vultus, mediocrisque stature.

Locum quem inhabitabant canonici S. Mariani dictum olim vicum S. Martini, a Guillelmo comite Nivernensi donari obtinuit, et a fundamentis extruxit, transtulitque conventum et per annos circiter xxxiij rexit atque provexit. In conseribendis libris non parcens expensis, insignem confecit bibliothecam, quesitis undecunque voluminibus cumulatam. Planetis, dalmaticis et tunicis, capis et palliis, calicibus et crucibus, textibus deauratis et operose compositis aliisque utensilibus et

(1) Reliqua hujus Historie avulsa sunt ex Ms. S. Mariani.

variis ornamentis suam reliquit ecclesiam multipliciter insignitam. Quandiu ferre se potuit imbecille corpusculum a celebratione non destitit divinorum. Cumque sic et honestate morum et gravitate consilii preniteret, exhibebatur ei ab omnibus reverentie plurimum et honoris; eratque inter Premonstratenses abbates nominis precellentis.

Illud quoque arbitramur addendum, utpote memoria non indignum, quod Guidonem priorem et Gocuinum suppriorem habuit, quos habuerat in pueritia nutritores. Quorum Guido annis quinquaginta, alter quadraginta quatuor suis sub eo offi ciis functi sunt, et in eis sunt defuncti viri religionis amantes, spirituque ferventes, et quos ipse coluit tanquam patres, alterum severitatis, alterum lenitatis merita reverendos.

Porro autem cum in senium vergeret, cepit intumescere pedibus et per annum plus solito infirmari. Cumque ingravescente morbo et corpore fatiscente, jam non posset ecclesiam frequentare, saluti fere unctionis expetit medicinam, corvocat filios, astant omnes, amoris intim erga patrem testibus lacrymis profluen tes. Petit sibi absolutionem, si quid del quit in aliquem. Testem invocat Domi num, quia universos et singulos sempe dilexerit, nec unquam privato vel amor vel odio quemquam repulerit sive prove xerit. Hortatur attentius de statutis ord nis propensius observandis, de divino ficio instantius prosequendo, fratr grandevos et debiles compatienter et hu mane tractare, hospites benigne susciper exhibere se modicos et frugales, ut po quibus essent modice facultates, de om negotio ad Deum recurrere et in ipso co fidere, curam non habere parentum sic nec ipse de suis unquam curaverit, al numque hoc esse debere ab eo qui pare tibus et seculo valefecit. Id quoque per bet, quia quandiu religionis et contine tie bonum vigebit interius, exterior quoque copie nullatenus defuture ero Exemplo esse pleraque cœnobia in quit religionis defluente bono, bona quoq exteriora dilabi patens est, et jugi dell re detrimento. Addit preterea se nos bono relinquere statu, nec destituend fore divini miseratione consilii quandiu hac boni perseverentia fuerimus radica Monet omnimodis unanimitatem serva invicem, et esse in electione concord Hec aliaque perplura tam copiose que salubriter adhortatus, postquam de m inunctus est omnibus ubertim flentib tanquam ultimum vale faciens, oscul

[blocks in formation]

pacis dedit, et paucis diebus postea supervixit.

Interim vero dum optatum exitum prestolatur, quam jucunda visione meruerit consolari non debet tacite preteriri. Si quidem videbatur sibi videre Dominum in solio presidentem multitudine innumerabili circumstante, seque ad pedes accedere presidentis et dicere: non dimittam te, nisì benedixeris mihi. Evigilans quid viderit secum recogitat, et paulo post oculos in soporem revolvens, eandem conspicit visionem, et pedibus Domini se advolvens, Non te, inquit, dimittam. nisi iterum benedixeris mihi. Cui Dominns iteratam illico benedictionem impertit. Alia post hec vice visum est sibi quod Domino assisteret, et Dominus ei preciperet vade Jerusalem. Et ille Ignoro Domine viam; et Dominus quemdam ex circumstantibus, digito notans, Hic, inquit, dux itineris erit tibi. Et ille: Quis est hic Domine? et Dominus: Hic est qui Tobiam conduxit. Testis est Deus, quia sicut ab ipso audivimus, ita et scripsimus. Sane pridie quam obiret, dilectos iterum convocat filios, et exhortatis eis ultimo vale dicto singulis suprema dat oscula. Nocte subsequenti lectulum de stramine et cinere quem dicunt aream jubet sterni, et in eo ut moris est, se deponi. Jam conventus de matutinis redierat, cum ecce hora migrationis ejus instante, cepit urgescere dolor, et eum acrius fatigare. Postulat adesse conventum et suscipere disciplinam, dicens per hoc suffragium se illico leniendum.

