Imágenes de páginas
PDF
EPUB

solutione IIIIor solidorum, quos terra illa mihi solvere consuevit, Marcilium clericum ac heredes suos quitos ac liberos clamavi. Volens ergo hoc ratum teneri, et inconvulsum scripto commendari et sigilli mei impressione ac horum testium annotatione corroborari precepi. Testes: G. de Mecinis, Insulensis prepositus. Balduinus de Ravenescot. Eustatius de Dixmuda. Folcardus malra (1) de Erneghem. Actum anno Incarnationis Domini M° Co XCo.

Original, sceau enlevé.

1168-91.

28.

Philippe, comte de Flandre et de Vermandois, confirme la transaction faite entre
Baudouin de Commines et l'église de Saint-Bertin, pour mettre fin à la con-
testation élevée entre eux au sujet d'une terre, appelée Obstal et située à Bas-
Warneton.

Ego Philippus, Flandrie et Viromandie comes, notum facio tam presentibus quam futuris, hanc conventionem factam esse inter ecclesiam sancti Bertini et Balduinum de Comines. Cum predictus Balduinus in curia beati Bertini, que est apud Bas-Warnestun, quedam jura sibi vendicare voluisset, et ob hoc multas fratribus ibidem manentibus molestias intulisset, in hoc tandem pace media convenerunt, quod fratres ibidem manentes predicto Balduino xv marcas argenti dederunt, et ipse Balduinus omnem calumpniam suam super hoc relinquens, quicquid juris in terra Radulfi, quam fratres predicti emerunt, habebat, et totam terram que a curia fratrum usque in Leiam extenditur et vulgo Obstal dicitur, divo et beato Martino in elemosinam dedit; et quia predicta terra Obstal communis pascua erat, tantumdem prati sui alibi hiis, qui in ea communitatem reclamabant, assignavit; de proprio etiam prato xx pedes terre in latitudinem dedit, cujus longitudo circa curtem ab Obstal usque ad ultimum limitem terre, quam fratres a Radulfo, ut prenotatum est, emerunt, extenditur et metis legitime fixis terminatur. Hec donatio assensu uxoris et heredum suorum facta est, primo apud Bas Warnestun coram scabinis Lamberto, Daniele, Willelmo, et hominibus suis Willelmo de Fleneka, Willelmo de Ham, Gommaro de Houdhem, Dursteno de Comines, rusticis vero Nicholao, Salomone, Willelmo, Alardo, et postmodum apud Comines coram hominibus suis et clericis, uxore et liberis suis donationem approbante. Ad hoc igitur confirmandum coram Mathilde regina, uxore mea, quum tunc temporis in expeditione eram, apud Insulam predictus Bal

(1) Malra, i: e: Molendinarius.

duinus veniens, quod factum fuit recognovit, et quicquid juris in tota terra illa habuerat, in manu ejusdem Mathilde dedit, quod ipsa liberum, sicut acceperat, ad omnes usus fratrum reddidit, astantibus hiis venerabilibus personis : Gerardo, Insulano preposito; Teoderico, canonico; Hugone, canonico de Comines; Bernardo de Robais; Sygero de Perenchies; Willelmo de Fleneka, et aliis quam pluribus, tam clericis quam laicis; et fide interposita in manu Gerardi prepositi Insulensis, si quis in eis aliquid reclamaret, se omnibus modis hec omnia acquitaturum promisit. Ut igitur hoc ratum et inconvulsum perpetuo permaneret, hec donatio apud Ruhoud per manum meam est innovata, predicto Balduino quicquid juris in predictis terris habuerat mihi dante, et abbate sancti Bertini Johanne a manu mea recipiente, astantibus hominibus meis, Henrico de Baliol, Balduino de Wartenbeka, Willelmo Gonela, Simone de Stracela, Gerardo de Ringwenscura, Teoderico de Rosbruc. Hoc ad petitionem tam abbatis quam predicti Balduini scripto jussi mandari et sigillo nostro muniri.

Copie sur parchemin. Sceau enlevé. Au dos: Circa 1187.

29.

