Imágenes de páginas
PDF
EPUB

minis eruditissimi. Ioannes autem Ludovicus Vives, patria Valentinus, in quocumque genere scientiae cui cedere debeat quamtumlibet doctissimo, non reperio. Quantum namque valeat in omnibus disciplinis, Erasmi testimonio comprobatur, et sua_ipsius opera clarissime testantur. Clarum quoque scientiae nomen adeptus est Valentinus alter, Andreas scilicet Straneus cognominatus. Cuius opera, quae nondum edidit, a suis familiaribus et viris doctissimis maxime commendantur. Aiunt praeterea virum esse stoicum, id est, vita probum et moribus integerrimum. Hos autem Valentinos quos memoravimus, Ioannes Honoratus adhuc adolescens nocturnis vigiliis summoque studio conseclatur, et superare contendit. Sed inter alios Hispaniae viros doctissimos Joannem Vergarium et Franciscum atque Bernardinum Tovarium eius fratres cognovimus, qui etsi sunt eruditione pares et ingenio, Franciscus tamen multis et etiam mihi visus est eruditior, in litteris praesertim graecis. Cuius epistolas latine graeceque scriptas cum legisset Erasmus ad se destinatas, admiratus mirum in modum commendavit, et humanissime respondit. Accepit etiam Erasmus Ioannis Vergarii non minus doctas epistolas, quas eodem modo commendavit, et hominis esse doctissimi cognovit. Caeterum tribus Vergariis Bartholomaeum Bustamantium latine graeIceque doctissimum subnectere libet. Qui nimirum eruditissimis quibusque valde proximus accedit. Quod si virorum Hispaniae doctorum ratio est habenda, Iacobus Stugnicus, vir trium linguarum peritissimus, sua laude fraudandus non est. Quem Ximenius Hispaniae cardinalis libris latinis, graecis et haebraicis corrigendis praefecit. Caeterum Mathaeus Paschalis in omni genere litterarum doctissimus unus est de paucis, qui saeculo nostro litteratorum principes habentur. Hunc ego novi Caesaraugustae tyrunculum liberalibus studiis initiatum, scientiaeque percupidum et sitibun

dum. Quem aliquot post annos inveni Complutensis academiae rectorem. Qui trilingue collegium instituit. Quo quidem tempore Compluti doctiores erant Laurentius Balbus Liliensis, latinarum graecarumque litterarum professor et interpres egregius, Ioannes Fernandus Hispalensis, latine graeceque doctissimus et orator facundus. Qui rhetoricem foeliciter profitebatur, et discipulos declamare docebat. Item Ioannes Ramirez maximus orator et artis rhetoricae professor, cuius perutiles lectiones non tyrones modo sed etiam veteranos et doctos excolebant. Toleti praeterea novimus Alphonsum Cirillum, virum litteris insignem, cui quidem Toletana civitas, cuius filios diligentissime docet, plurimum debet. Huius enim discipulos egregie doctos cognovimus. Caeterum mihi nunc in mentem venit Petrus qui alio nomine Rua dicitur, vir inter totius Hispaniae doctiores merito reponendus. Hic enim ab adolescentia nocturnis carthis et nimio studio pallescere coepit, et nullius addictus iurare in verba magistri, suo duntaxat fretus ingenio doctissimus evasit. Cuius studendi normam secutus est Ioannes Morellus Barchinonensis, cuius ingenium rerum omnium capacissimum, facillimamque memoriam mecum saepe sum admiratus, propterea quod cum carmina vel orationes ab aliis semel audiisset, subinde quasi sua recitabat. Huic aemulatione quadam Ioannes Boscanus, civis etiam Barchinonensis, accedit valde proximus, et Ioannes Garcesius Moianus, homo litteris excultus et ingenio clarus. Ioannes autem Sobrarius, qui nuper obiit, Alcagnitii, patriae suae, laudes elegantissime scripsit, et Celtiberiam provinciam litteris illustravit de multis discipulis benemeritus. Excolunt praeterea suis praeclaris ingeniis et eruditione Celtiberiam et Aragoniae regnum Gaspar Barrachinus Ciceronianus, Ludovicus luverius orator insignis, et Alphousus Xericus adhuc iuvenis, egregie docius. Ex nostris autem discipulis plures nobis occurrunt, quoHhhh

