Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Col.

et illustri uiro Hadmaro de Chvopharn, karissimo et glorioso duce nostro Liupoldo consentiente, adiuuante et rogante gloriosissimo et pio imperatore Chvnrado per cuius primum priuilegium confirmatum est, sed et postmodum per beatum ac pijssimum Innocencium apostolicum cum horribili anathemate etiam ipsius priuilegio omnimodis comunitum.

Notula de eadem materia.

Notandum quod hec concessio domini Hermanni 13. Blatt primi abbatis zwetlensis in magnum dampnum cessit 1. Seite domui nostre quia videlicet Rvedmars et Retschen multis annis a monasterio nostro sunt alienata, sed temporibus secundi Levpoldi ducis Austrie cum maximis laboribus reacquisita, sicut postea patebit. In Stralbach vero superiori media pars adhuc est amissa et per fundatorum violenciam abstracta a monasterio, media uero pars eiusdem ville etiam est per emptiones satis graues reacquisita. Villa vero que inferius Stralbach dicitur, adhuc est alienata cum quibusdam possessionibus intra prescriptum circulum annotatis. Attamen adhuc monasterium zwetlense pro maiori confirmatione possessionum suarum apud sedem apostolicam sicut infra patebit dinoscitur

laborasse.

Incipit priuilegium domni Adriani pape quarti.

ADRIANVS episcopus seruus seruorum dei, dilectis filijs Rapotoni abbati monasterij sancte Marie in Zwetel eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. Religiosis desideriis dignum est facilem prebere consensum, ut fidelis deuotio celerem sortiatur effectum. Ea propter dilecti in domino filij uestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatam ecelesiam in qua diuino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut

ordo monasticus qui secundum deum et beati Benedicti regulam et institutionem cysterciensis ordinis in eodem loco institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur. Preterea quascumque possessiones quecumque bona idem monasterium in presenciarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium sev alijs iustis modis prestante domino poterit adipisci, firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec proprijs duximus exprimenda uocabulis Geizrvk, Racensruta, Zembecelines, Gerates, Gradenze, Rvdmares, Haselowe, Rabentanne, Stralbach, Nicen, Zwetel cum omnibus terminis et per- 2. col tinencijs suis sicut Hadmarus in nortica silua iuste possedit et predicte ecclesie uestre per manum illustris memorie Chinradi quondam Romanorum regis consensu nobilis recordationis Levpoldi dvcis Bawarie legittime noscitur contulisse. Sane noualium uestrorum que propriis manibus aut sumptibus colitis, siue de nutrimentis uestrorum animalium nullus a uobis decimas exigere presumat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominvm liceat supra dictum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere minuere sev quibuslibet uexationibus fatigare sed illibata omnia et integra conseruentur, eorum pro quorum gubernatione et sustentacione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salua nimirum apostolice sedis auctoritate. Si qua igitur in posterum ecclesiastica secularisve persona hanc paginam nostre confirmationis sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo terciove comonita, si non reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Ihesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat.. Cunctis autem eidem loco sua jura seruantibus

Fontes etc. III. Bd.

4

1. Col.

sit pax domini nostri Ihesu Christi, quatinus et hic fruc-
tum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem
premia eterne pacis inueniant. Amen. Datum Lateranis
per manum Rolandi sancte romane ecclesie cardinalis et
cancellarii xvij kal. Marcij. Indictione v. incarnationis
dominice anno m. c. lvj Pontificatus vero domini
Adriani pape quarti anno tercio.

De morte primi fundatoris, et de Anshelmo, et de nomine
Chvnnringariorum.

Postquam dilectissimus noster Hademarus primus fundator zwetlensis monasterij optimo fine sicut pius et bonus katholicus migrauit de hoc seculo, qui nec filios nec filias genuit, vtpote castus homo, fertur, quod cum adhuc in extremis laboraret et diem mortis imminere sentiret, fundationi sue zwetlensi scilicet ecclesie, quam iam quasi uiduam et derelictam cogebatur deserere ordi2. Seite nauit tamen eidem trecentas marcas argenti puri in subsidium videlicet fratrum predicti monasterij cum omni patrimonio suo quod habuit in nortica silua. Quod cum marchio Levpoldus qui se iam ducem Austrie scribebat comperisset, predictum argentum sibi rogauit mutuo concedi, fratres autem zwetlensis monasterij, quorum adhuc substantia in rebus mobilibus tenuis satis erat, licet inuiti eidem duci trecentas marcas puri argenti concesserunt. Dux autem monasterio zwetlensi multa bona promittens, vtpote fvndationi quam vnus ex cognatis suis videlicet nepos Atzonis nomine Hademarus fundauerat. Creuerat enim iam Austria que prius marchionatus fuerat in ducatum. Et hoc maxime per industriam Atzonis et filiorum eius qui fidelissimi adiutores domini Levpoldi marchionis de terra Austrie vna cum marchione hostes viriliter abegerunt et terram precipue ex ista parte Danubij ampliarunt et ecclesijs repleuerunt. Nunc autem ad ea soluenda que de Anshelmo videlicet patrvo fundatoris promisimus veniamus. Iste enim Anshelmus caruit

heredibus filios filiasque non genuit et deum heredem ac beatam virginem patrimonij sui, videlicet in Chrvmpnawe facere cogitauit et ibidem abbatiam statuere sed id morte impediente perficere non ualebat. Attamen cum in extremis ageret ducem Austrie Levpoldum medullitus exorabat, vt intentionem suam ad laudem dei et beate virginis perduceret ad effectum. Quod dux spopondit se omnimodis impleturum. Cum autem predictus dux Levpoldus zwetlensem abbatiam intenderet ampliare fratribus zwetlensibus predium Chrvmpnawe pro construenda abbatia cum omnibus suis pertinentiis assignauit. Ad idem enim predium pertinet forum in Polan cum filiabus ecclesijs atque uillis. Vnde et hic narrationem plurium seniorum discutimus qui se asserunt a suis antecessoribus percepisse quod parrochia in Polan ad zwetlense monasterium pertineat ex antiquo subicientes nichilominus in hoc opere que a senioribus nostris de hac materia simplici quidem sed veraci stilo inuenimus exarata. Attamen ante quam ad huius rei materiam veniamus, prius uidendum est quomodo fundatores nostri nomen Chvnringariorum in terra Austrie sunt adepti. Fertur quod cum multi qui de proge-2. Col. nie Atzonis fuissent exorti multa et diuersa vocabula sunt sortiti. Quidam enim dicebantur Treuerenses ab antiqua progenie, quidam cognati marchionis, quidam de Chvopharn, quidam de Berg, quidam sic, quidam sic secundum verba psalmiste vocauerunt nomina sua in terris suis, statuerunt ergo pociores huius generis vt omnes qui in Austria de Atzonis progenie qui fuit marchalcus et pincerna Austrie sunt exorti, iuxta ciuitatem Egenbvrch statuto inter eos die et tempore conuenirent. Tercia enim pars eiusdem ciuitatis ad eos tunc temporis dinoscitur pertinuisse. Quod et factum est. Cum autem omnes de illa progenie et multi alij nobiles in vnum congregati fuissent et de vno nomine obtinendo in terra Austrie cogitarent iuxta eandem ciuitatem elegantem locum pro castro construendo sagatius inuenerunt, sed cum de no

mine huius castri quod ibi fuerat constrvendum attencius pertractarent et se in circulum iuxta fundamenta castri equitando rotarent, fertur quod vnus eorum sapiencior ceteris omnibus intente audientibus sic patria uoce hoc est teytonica sit exorsus. Hie habent di chonen ditzes landes an einem ring, do van schol daz hovs heizzen Chvenring. Et hanc vocem omnibus approbantibus et laudantibus vnum nomen Chvnringariorum usque hodie sunt adepti. Chvnring namque interpretatur quasi corona aut circulus audacium aut forcium terre huius scilicet Austrie. In priuilegiis autem et descriptionibus Alberonem nepotem Atzonis nomen de Chvnring primitus inuenimus habuisse. Iste Albero fuit patruelis vel fratrvelis Hadmari primi fundatoris nostri cenobij. Inueniuntur enim in genealogya fuisse filii duorum fratrum. Sed nunc narrationem et descriptionem seniorum huius domus de predio Crhvmpnawe simplici quidem sed veraci stilo digestam huic operi inseramus, cuius narrationis initium tale est.

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod nos fratres zwetlensis monasterij concessimus karissimo et dulcissimo duci nostro Levpoldo trecentas marcas argenti puri. Ipse autem dux eodem anno cum esset in Bawaria et in extremis suis iaceret, apud clan14. Blatt Strum Altha nomine pro remedio anime sue tradidit bea1. Coltissime dei genitrici Marie in Zwetel predium quod dici

tur Chrimpnawe cum omnibus pertinentijs suis cultis et incultis, pratis, siluis, agris sicut ei ab Anshelmo patrvo videlicet Hadmari fundatoris nostri primi datum fuerat. Qui videlicet Anshelmus predictum Chrimpnawe ea causa duci Austrie contradidit vt quandoque abbaciam ibi construeret, aut post obitum suum pro remedio vtrorumque animarum alicui claustro daret. Quod et dux deuote compleuit, delegauitque in manus Alberti cognati eius de Berg absque omni contradictione et conditione ad delegandum super altare sancte Marie uirginis in Zwetel. Quod et factum est circa annum domini millesimum cen

« AnteriorContinuar »