Lambert, évêque des Morins, donne à l'église d'Eggewaertscapelle, appartenant à l'abbaye de Saint-Bertin, les dimes que cette église levait dans la paroisse de Wulverenghem.

Lambertus, Dei gratia Morinorum episcopus, universis sancte matris Ecclesie 1194. filiis ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod cum ecclesia de Eghefridicapella decimam quandam in parrochia nostra de Wolfrinchem a multis retro temporibus percepisset et usque ad tempora nostra possedisset, nos eam hac occasione clamavimus, quod infra parrochiam nostram sita erat et ad eam pertinere videbatur. Econtrario respondit ecclesia de Eghefridicapella eandem decimam sibi datam esse a predecessore nostro Johanne, episcopo bone memorie, ad anniversarium suum singulis annis faciendum. Nolentes igitur predecessoris nostri perturbare laudabile factum et desiderio desiderantes, ut ecclesia beati Bertini, quam sincero caritatis affectu diligimus, in diebus nostris multiplex habeat incrementum, eandem decimam predicte Eghefridicapelle damus, et eam inperpetuum concedimus possidendam. Ut autem hec donatio rata permaneat et firma presentis scripti patrocinio communimus, et sigilli nostri auctoritate confirmamus. Actum anno Domini M° centesimo nonagesimo quarto.

Original. Sceau enlevé.

1197,

juin.

30.

Baudouin, comte de Flandre et de Hainaut, confirme la donation de l'autel de Lichtervelde à l'église de Saint-Bertin, faite par Guillaume, avoué d'Arras, et son épouse Mathilde.

Balduinus, Dei gratia Flandrie et Hannonie comes, omnibus ad quos presentium notitia pervenerit in perpetuum. Notum fieri volo presentibus et futuris, quod altare de Licthervelde cum decima et pertinentiis suis, quod de feodo meo de Tenremunde erat, sicut Willelmus, Attrebatensis advocatus, Betunie et Tenremunde dominus, et Mathildis, uxor ejus, ecclesie sancti Bertini in elemosinam dederunt et carta et sigillis suis confirmaverunt, ego quoque pro salute anime mee et antecessorum meorum eidem ecclesie in perpetuam elemosinam libere habendum concedo et sigilli mei auctoritate confirmo. Testes: Gerardus, Brugensis, Insulensis et sancti Audomari prepositus et Flandrie cancellarius; Balduinus, camerarius; Radulphus Vulpes, de Riningheles; Gerardus de Rewenescura ; Reinerus de Trid. Actum est hoc anno Domini M° C XC VII in capella apud Malen, mense Junio.

Original. Sceau enlevé.

1197.

31.

Guillaume, archevêque de Reims, cardinal et légat du S-Siége, déclare que Guillaume, avoué d'Arras et seigneur de Termonde et de Béthune, et Mathilde, son épouse, ont donné l'autel de Lichtervelde avec ses dîmes et dépendances à l'église de Saint-Bertin.

Willelmus, Dei gratia Remensis archiepiscopus, sancte Romane Ecclesie atque Sancte Sabine cardinalis, apostolice Sedis legatus, omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem. Notum facimus tam presentibus quam futuris, quod nos, inspectis litteris nobilis viri Willelmi Atrebatensis advocati et domini Tenremunde et Betunie, perpendimus, quod idem Willelmus et uxor ejus Matildis dederunt in elemosinam ecclesie Beati Bertini altare de Lictervelde cum decima

et pertinentiis suis libere in perpetuum possidendum; et hanc elemosinam suam
litteris suis auctenticis confirmaverunt. Nos autem eandem elemosinam approbantes
et ratam habentes et firmam presentis scripti pagina communimus et sigilli nostri
karactere confirmamus. Actum apud sanctum Audomarum anno Dominice Incar-
nationis millesimo centesimo nonagesimo septimo. Datum per manum Mathei
cancellarii nostri.
Original. Sceau enlevé.

32.

Baudouin, comte de Flandre et de Hainaut, déclare que Rodolphe de Rininghe a reconnu en sa présence avoir accordé à l'abbé et à l'église de SaintBertin le droit de franche navigation dans la ville et seigneurie de Poperinghe.

Ego Balduinus, Flandrie et Hainonie comes, notum fieri volo presentibus et 1197. futuris, quod Radulfus de Rininghe, homo meus, coram me recognovit, se concessisse abbati et ecclesie sancti Bertini liberum conductum navigii ad villam suam de Poprenghem per totum dominium suum perpetuo libere habendum. Insuper super stankam molendini sui concessit ut abbas overdrach faceret et liberum haberet, ita quod de theloneo edificium overdrach retineret et perpetuo substentaret; et si aliquid post sumptus edificii superesset, de theloneo communiter tam abbas quam predictus Radulfus partirentur. Ut igitur hoc perpetuo ratum et inconvulsum permaneat, conventionem hanc per manum meam factam sigilli mei auctoritate confirmo et hominum meorum testimonio roborandam esse decerno. Testes: Gerardus, Brugensis et sancti Audomari prepositus et Flandrie cancellarius; Gerardus de Belle; Willelmus de Hontscote; Henricus de Belle; Walbertus de Rosbeca; et Lambertus, filius ejus. Actum anno Domini M° Co XC° VII° (1).

Original. Sceau enlevé.

(1) Cette charte a été imprimée dans WARNKOENIG, Flandrische Staats-und Rechts Geschichte, tome 11, 11 partie, preuves, p. 109.

1197,

(1198 n.s.)

29 mars.

33.

P. prêtre d'Arras, et R. archidiacre d'Ostrevant, terminent transactionnellement une contestation qui s'était élevée entre Étienne, évêque de Tournai et l'abbaye de Saint-Bertin, au sujet de l'église de Lichtervelde.

P. divina patientia Attrebatensis ecclesie minister humilis, et R. Ostrevandensis archidiaconus, omnibus ad quos littere iste pervenerint salutem in Domino. Ea que bona fide inter contrahentes aguntur, maxime que sententia diffinitiva vel transactione legitimum finem accipiunt, perpetuo debent inviolabiliter observari. Ea propter tam futuris quam presentibus per presentem paginam notum esse volumus, quia, cum contentio esset inter dominum Stephanum, Tornacensem episcopum et abbatem ac monasterium sancti Bertini, super altari de Lictrevelde, quod idem abbas dicebat se de manu laica redemisse, episcopus autem asserebat ad mensam suam specialiter pertinere, elegerunt nos arbitros in hac contentione, ut quicquid per diffinitivam sententiam sive transactionem aut compositionem statueremus, utraque pars firmiter observaret, adjecta pena centum marcharum quas solvere teneretur pars illa que nostro arbitrio non pareret. Post multas autem contentiones et altercationes, utraque parte consentiente et volente, in hanc pacis et concordie formam, tam episcopus et capitulum suum quam abbas et suus conventus nobis mediantibus convenerunt: Monasterium sancti Bertini predictum altare cum appendiciis suis tenebit et habebit libere de episcopo Tornacensi perpetuo, salvo jure episcopali et archidiaconali, scilicet sonniatis, synodis et aliis justiciis sive consuetudinibus christianitatis, ad censum septem librarum Flandrensis monete, quas singulis annis solvent domino Tornacensi et cuilibet suo successori infra viginti dies post Nativitatem Domini. Verum quia predicti abbas et conventus quadam solutione pensionis annue Gerardo militi et Aelidi uxori ipsius, de quorum manu altare redemerant, tenebantur, ad levamen hujus gravaminis statutum est, ut quamdiu idem Gerardus et Aelidis uxor sua viverent, de predictis septem libris centum solidos tantum singulis annis reddant episcopo, termino prestituto; altero autem vel de medio sublato vel ad religionem converso, sex libras; utroque vero vel mortuo vel converso, totas septem libras, sicut predictum est, annuatim persolvent episcopo. Hanc compositionem et pacem, tam episcopus quam archidiaconi, et quidam canonici Tornacenses, qui ex parte capituli venerant, sese bona fide observaturos firmiter

« AnteriorContinuar »