1

rum paucos nominabimus. Non enim silentio dignus est Alphonsus Sanctus latine graeceque doctissimus, non alter Alphonsus cognomento Segura, monachus Cartesianus in Scala Dei. Qui cum doctos omnes sui temporis ingenii viribus et eruditione superasset, et in saeculo magnos honores et dignitates consequi potuisset, a Deo Vocatus evitans mundi fallacias et pericula fugiens ad Scalam Dei se contulit, ut ad coelum facilius iter consequeretur. Sed in eadem domo novimus et alios religiosos viros, doctos et sanctos, quorum nomina me latent. Inter quos est Ioannes Rosius, abbas eiusdem domi, vir doctissimus et nobilitate generis clarissimus. Novimus in ecclesia Burgensi loannem cognomento Carreram, virum graece et latine perdoctum. Novimus et alios in eadem ecclesia litteris insignes, quorum nomina nobis non succurrunt. Hispali sacerdotem conveni doctissimum, cui Mexias nomen erat. Novimus et Gabrielem Herreriensem Ferdinandi, quem supra me moravimus, fratrem, qui librum de agricultura scripsit perutilem. Novimus et eius fratrem lacobum Alphonsum de Herrera non minus doctum quam caeteros fratres. Qui scripsit hispano sermone librum de viris illustribus Hispaniae et aliarum nationum. Scripsit etiam de laudibus Virginis Dei genitricis et orationes devotissimas. Et Antonium Velam Maioriti vidimus litteris latinis et graecis et optimis moribus excultum. Pinciae praeterea vidimus Alphonsum cognomento Callecum et Petrum a Platea, virtute pares et litteris. Quibus meritò est conferendus Ioannes Otheus qui Segovienses liberalibus disciplinis et ingenuis artibus instituit, rhetor egregius, cui Segovia civitas et eus finitimi populi quos litteris excolit, plurimum debent. Verum enimvero, Caesar, si secretario qui latinam linguam calleat indiges, lacobum Gratianum eligas. Cuius ingenio et eruditione nunc utitur Franciscus Mendozius episcopus Zamorensis. Si te

praeterea delectant antiquitates et res memorabiles, Bernardinum lagnem cognomento Cathenam, cum tibi vacaverit, audias. Qui nimirum res omnes ab orbe condito usque ad tempora nostra tibi memoriter enarrabit. Habes praeterea, Caesar, in consiliis capiendis lacobum Perez cognomento Vargas, virum omnibus in rebus maioris auctoritatis, et Nestore sapientiorem et Marco Catone. In quo quidem uno virtutes omnes reperiuntur quae necessariae sunt hominibus, qui magnorum principum favorem et gra tiam demereri student. Est enim in Iacobo Perez Vargas non solum vir tus militaris et omnis urbanitas et pad latini mores, sed etiam litterarum cognitio et omnium rerum certa notitia magnaque experientia: Caeterum duo viri mihi nunc occurrunt memoratu digni, Archidiaconus scilicet Alcorensis in ecclesia Palentina, et loannes Molina, traducendorum librorum e latino in hispanum sermonem peritissimi. Quorum traductiones me quidem maxime delectant, et ab omnibus viris doctissimis collaudantur.. Vidimus Granatae iuvenem graece latineque doctissimum, latinos libros graecosque profitentem, Petrus Mota nomen erat; et Astigi vidimus Andream eadem profitentem, qui a litteris graecis, quibus erat ornatus, Graecus vocabatur. Sed non est pratermittendus Antonius Arias Maioritanus, sed in numerum doctorum referendus. Barchinonae Martinum Ibarram, Cantabricum, vidimus bonas artes et latinam linguam profitentem, et Vincentium Navarram, Tarraconensis episcopi secretarium, virum eloquentem et bene docium, et Petrum Lastram in civitate Sancti Dominici Calciatensis bonas litteras profitentem. Quibuscum merito nominandus est Antonius Mudarra, iestatis tuae, Caesar, sacerdos, vir nobilis. Qui cum Romam profectus esset gratia litigandi, lites aspernatus a viris doctissimis latinos libros et ingenuas artes audire coepit, in quibus evasit doctissimus. Novimus

