Imágenes de páginas
PDF
EPUB

controversiam, que inter Leonem venerabilem beati Bertini abbatem et Rodulfum Vulpem de Popringhem versabatur, apud sanctum Audomarum in presentia mea certo fine terminatam. Predictus siquidem Rodulfus compositionem super hoc factam inter patrem suum Lambertum et Lambertum felicis memorie predicte ecclesie abbatem infringere nitebatur. Allegatis igitur hinc inde rationibus, utriusque partis consensu, judicio baronum meorum data sententia tandem hoc fine totam controversiam sepelivi, ut videlicet in omnibus forisfactis que apud Popringhem absque feodis juris ecclesie fuissent predictus Rodulfus decimum tantum accipiat denarium, et cetera omnia predicte compositionis, tam sigilli mei impressione, quam baronum meorum testimonio roboravi. Preterea ibidem piscariam que a Mera per Inwerled et Holingheramerled extenditur usque ad arabilem terram totam et integram, in presentia baronum meorum eidem ecclesie confirmavi. Testes: Milo, episcopus Taruanensis. Sibilla, comitissa. Philippus, archydiaconus. Walterus, castellanus sancti Audomari. Walterus dEina. Hugo Dravenesberga. Osto, miles Templi. Rogerus, aman. Actum est hoc anno Dominice incarnationis. M° Co L° 1° (1).

Original, sceau enlevé.

1165.

18.

Giraldus, évêque des Tournaisiens, confirme la donation des églises de Couckelaere et de Ruysselede, faite à l'abbaye de Saint-Bertin par Balderic, un de ses prédécesseurs, et l'affranchissement de quelques églises de tout droit de personat.

In nomine Sancte et Individue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Ego Giraldus, Dei gratia Tornacensium episcopus, tam futuris quam presentibus in perpetuum. Episcopalis officii sollicitudo nos ammonet, ut ea que locis divino cultui mancipatis collata fuisse pietatis intuitu cognovimus, sine diminutione aliqua conservare satagamus. AEcclesias itaque de Cocleirs et de Rusleda quas felicis memorie Baldricus Tornacensium episcopus ecclesie sancti Bertini perpetua libertate contradidit. Ita tamen quod singulis annis decem solummodo solidos in festo Symonis et Jude pro fungeta episcopo Ruscleda pro utrisque ecclesiis, scilicet Cocleirs et Ruscleda, persolveret, sicut in scripto ejusdem

(1) Cette charte a été imprimée dans: WARNKOENIG, Flandrische Staats-und Rechts-Geschichte, t., partie, preuves, p. 103. (Voyez Table Chronologique des chartes et diplômes imprimés, concernant l'histoire de la Belgique, par ALPHONSE WAUTERS, tome 1, p. 342.)

episcopi continetur et privilegio pape Paschalis confirmatur; nos quoque ob remedium anime nostre vestigiis eorum insistentes benigne concedimus et episcopali auctoritate corroboramus. AEcclesiam quoque de Senlgerkerca, quam Lambertus, pie recordationis Tornacensium episcopus, ab omni fungeta liberam condonavit quemadmodum ex ipsius privilegio declaratur, et nos similiter ex omni exactione et fungetis liberam permansuram concedimus. Nichilominus etiam sicut inspectione privilegiorum Adriani, Alexandri, Romanorum pontificum ecclesias de Liswega, Senlgerkerca, Hetlighem, Rokesheem, Westkerca, Ernighem, Ichtinhem, Cloclara, Rusleda, Bovenkerca, ab omni personatu liberas, salvo tamen sinodali jure in omnibus esse didicimus, ut omnis controversia inter nos et ecclesiam sancti Bertini diu ventilata tandem sopiatur, auctoritati apostolicorum nequaquam contraire presumentes, auctoritate a Deo nobis concessa supradictas ecclesias ab omni personatu liberas in perpetuum confirmamus. Hujus autem donationis confirmatio, ut firma et inconvulsa permaneat, et ne pravorum hominum suggestione futuris temporibus divelli possit, sigilli nostri impressione communimus atque testium idoneorum annotatione corroboramus. S. domini Giraldi, episcopi. S. Galteri, decani. S. Ewrardi, Desiderii, archidiaconorum. S. Letberti, prepositi. S. Letberti, cantoris. S. Amolrici, presbiteri. S. Raineri, Herbrandi, Guiberti, Lamberti, Thome, Henrici, canonicorum. S. Roberti, prepositi de Harlebeca. S. Ivonis, abbatis sancti Martini. S. Hugonis, abbatis sancti Petri Gandensis. S. Johannis, abbatis Lobiensis. S. Anselli, abbatis Cisoniensis. S. Hugonis, abbatis sancti Nicholai. S. Roberti, abbatis sancti Nicholai de Prato. S. Eustachii, abbatis sancti Eligii de Monte. S. Hachech, decani de Brugis. S. magistri Gisleberti. S. Mathei, notarii. Actum Tornaci, anno Verbi Incarnati milesimo centesimo sexagesimo quinto, feliciter. Amen.

19.

Original. Sceau enlevé.

Désiré, archidiacre de Tournai, termine un différend qui s'était élevé entre
Godescalc, abbé de Saint-Bertin, et les prêtres de Lisseweghe, au sujet de

certaines oblations.

Desiderius, Dei gratia Tornacensis ecclesie archidiaconus, tam futuris quam presentibus in perpetuum. Notum esse volumus quod controversiam de quibusdam oblationibus aliquamdiu habitam inter abbatem sancti Bertini dominum Godescalcum et presbiteros de Liswega Reingerum et Walterum, utrorumque assensu, omnino decidimus et in modum subscriptum terminavimus. Abbas itaque vel

1168.

minister ejus ex universis oblationibus, tam denariis singulis vel pluribus, sive
fuerint oblati cum candelis sive non, quam aliis omnibus rebus que in obse-
quium Dei solent offerri in cunctis altaribus ecclesie de Liswega et in die com-
memorationis omnium fidelium defunctorum, absque excipiendis tres partes accipiat,
quarta vero pars in usus presbiterorum cedet. Excipitur enim oblatio que in
missis pro defunctis offerri solet, sive corpus defuncti presens fuerit sive non,
que tota presbiterorum erit. Si autem obvenerit anniversarius dies sive tricesimus
vel septimus in sollemnitatibus in quibus missa pro defunctis non solet celebrari
sancte Marie, apostolorum omniumque sanctorum, a nativitate Christi usque
ad Epiphaniam infra octavis Pasche, Ascensionis et Pentecosten, nisi corpus
defuncti presens fuerit, pro commemoratione defuncti facta unius persone oblatio
presbiterorum erit; dividetur autem, sicut dictum est, si amplior fuerit. De oblatione
in parasceve, sive in die sive in nocte, tres partes abbatis erunt, quarta vero
presbiterorum erit. Si vero visitatus infirmus a presbiteris, si unus affuerit supra
duodecim denarios, si uterque supra iios solidos aliquod beneficium contulerit inter
abbatem et presbiteros sub divisione pretaxata erit. Preterea presbiteri panem
triticeum de tribus firtallis mensure Brugensis cum duobus solidis et x gallinis
in nativitate Domini abbati persolvent, quam hoc in perpetuum obsonium ec-
clesie beati Bertini debent. Candelas autem de sponsis et mulieribus post partum
ecclesie reconciliandis et pueris baptizandis, si non fuerint sponsarum de divi-
sione partis parrochie in qua presbiteri omnem decimam habent, abbas habebit
in quibus nulla pars presbiterorum erit. Ut autem inconvulsum hoc permaneat,
nec utriusque partis id infirmare presumat aliquis, cedulam contractum hunc con-
tinentem sigilli nostri impressione signavimus, et testes qui interfuerunt subscribi
fecimus. S. Desiderii, archidiaconi. S. magistri Symonis, capellani. S. magistri
Walteri, Brugensis canonici. S. Amolrici, Insulani decani. S. Gerardi, prioris
de Warnestun. Actum apud Warnestum anno Dominice incarnationis Mo C°
LX° VIIIo.
Original. Sceau enlevé.

1169

⚫ environ.

20.

Robert, prévôt de Lille et chancelier de Flandre, déclare que Richard, fils de
Géroud, Willekin, son gendre, et Wautier Lappekin, ont cédé à l'abbaye de
Saint-Bertin le terrain nécessaire pour élargir un chemin.

Ego Robertus, Dei gratia Insulensis prepositus et Flandrie cancellarius. Notum esse volo omnibus, quod, cum ecclesia sancti Bertini per terram, quam Riquardus,

filius Geroud, et Willekinus, privignus ejus, et Walterus Lappekin, in Bercla censualem tenent de comite, exitum de jure et antiqua consuetudine ad stratam comitis, sicut idem ipsi viri in mea ac ratiocinatorum Furnensium audientia recognoverint, haberet, nec tamen idem exitus pro sua parvitate et angustia ecclesie sufficeret; prenominati tres viri de terra propria memorato exitui contigua tantum vendiderunt, atque in presentia mea werpiverunt, ut dilatata perinde via quadrigarum exitus et reditus ibidem libere possit existere. Sane hoc ea conditione factum est, quod predicti illi tres integrum debitum comiti persolvent de via illa cum reliqua terra sua sicut prius fecerunt. Poterunt etiam monachi sancti Bertini viam illam fossato separare de terra illorum quandocumque voluerint. Ut autem hoc ratum permaneat, sigillo meo presens scriptum muniri feci; et testes subscripsi: S. Gerardi notarii et sigillarii. S. Lambini notarii. S. Riquardi notarii. S. Gerardi de Lardario. S. Erembaldi Mosin. S. Fulcramni preconis. S. Erembaldi Baddekin (1).

Original. Sceau enlevé.

21.

Philippe, comte de Flandre et de Vermandois, termine une contestation qui s'était élevée entre l'église de Couckelare et Guillaume d'Avelinghem, au sujet des bruyères nommées Veld.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Ego Philippus, Dei gratia 1176. Flandrensium et Viromandensium comes, notum facio presentibus et futuris, controversiam, que inter ecclesiam de Coclare et Guillelmum de Avelinghem diu versata est, hoc tandem modo fuisse terminatam. Cum predicta ecclesia wastinam quandam, sexaginta mensurarum, que usitato nomine vocatur veld, ex largitione Willelmi Maleth et uxoris ejus Lismudis, quinquaginta et eo amplius annis libere et quiete tenuisset, ea consideratione, quod predicta ecclesia eis cappellanum ad serviendum in propria curia procuraret, ipsis tamen pro eo palefridum mittentibus, et hoc ter in ebdomada, et in omnibus apostolicis diebus, et in omnibus festis sancte Marie, et in IIIIor diebus natalibus Domini, et IIIIor pasche,

(1) Cette charte a été imprimée dans: WARNKOENIG, Flandrische Staats-und Rechts-Geschichte, t., partie, preuves, p. 136. (Voyez Table Chronologique des chartes et diplômes imprimés, concernant l'histoire de la Belgique, par ALPHONSE WAUTERS, tome 11, p. 505.)

1176.

et IIIIor pentecostes. Post decessum eorum videlicet Willelmi et Lismudis pluribus evolutis annis, prefatus Guillelmus de Avelinghem predictam wastinam calumpniatus est, dicens eam injuste ab ecclesia de Coclare possideri, eo quod ad feodum meum pertineret, et donationem inde factam sine assensu meo stabilem non posse fieri, nec debere. Qua altercatione aliquamdiu perdurante, hoc tandem modo predicta ecclesia et Guillelmus in compositionem convenerunt, quod Guillelmus receptis ab Alexandro, tunc temporis ejusdem ecclesie priore, decem libris, et predicto servitio in capellani procuratione predecessoribus suis quondam exhibito, mihi predictam wastinam redderet; quod et factum est. Ego autem, tum amoris Christi gratia, tum reformande pacis causa, eandem wastinam predicte ecclesie in elemosinam dedi. Guillelmus vero quicquid in ea juris reclamaverat cum exfestucatione werpivit. Ne autem huic compositioni aliquis in posterum presumptuose audeat contraire, dignum duxi eam tali modo sigilli mei impressione munire, his et his testibus: Petrus, abbas Andernensis; Gerardus de Mencines; Petrus, frater Philippi comitis; Gillebertus de Aria; Galterus de Attrebato; Balduinus de Haveskerke, et alii plures.

Actum in Nipa, anno Domini Mo Co LXX VI (1).

Un exemplaire original (et une copie du temps sans les témoins). Sceaux enlevés.

22.

Philippe, comte de Flandre et de Vermandois, déclare donner, à titre d'aumône, à Godescalc, abbé de Saint-Bertin, sept mesures et demie de terre, appelée Bertild med in dic et située dans la paroisse de Flardeslo.

tam

In nomine Domini. Ego Philippus, Flandrie et Viromandorum comes, presentibus quam futuris, notum fieri volo, quod Alardus de Flandeslo vii mensuras terre et dimidiam que dicitur Bertild med in dic, quas in parrochia de Flardeslo ab Everardo Radul in feodum tenebat, in manus ejusdem Everardi reddidit; similiter autem predictus Everardus michi tradidit et werpivit. Ego vero predictas terre mensuras abbati sancti Bertini, Godescalco videlicet, et ejus

(1) Fragment dans VREDIUS, Genealogia Comitum Flandriæ, t. 1, p. 195. (Voyez Table Chronologique des chartes et diplômes imprimés, concernant l'histoire de la Belgique, par ALPHONSE WAUTERS, tome 11, p. 560.)

« AnteriorContinuar »