Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Patauien. dioc. predicte, et domino Caspare de Maiselstain, sacri Juris Canonici eximio professore ordinario, decretalium lectore studii Wiennensis Patauien. dioc. sepedicte, clerico Curiensis diocesis, testibus fide dignis ad hec specialiter vocatis et rogatis.

Preterea sequenti die sexta mensis eiusdem, hora terciarum uel quasi, in eodem monasterio Scotorum in loco Capitulari, anno, indictione et pontificatu, quibus supra, presentibus prefatis reuerendis et religiosis patribus et dominis Andrea abbate et Martino preposito ac eciam venerabilibus et egregiis viris dominis doctoribus Nicolao et Caspare antedictis, predictis reuerendo et religiosis domino Thome abbati et Laurentio priori cum ceteris conuentualibus jam dicti monasterii Scotorum insinuauimus ac insinuari fecimus atque legi per fratrem Petrum predictum quasdam alias litteras apostolicas dicti domini nostri Martini pape, eius vera bulla plumbea in cordula canapea more Romane curie impendente bullatas, sanas' et integras, non rasas, non cancellatas, non abolitas, sed omni prorsus vicio et suspicione carentes, quarum quidem litterarum tenor per omnia sequitur et est talis. (Folgt die pag. 560, Nr. CCCCLIII abgedruckte Bulle.)

Quibus litteris sic lectis et insinuatis inuestigauimus, an iuxta dictarum litterarum apostolicarum mentem et tenorem dicti reuerendus et religiosi dominus Thomas abbas et ceteri fratres recipere et admittere vellent in monachos et in fratres viros honestos laudabilis vite, conuersationis honeste, non dumtaxat de Scocie et Hybernie partibus, sed eciam de aliis nationibus et partibus quibuscunque. Extunc prefati dominus Thomas abbas cum ceteris fratribus petiuerunt copiam dictarum litterarum apostolicarum, quam ipsis dari fecimus, recipientesque terminum deliberandi usque in crastinum, videlicet diem septimum mensis eiusdem. Quo termino adueniente, de mane hora terciarum uel quasi, in loco, ubi supra, et presentibus omnibus testibus, quibus supra, prefatus dominus Thomas abbas nomine suo et fratrum suorum omnium presencium et audiencium subdit in hec verba: Reuerendi patres et domini, non aliud intelligimus ex bulla, nisi quod princeps non vult nos habere nec nostram nationem, et quia non possumus resistere, tunc petimus gratiosam licentiam et saluum conductum et expensas vie et temporibus vite nostre, et nos non possumus nec volumus commorari monachis aliarum quam nostrarum nacionum, et est ratio, ut sciatur factum nude, quia nos interficeremus eos uel interficeremur ab eis.

Ista responsione sic facta iuxta apostolicam traditam nobis formam adiunximus nobis reuerendum et religiosum patrem et dominum Nicolaum , abbatem monasterii Mellicensis ordinis sancti Benedicti dicte Patavien. dioc., unacum aliis fratribus Nicolao et Petro predictis presentem et onus huiusmodi adiutorii in visitando et reformando humiliter subeuntem, et tunc circa horam primam eiusdem diei post meridiem, in loco, ubi supra, et presentibus, quibus supra, ammonuimus et hortabamur prefatos reuerendum et religiosos patrem Thomam abbatem et ceteros fratres, quod a suo propositio recederent et aliarum pacionum viros honestos et deo deuotos reciperent in monachos et confratres, imitantes Creatorem et Dominum nostrum, apud quem iuxta Scripture testimonium non est acceptatio personarum. Et prefati fratres iterum, ut prius, responderunt: Nos non possumus nec volumus aliis quam nostrarum nacionum monachis commorari et ad vitandum scandala et pericula petimus licenciam ad partes natiuas et ad monasteria ibidem nostri ordinis. Et Fr. Mauricius petiuit ad Cluniacum sibi dari licenciam. Petiuerunt quoque litteras commendaticias ad alia monasteria, quas prefatus dominus abbas Thomas ipsis tradidit et assignauit.