cui

ma

praereaes in Complutensi gymnasio Studteten quatuor nobilitate generis et eruditione memorabiles, et magna laude dignissimos, Rodoricum scilicet Antonii Naiarensis ducis filium, Ioannem cognomento Roias, Christophorum Deniae marchionis filium, et Alphonsum Manricum filium comitis Paretani. Quem profitentem litteras graecas audivimus. Novimus quo. que Martinum Lassum qui alio nomine dicitur Oropesa, virum latinis graecisque litteris excultum. Novi denique proximis diebus tres adolescentes', quorum alter Franciscus Garsias eques, et alter Lira nuncupatur, et tertius Ioannes 'Reolinus, qui de se magna promittunt et olim sine dubio nominabuntur. Memorandi sunt et merito viri duo litteris haebraicis insignes, quos Franciscus Ximenius Hispaniae cardinalis emmendandis libris et interpretandis praefecit, Paulus scilicet et Alphonsus cognomento Zamora, qui declarandis libris veteris et novi testamenti plurimum profuerunt. Sed de viris Hispaniae doctis hactenus. Nam si theologos, concionatores, medicos et iurèconsultos, qui sunt in Hispania memorabiles et quamplurimi, recensere vellem, profecto, Caesar, neque mihi dies sufficeret, neque tua maiestas longissimam nomenclaturam ferre posset.

Haec cum dixissem, manum Caesaris osculatus conticui.

En la fe de erratas que está al principio de la obra, se lee lo siguiente: Admonendus est lector quod &c. Item ubi invenerit Alphonsum Cirillum, Ci

[ocr errors]

tillum legat, fol. CLXXII. Et ubi est Iacobus Alphonsus Herreriensis, legendum est Iacobus Fernandus a Herrera. Et in numero litteraorum desunt Florianus de Ocampo, vir in omni genere doctrinae doctissimus, Christophorus Loaisa, qui nunc in academia Complutensi rectoris officio fungitur, Georgius Naverus canonicus Palentinus, Magister Ioannes Aegidius, Franciscus Sanctius, Petrus Alexander baethicus, Iruestes, Franciscus Calderinus, Franciscus Monsonius, artium liberalium professor, Ramirus Campus secretarius consilii Castellae, Alphonsus Fernandus Tindilianus, Hispaniae cardinalis cubicularius, clarum probitatis exemplar.

El largo fragmento que precede se ha copiado de un ejemplar de la obra De rebus Hispaniae memorabilibus, escrita por Lúcio Marineo é impresa en Alcalá por Miguel de Eguia en el año de 1530. Tiene este ejemplar la particularidad de comprender 27 fólios mas de impresion que otros que se conocen de la misma obra, los cuales concluyen en el fól. 128 b. En lo añadido, al fin del 169 y en los siguientes se encuentra el discurso de Marineo, que por lo tanto puede considerarse como inédito, y es sumamente apreciable para nuestra história literária por el cuadro que presenta, hecho por un autor coetáneo y fidedigno, de los varones doctos que habian florecido en España desde el restablecimiento de las letras á princípios de los Reyes católicos, hasta la muerte de Autónio de Lebrija que se menciona como reciente, y acaeció en 1512.

XVII.

Catálogo alfabético de los pueblos descritos en las Relaciones to-
pográficas formadas de orden de Felipe II, que existian en la
biblioteca del Escorial y de que posee cópia la Academia de
la história.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

Loranca de Ta-

juña.

Halia.

Luciana.

Enguídanos.

Hazaña.

Lucillos.

Escalonilla.

[blocks in formation]

Helechosa.

Hellin.

Heréncia.

Lueches.

Lupiana.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Castillo de Ba- Espinoso.

Hernan Caballero.

Magan.

yuela.

Esquívias.

Herrera.

Majalahonda.

Castilseras.

Estrella.

Herustes.

Málaga.

[blocks in formation]

Hinojoso de la or- Malagon.

Cendejas de en-

den.

Malaguilla.

medio.

[blocks in formation]

Malpica.

[blocks in formation]

Manzanares.

Torre.

Fresno de

Má-

Hontova.

[blocks in formation]

Manzaneque.

Mañosa.

Maqueda.

Marchamalo.

Maria (Santa) del

campo.

Marjaliza.

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »