Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ecclesie de dicto redditu ad plenum fuerit satisfactum. Quod ut ratum sit et firmum, presentes litteras fecimus sigilli nostri munimine roborari. Actum anno Domini M. CC. XXVI. mense aprili.

Ego Mathildis comitissa Nivernensis, omnibus notum facimus, tam presentibus quam futuris, quod nos pro remedio anime nostre et H. quondam bone memorie domini et mariti nostri comitis Nivernensis, dedimus et concessimus post decessum nostrum, monialibus Cellarum, pro anniversariis nostris in sua ecclesia annuatim in perpetuum celebrandis, centum solidos redditus cursualis monete in cryeria et lya Altissiodorensi annuatim in perpetuum percipiendos. Volumus siquidem et precipimus ut episcopus qui pro tempore erit, ponat sententias excommunicationis in personam heredis aut successoris nostri, et interdicti in terram ipsius, si contra donum istud ullo modo ire attemptaverit, nec ipsas relaxet quousque dicte ecclesie de dicto redditu ad plenum fuerit satisfactum. Quod ut ratum permaneat, sigilli nostri munimine presentes litteras fecimus roborari. Actum anno Domini M. CC. XXVI, mense maio.

(Pièces scellées du sceau de la comtesse dont il reste encore les lacs de soie.) (Arch. de l'Yonne, fonds de l'abbaye des Isles.)

N° 156.

Fondation d'une chapelle à Entrains, par les comtes de Nevers.

(An 1226, octobre.)

Ego G. comes Nivernensis et Forensis, et Mathildis comitissa Nivernensis et Forensis, uxor mea omnibus notum facimus, quod cum bone memorie H., quondam comes Nivernensis in extrema voluntate ante voluisset, et precepisset quamdam capellam apud Interamnem construi, et redditum annuum competentem assignari capellano qui in ea divinum officium in perpetuum celebraret. Nos, votum ejus exequi cupientes, cum effectu capellam is tam construximus, et quindecim libras annui redditus in dicta capella assignavimus; unde volumus quod si (quod absit) heredes defuncti Guidonis Sancti-Pauli, aut illi ad quos terra de Interamnis devenerit contra dicti redditus assignationem ire vellent, nos aut heredes aut successores nostri in eadem capella quindecim libras

annui redditus competentes loco redditus supradicti, pro remedio animarum nostrarum et antecessorum, de proprio redditu nostro comitatus Nivernensis prope Interamnem bona fide assignabimus. In cujus rei testimonium presentes litteras fecimus sigillorum nostrorum munimine roborari. Actum anno Domini M. cc. XXVI, mense octobri.

(Ex cartul. Episc. Autiss.)
N° 157.

Droit de présentation à la chapelle de la comtesse de Nevers, à Entrains.

(An 1227-28, février.)

Ego Mathildis comitissa Nivernensis : omnibus notum facimus, quod nos volumus et approbamus, ut venerabilis pater et Dominus Henricus Dei gratia episcopus Autissiodorensis, post decessum nostrum, vel episcopus Autissiodorensis qui pro tempore erit, habeat donationem et collationem capelle que est in domo nostra de Interamne, cujus capelle donationem et collationem Domnus H. episcopus Autiss. nobis ad vitam nostram concessit, salvo in omnibus jure ecclesie parochialis de Interamne. Quod ut ratum sit et firmum presentes litteras fecimus sigilli nostri munimine roborari. Actum anno Domini M. CC. XXVII, mense februario. (Ibidem, fol. 39.)

N° 158.

Confirmation de quelques biens de l'abbaye de Pontigny, par le comte d'Auxerre. (An 1228, juin.)

Ego Guido, comes Nivernensis et Forensis omnibus notum facimus, quod dilectus et fidelis noster Stephanus Dominus Selliniaci quittavit coram nobis, Deo et ecclesie B. Marie Pontign. quidquid habere reclamabat in molendinis novis sitis juxta Vadum ferreum cum eorum pertinentiis, tam in feodo quam in dominio. Concessit etiam idem Stephanus, quod heredes aut antecessores ipsius nihil possint in dictis molendinis et eorum pertinentiis de cetero reclamare. Promisit etiam fide media quod contra quittationem premissam per se vel per alium venire nullatenus attentabit. Nos vero, de cujus feodo et garda sunt molendina predicta, presentes litteras ad instantiam dicti Stephani in hujus rei testimonium fecimus sigilli nostri munimine roborari. Actum anno Domini

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][graphic]

vitatis B. Marie Virginis ducentas et viginti libras Autissiodorensis monete; et pro his adimplendis constituerunt se plegios de....... ejusdem comitis erga predictos cives, Ursus vicarius Autissiodorensis, et Colinus de Castellione miles, fide data corporali, promittentes quod infra octo dies post quindenam predictam elapsam, satisfacient dictis civibus in pecunia numerata, vel in pignoribus sufficientibus de predicte pecunie quantitate, nisi per dictum comitem eis infra dictam quindenam fuerit satisfactum. De aliis vero rebus quas dicti cives ultra dictam summam ducentarum et xx librarum dicunt sibi ablatas fuisse a gentibus comitis, voluit et concessit idem comes et cives predicti, quod D. episcopus et Colinus de Castellione miles inquirunt bona fide veritatem, et infra octavam S. Remigii dictum negotium terminent, et hoc ipsum idem Colinus miles per sacramentum suum, nobis presentibus et videntibus, prestitit se una cum dicto episcopo bona fide facturum, et comes ad omnia solvenda que idem episcopus et predictus Colinus dixerint comitem restituere debere predictis civibus, per patentes litteras suas se restituere obligavit. Promisit et quod omnes illos quos sibi, vel mandato suo nominaverint dicti cives, qui in sua fuerint potestate jurare faciet coram dictis D. episcopo et Colino pro posse suo, et bona fide quod manifestabunt et reddent quecumque habent vel habuerint de bonis civium predictorum, et si quos alios sciunt vel scient aliquid de bonis predictorum civium habere vel habuisse, dictis D. episcopo et Colino per sacramentum suum revelabunt. Assecutavit et dictus comes cives predictos, quandiu predicta assignatio durabit, et quandiu de querela quam habet inter eos, super eo quod dicit, quod dicti cives erant burgenses sui Autissiod. ea die qua capti fuissent, coram D. episcopo stabunt juri. Hec autem omnia predicta promisit dictus comes se observare, et bona fide adimplere et facere adimplere, fide in animam suam de mandato suo a Petro de Cortis milite prestita. Voluit etiam et concessit, quod si in aliquo de predictis deficeret, vel non possent dictam inquisitionem facere et terminare, tam comes, quam predicti cives, dederunt dictis episcopo et Colino potestatem prorogandi terminum inquisitionis usque ad quindenam octavarum beati Remigii. Quod si nec tunc, quod absit, per predictos D. episcopum et Colinum dicta inquisitio fuerit terminata, jus tamen comitis, aut dictorum civium

salvum remanebit cuilibet eorum. Hiis omnibus adimpletis, quittaverunt dicti cives super predictis omnibus eundem comitem et omnes qui interfuerunt captioni predicte, vel fieri mandaverunt. Actum anno Domini, M. CC. XXX, in crastino beati Laurentii.

(Ex autographo.)

N° 162.

Confirmation par Thibaud, comte de Champagne, au Chapitre d'Auxerre, de la vente d'un homme de Montigny la Coudre) faite par Guy de Chamielen, chevalier.

(An 1230, décembre.)

Ego Theobaldus, Campanie et Brie comes palatinus. N..... ego laudo in perpetuum capitulo ecclesie B. Stephani, niaco, et Mariam uxorem ejusdem et Autissiodorensis Johannem de Montieorum familiam qui de feodo meo erant, quos dilectus et fidelis meus Guido miles de Chambelen vendidit ecclesie supradicte..... Actum Trecis anno Domini M. CC. XXX. mense decembri.

(Ex tabul. Campanie.)

N° 163.

Sentence arbitrale de Gautier, archevêque de Sens, sur la nouvelle monnaie que le comte d'Auxerre faisait frapper dans celle ville.

(An 1231, avril.)

Galterius, Dei gratia, Senonensis archiepiscopus: omnibus presentes litteras inspecturis, salutem in Domino. Notum sit universis, quod orta fuit contentio inter venerabilem fratrem nostrum Henricum episcopum et dilectos filios decanum et capitulum et alias ecclesiasticas personas Autissiodorenses, ex una parte... et.... G. comitem Nivernensem et Forensem, ex altera, super nova moneta quam idem comes in civitate Autissiodorensi cudi faciebat ad pondus et legalitatem decem et octo solidorum et dimidium; quam monetam predicti episcopus, decanus et capitulum, de jure ab ipso comite non posse fieri dicebant, asserentes quod comes in civitate Autiss. non poterat facere cudi monetam..... et legalitatem sexdecim solidorum et octo denariorum et quatuor denariorum fini argenti, sicut juraverat comes Petrus et comitissa Ágnes, prout in litteris Philippi regis...... dice

bant : comite e contrario asserente se illam de jure facere cudi posse, et aliam quantumcumque ponderis vellet, non obstantibus litteris predictis, cum in eis de..... mento et quod ejus antecessores longissimis temporibus retroactis et ante datam litterarum et post, jure dominii sui monetam in civitate Autissiodorensi cudi fecerant...... litalis volebant, quod tamen decanus, episcopus et capitulum et alie ecclesiastice potestates persone denegabant, dicentes quod si quis predecessorum comitis alterius modi monetam quam ill... est in civitate Autiss. cudi fecerat, per impetrationem charte supradicte hoc non nisi de permissione episcopi, qui tunc Autissiodori preerat ecclesie factum fuerat, salvo in..... et salva charta regis supradicta. Cum igitur nos ei alii viri boni pro sapienda contentione inter eos partes nostras interponere diligenter curarent, tandem..... qui fecit utraque unum in hanc formam pacis amicabiliter convenerunt: videlicet quod dictus comes a fabricatione monete quam ibi cudi faciebat......moneta illa nova quam etiam vetus qua tune usu aliter currebat, amplius non curreret, imo, omnino caderet; et quod idem comes novam cudi faceret...... at pondus sexdecim solidorum et octo denariorum et ad legalitatem quatuor denariorum fini argenti et quandiu ipse comes esset Nivern. eandem monetam...... moneta Autiss. currere faciet, bona fide, ita tamen quod per hoc nullum fiat prejudicium heredibus comitatus Nivernensis. possent uti jure suo...... civitas Autissiodorensis sicut facere poterant ante istam compositionem, eodem etiam modo nullum fiat prejudicium episcopo, decano et capitulo Autissiodorensi....... voluerint super hoc uti possent contra comitem et heredes comitatus Niversensis, sicut facere poterant ante compositionem eandem. Cum igitur...... in nos cautionibus hinc inde sufficientibus prestitis nos hoc modo pronuntiavimus, sicut inter eos fuerat concordatum. In cujus...... partium sigillo nostro fecimus roborari. Actum anno Domini M. CC. XXXI. mense Aprili.

(Ex vidimus curiæ archid. Autiss. et curio archid. in eccles. Autiss. sede vacante.)

N° 464.

Vente par les lépreux de Saint-Siméon d'Auxerre, de leurs moulins du Saulce aux Templiers.

(An 1231, juillet.)

Henricus, Dei gratia, Autissiodorensis episcopus, omnibus presentes litteras inspecturis, in Domino salutem. Notum facimus universis quod magister et fratres domus leprosorum Sancti Symeonis Autissiod. de assensu et voluntate leprosorum ejusdem domus, molendina sua de Salice et domum quam ibi habebant cum appendiciis suis et quicquid in eis juris habebant, fratribus milicie templi pro octingenlis et quinquaginta libris turon. vendiderunt Nos autem burgensium Autissiod. super hoc habito consilio predictorum leprosorum utilitatem pensantes, prefatam

venditionem voluimus, concessimus laudavimus et approbavimus. Templarii vero de omnibus querelis et contentionibus quas contra eosdem leprosos habuerant et habebant tam super dictis molendinis quam super aliis ipsos penitus quitaverutn. Quod ut ratum permaneat et firmum, presentes litteras sigilli nostri impressione fecimus communiri. Actum MCCXXXI, mense julio.

(Arch. de l'Empire. S. 5235, Cartul. fo 15.

N° 164 bis.

Consentement des censiers et bourgeois d'Auxerre pour la vente ci-dessus.

(An 1231, juillet.)

Omnibus presentes litteras inspecturis, censarii et burgenses Autissiodor. salutem in Domino. Notum facimus universis quod magister et fratres domus leprosorum Sancti-Symeonis Autissiodor., de assensu et voluntate leprosorum ejusdem domus molendina sua de Salice domum contiguam molendino, beciem et terram que ibi habebant et quicquid in eis juris habebant venerabili patre H. Dei gratia Autissiod. episcopo consentiente et laudante, fratribus milicie Templi pro octingentis et quinquaginta libris turon. vendiderunt. Nos autem censarii et burgenses predicti super hoc habito consilio predictorum leprosorum, utilitatem pensantes predictam venditionem voluimus, concessimus, laudavimus et approbavimus; templarii vero prefati de omnibus querelis et contentionibus quas contra eosdem le

prosos habebant et habuerant tam supra dictis molendinis quam supra aliis ipsos penitus quitaverunt. Quod ut ratum permaneat et firmum, presentes litteras sigilli nostri impressione fecimus communiri. Actum anno MCCXXXI, mense julio.

(Même fonds que la précédente).

N° 165.

Sentence arbitrale sur les fonctions des Marguilliers de l'église d'Auxerre.

(An 1233, juin.)

Guillelmus dictus Brito, Philippus de Meso et Nivelo canonici Autissiod., omnibus presentes litteras inspecturis, salutem in Domino. Cum causa que inter venerabilem patrem et dominum H. Autissiodorensem episcopum, Stephanum Chevenel presbyterum, Guidonem et Fromundum laïcos matricularios, ex una parte et venerabiles viros D. thesaurarium, G. sacristam Autissiod. ex altera vertebatur, de quibusdam articulis qui in litteris bone memorie Guillermi quondam Autiss., episcopi continentur super institutione matriculariorum et eorum officiis. Idem episcopus de assensu predictorum, tam D. thesaurarii et G. sacriste, quam matriculariorum, vices suas nobis commisisset, tandem de assensu partium super quibusdam articulis ita pronuntiavimus: scilicet, quod preter matricularios de novo institutos, sacrista totidem matricularios, sive clericos, sive laïcos habere et exhibere tenebitur, sicut antea tenebatur. Matricularius clericus de novo institutus, de nocte semper in ecclesia jacere et hora tempestiva venire, scilicet pulsante ignitegio vel ante tenebitur. Laïci vero de jacendo in ecclesia suas facient septimanas, ita quod alter eorum semper in ecclesia jaceat, diebus autem festivis quibus grossi soni pulsantur, tam clerici quam laïci matricularii omnes in ecclesia jacebunt. Matricularii clerici tenentur altare ornare, lucernas accendere, campanas chori, presente conventu pulsare, quas pulsare non presente conventu matricularius clericus de novo institutus non tenetur. Laïci autem tenentur capas sericas referre, ecclesiam palliis, cortinis et hujusmodi ornare. In processionibus precedere et subsequi, baculos in manibus tenere, et turbe impetum refrenare. Nec per alicujus servitium eximi poterunt matricularii, nec pro se vicarios ponere; sed sicut predictum est, in propriis deserviant personis,

nisi infirmitate vel alia justa et evidenti necessitate prepediti, et tunc vicarios honestos, fideles et idoneos exhibebunt. Preterea fidelitatem facient thesaurario et sacriste de rebus ipsorum custodie deputatis, eos nec dampnificabunt, nec dampnificari sustinebunt. Pronuntiavimus etiam et consentiente ipso H. episcopo, a partibus fuit concessum, quod licet bone memorie Guillelmus quondam Autissiodorensis episcopus, in litteris sibi retinuerit potestatem addendi aut mutandi circa premissa, ad successores episcopos illam clausulam non extendi; immo ipsam mutationem vel additionem institutori presentialiter reservatam. Nos igitur, quia de quibusdam aliis articulis non componere potuimus, nec pronuntiare, de eis consilium habuimus, salvo jure partium, super nos determinatis, pro hiis que determinavimus presentes litteras scribi, et sigillorum nostrorum fecimus appositione signari. Ego vero Philippus, quod proprium sigillum non habeo, sigillum Domini G. de S. Ferreolo concanonici nostri, presentibus litteris apponi feci. Actum anno gratie millesimo ducentesimo tricesimo tertio, mense junio.

(Ex autographo.)

No 166.

Lettre par laquelle un curé de Saint-Gervais d'Auxerre donne sa personne el ses biens aux Templiers (1).

(An 1233, novembre.)

Omnibus presentes litteras inspecturis, magister Willelmus officialis curie Autissiod., salutem in Domino. Noverint universi quod in nostra presentia constitutus Robertus presbyter S. Gervasii Autissiod., recognovit quod ipse dederat, quinque annis jam elapsis, se et sua bona mobilia et immobilia ubicunque sint fratribus militie Templi; et se et dicta bona sua iterum dedit dictis fratribus coram nobis, tali tamen conditione apposita quod quumcunque voluerit ipse possit assumere habitum dictorum fratrum. Et ipsi fratres tenebuntur eumdem Robertum in domibus et societate eorum recipere sicut fratrem. In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli Autissiod. curie fecimus munimine roborari.

(1) En 1252, le même Robert ratifia cette donation.

« AnteriorContinuar »