In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium premissorum presentes nostras litteras seu hoc presens publicum instrumentum exinde fieri et per Johannem notarium nostrum infrascriplam subscribi et publicari mandauimus nostrorumque sigillorum appensione fecimus communiri.

Et ego Johannes Hesse de Isenach, clericus Maguntinensis diocesis, publicus sacra imperiali auctoritate notarius, quia predictarum litterarum apostolicarum insinuacioni, consensus requisicioni ac eius dacioni omnibusque aliis et singulis, dum sic, ut premittitur, per dictos dominos visitatores et coram eis fierent et agerentur, vnaeum prenominatis testibus presens interfui eaque omnia et singula vidi et audiui, ideo hoc presens publicum instrumentum per alium fidelem fideliter scriptum, me aliis occupato, de mandato et requisicione dictorum dominorum visitatorum exinde confeci, publicaui et in hanc formam publicam redegi singnoque et nomine meis solitis et conswetis vnacum sigillorum dictorum dominorum visitatorum appensione singnaui, manu mea propria subscripsi, rogatus et requisitus in fidem et euidens testimonium omnium et singulorum premissorum.

Original auf Pergament mit zwei Siegeln.

CCCCLVII. 1418, 9. ) August, Wien. – Thomas, der letzte Abt der Hybernischen und

(8 Schottischen Mönche in Wien, resignirt seine Abtei in die Hände der päpst

lichen Visitatoren.

In nomine domini amen. Nos fratres Angelus abbas monasterii in Runa et Leonhardus prior domus Troni Marie, Cistercien. et Cartusien. ordinum, Salczburgen. et Patauien. dioc., reformatores et visitatores omnium monasteriorum tam virorum quam mulierum sancti Benedicti et sancti Augustini ordinum tam in spiritualibus quam in temporalibus in ducatu et dominio serenissimi principis ac domini domini Alberti quinti ducis Austrie etc. sitorum a sede apostolica specialiter deputati per litteras sanctissimi in Christo patris ac domini domini Martini diuina prouidentia pape quinti, vnacum venerabili et religioso patre ac domino domino Nicolao abbate ac religiosis fratribus Nicolao de Respecz et Petro de Rosenhaim, monachis professis monasterii Medelicensis ordinis sancti Benedicti dicte Patauien. dioc., vigore dictarum litterarum apostolicarum per nos nobis adiunctis et assumptis, notum facimus vniuersis et singulis presentium cum tenore, quod coram nobis ac religiosis fratribus Laurencio priore, Patricio, Donato, Carulo, Mauricio et Finiano monachis professis , totum conuentum monachorum professorum monasterii Beate Marie Virginis Scotorum in Wienna ordinis sancti Benedicti Patauien. dioc. representantibus, ac testibus et notario infrascriptis personaliter constitutus reuerendus et religiosus pater dominus Thomas, abbas prefati monasterii Scotorum, sanus mente et corpore et compos racionis, ut apparuit, non circumuentus dolo uel fraude aut coactus, sed bene et mature deliberatus, sponte et libere cessit et renunciauit abbacie et administracioni per hec verba :

In nomine domini amen. Coram vobis omnibus hic presentibus Ego Thomas, abbas huius monasterii sancte Marie Scotorum Wienne ordinis sancti Benedicti, cupiens domino deo cum mentis et corporis tranquillitate in futurum gratum et deuotum reddere famulatum, bene deliberatus, sponte et libere, nulla paccione symoniaca interueniente, renuncio ac cedo abbacie nec non administracioni presentis monasterii in manus venerabilium patrum et dominorum Angeli abbatis monasterii in Runa Cisterciensis et Leonhardi prioris domus Troni Marie

[ocr errors]

:

a

[ocr errors]

Cartusiensis ordinum nec non eisdem adiunctorum, videlicet reuerendi patris et domini Nicolai abbatis et fratrum Nicolai de Austria et Petri de Bauaria, monachorum monasterii Mellicensis , Salczburgen. et Patauien. diocesum, hic presencium, ad visitandum et reformandum presens monasterium a sede apostolica deputatorum. Quare peto humiliter et deuote cum debita instancia, quatenus vos prefati venerabiles patres, attendentes mee intencionis puritatem et sinceritatem, me absoluere dignemini auctoritate apostolica supradicta.