Id

fidei

N° 99.

Remise de la main-morte, par le Chapitre
à ses bourgeois d'Auxerre.

(An 1204, 17 novembre.)

Willelmus decanus et totum capitulum
Autissiodorensis ecclesie: omuibus pre-
sentes litteras inspecturis, salutem in vero
saiutari. Noverit universitas vestra, quod
nos omnibus hominibus et feminis nostris
de tota potestate Autissiod. quandam con-
suetudinem, que manus mor ua vocatur,
remisimus et quittavimus in perpetuum;
salvis omnibus aliis consuetudinibus quas
in eis habebamus. Propter hanc autem
quittationem ipsi quittaverunt nobis pa-
nem et burgaceam quam eis dare soleba-
mus in festo B. Stephani de augusto. De-
derunt etiam nobis sexcentas libras Pruvi-
nensis monete ad redditus emendos. Ordi-
natum itaque fuit et condictum, quod ipsi
de communi eorum consilio et assensu,
aliquos viros bone opinionis eligent, qui
jurati bona fide pecuniam istam de ipsis
juxta possibilitatem singulorum levabunt.
quittationis habere non vellet, et pecu-
Quod si aliquis eorum beneficium hujus
niam sibi ab electis impositam reddere
contradiceret, si de eo vel de suis excasu-
ram accideret, communitas aliorum exca-
suram illam haberet, sicut nos habere sole-
bamus. Si autem aliquis contradicentium
et pecuniam sibi impositam reddere no-
lentium ad villam que in potestate nostra
jutores ad reddendum quod super eum
est, transierit, bona fide ei erimus coad-
fuerit positum. Etsi ille vel illa postea re-
dierit Autissiodorum ad manendum, non
quod super eum fuerit persolvat. Si ali-
habebit quittationem istam donec totum
quis corum qui hanc quittationem emeruit
ad aliquam villam nostram transierit, cui
manus mortua nondum remissa fuerit, et
ibi mansionem faciens moriatur, legem et
consuetudinem illius ville sustinebit. Si
vero in potestate Autissiodorensi, vel in
alia potestate que ad nos non pertineat,
mansionem faciens moriatur, ubicumque
possessionem habuerit, tam in nostra
quam alterius terra, possessiones ille quan-
tum ad nos spectat, ad heredes suos, eo
mortuo, libere devolventur. Si aliquis de
aliqua villa nostra cui manus mortua non
fuerit remissa, ad potestatem Autissiod.
venerit, quittationem istam non habebit
isti ad illos, et illi ad istos libere poterunt
transmigrare. Liberi homines vel femine
qui de terra non venerint, sed de altera,
si hominibus vel fœminis quittationem is-
tam habentibus matrimonio se copulave-

nempe more suo egebat in eo illa vis que semper viguit, et de alienis suffragiis quam de suis meritis plus presumpsit. Accedunt et exponunt dorsa filii circa patrem in extremis agentem, et tam lacrymabiliter quam de voto suscipiunt disciplinam. Ipse vero postquam cum eis penitentiales psalmos cantare ceperat, et post breve dum psalmodia interim decantatur, expirat sancto et placido fine migrans a corpore, ipsa quam optaverat et predixerat die, hoc est xvj. kalend. Apri

batum Raineri, Bertoldi, Osberti solet anniversarium celebrari. Migravit autem sicut dierum plenus, ita et meritorum ut

credimus, sionis Ixiij, prelationis xlvij. Successit ei frater Bernodalis prior. Hic pater, etc.

anno etatis sae lxxv. conver

(Epitaphe en vers.)

« AnteriorContinuar »