Quibus quidem cessione et renunciacione sic factis, eas recepimus et admisimus atque eius supplicacioni annuentes eum absoluimus per hec verba : Nos fratres Angelus abbas monasterii in Runa Cisterciensis et Leonhardus prior domus Troni Marie Cartusiensis ordinum, Salczburg. et Patauien. dioc., visitatores et reformatores huius monasterii sancte Marie atque omnium et singularum personarum regularium dicti monasterii a sede apostolica legitime deputati, de consensu reuerendi patris domini Nicolai abbatis ac fratrum Nicolai de Austria et Petri de Bauaria monachorum monasterii Mellicen. nobis adiunctorum hic presentium, vestram renunciacionem ac cessionem abbacie ac administracionis presentis monasterii admittimus et recepimus ac auctoritate apostolica, nobis in hac parte tradita , vos absoluimus ab eisdem, atque eadem auctoritate apostolica omnes et singulas personas regulares presentis monasterii a vestra obedientia absoluimus in nomine patris et filii et spiritus sancti amen.

In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium premissorum presentes nostras litteras seu presens publicum instrumentum exinde fieri et per Johannem notarium infrascriptum subscribi et publicari mandauimus nostrorumque sigillorum appensione fecimus communiri. Datum et actum in loco capitulari, in ambitu prefati monasterii Scotorum, sub anno a natiuitate domini Millesimo Quadringentesimo Decimo Octauo, indictione vndecima, die sabbati (sic), qui fuit nonus mensis Augusti, hora terciarum uel quasi, pontificatus sanctissimi in Christo patris ac domini domini Martini pape antedicti anno primo, presentibus ibidem reuerendis et religiosis fratribus domino Andrea in Witigenaw et Martino in Tirenstayn prepositis monasteriorum canonicorum regularium sancti Augustini Pragen. et Patauien. dioc., ac venerabilibus et egregiis viris domino Nicolao de Tinckelspuhell, sacre Theologie et arcium liberalium doctore, Canonico ecclesie sancti Stephani alias omnium sanctorum in Wienna

[ocr errors]
[ocr errors]

dicte Patauien. dioc. et domino Caspare de Maiselstain , sacri iuris canonici doctore eximio, ordinario decretalium Lectore studii Wiennensis, clerico Cur. dioc., testibus fide dignis ad hec specialiter vocatis et rogatis.

Et ego Johannes Hesse de lsenach, clericus Maguntin. dioc., publicus sacra imperiali auctoritate notarius, quia predicte renunciacioni seu cessioni omnibusque aliis et singulis, dum sic, ut premittitur, per dictos dominos visitatores et coram eis fierent et agerentur, vnacum prenominatis testibus presens interfui eaque omnia et vidi et audiui, ideo hoc presens publicum instrumentum per alium fidelem fideliter scriptum, me aliis occupato, manu mea propria subscripsi et de mandato ac requisicione dictorum dominorum visitatorum exinde confeci, publicaui et in hanc formam instrumenti publici redegi singnoque et nomine meis solitis et conswetis vnacum prefatorum visitatorum sigillorum appensione singnaui, rogatus et requisitus in fidem et testimonium omnium premissorum.

Original auf Pergament mit zwei Siegeln. - Hormayr, Wien, Abtheil. I, Bd. I, Urkunden p. 105, Nr. 43.

« AnteriorContinuar »