Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Hertwiges v. beneficia cum armento xiij uaccarum. Preterea statuit ut coram altari principis apostolorum Petri diebus ac noctibus continuum lumen ardeat et luceat. Ad cuius sumptum hvbam in Lewbis et uineam in Chremsa ipsi monasterio pro recompensatione luminis eterni contulit. Vt autem tante deuocionis ardor in prefato uiro circa opera misericordie magis ac magis incandesceret, nos crebris postulationibus eius exorati pretaxatam sue salutis ordinationem sub memorato abbate R. factam et diebus Wlfini abbatis confirmatam, ut in perpetuum maneat inconuulsa, presenti pagina conscriptam et impressione sigilli nostri comunitam auctoritate dei patris et filij et spiritus sancti et nostra canonico ritu roboramus et ne quis ipsius heres aut eiusdem monasterij successor uel prouisor scilicet abbas aut prior, aut cellerarius, aut hospitalarius, aut quiuis alius hanc ipsam elemosinarum institutionem irritare presumat, per tremendum diem iudicij et in uerbo domini prorsus inhibemus. At siquis forte temerarius nequiter hijs contraire temptauerit, nisi forte resipuerit anathema sit et cum Dathan Abyron atque luda traditore domini flammis ultricibus Gehenne perpetuo dampnetur, hijs autem qui hec pie deuotionis affectu rata seruauerint sit pax et refrigerium cum leticia per infinita seculorum secula. AMEN.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Wolfgerus dei gratia patauiensis episcopus omnibus Christi fidelibus in perpetuum.

Quoniam quidem kathedre pataviensis ecclesie deo nos ad episcopalem uocante dignitatem presedimus, metuendum ualde nobis est et summopere cauendum, ne uelut arbor infructuosa locum in christi uinea segniter occupemus. Sed quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus ipso nos adiuuante quantum possumus conari debemus, ut ecclesiastice 2. Col. dispensationis mysterium, siue ministerium mansuetudinis atque rigoris uicissitudine sic contemperemus ne truti

nam discretionis ab equitatis lance retorqueri patiamur. Considerandum igitur et diligenter examinandum nobis est cum iuxta apostolum omni rationem poscenti reddere teneamur, quid cui quantum vel quando debeamus, quatinus ad mensuram triticum domini tempore suo dispensemus. Est enim tempus loquendi tempus tacendi tempus tacendi, tempus negandi, tempus prestandi.

Quam ob rem sicut discolis et cum impetu rem agentibus conuenienciam *) non oportet prestari sic profecto modestis et religiosis diuino cultui iugiter insistentibus fas non est iuste desiderata negari. Huius rei gratia rationabiles et iustas nobilis uiri Hadmari de Chvnnrign peticiones pro confirmatione iuris sui sicut fas est admittendas et effectui mancipandas iudicauimus que utique dei gratia sicut nobis est cognitus meritis et operibus misericordie religiosorum contubernio simul et numero securi possumus aggregare. Is itaque propositis coram nobis priuilegiorum suorum tabulis cum a stipulatione prescriptionis manifeste declarauit, quod ius peticionis atque patronatus in ecclesia sua Cystestorf hereditaria successione hactenus cum quiete possederit et ut hoc ipsum pontificali iure tam sibi quam et heredibus suis confirmaremus humiliter obtinuit. Nos itaque deliberantes iustas tanti uiri preces dignas exauditione memoratum ius quod in eadem ecclesia sicut diximus tam euidentibus indicijs demonstrauit auctoritate domini nostri Thesu Christi omniumque celestium uirtutum et nostra pariterque cum noticia et testimonio omnium Christi fidelium per presentis pagine scripta, sigilli nostri inpressione consignata tam successoribus suis quam et sibi canonice coroborauimus, et ut deinceps apud posteros illibatum perpetuo conseruetur in uirtute spiritus sancti et per tremendum diem iudicij sub anathematis obligatione districte mandauimus. Anno domini m. c. xcvij. Indictione

*) Siehe Anhang.

2 Seite

xv facta est hec confirmacio a venerabili patauiensis ecclesie episcopo Wolfkero, anno pontificatus sui vij feliciter. In nomine sancte et indiuidue trinitatis, Wolfkerus 1 Col. dei gratia patauiensis episcopus omnibus Christi fidelibus perpetuam in Christo salutem. Ne de contracto infra subnotato ulla uel in posterum obliuio uel contradictionis scrupulus oriatur et vt semper firma et illibata consistant que iustis petencium desiderijs sortiuntur effectum, hanc inde cartulam conscribi et affixo sigillo nostro et testibus ydoneis muniri precepimus. Itaque residente in kathedra beatissimo papa Celestino et regnante gloriosissimo imperatore Heinrico caritatis debito prouocati et petencium desideriis inducti uillam que dicitur Sprezze cum omnibus appenditijs suis in concambio recepimus a duce Austrie Levpoldo pro decimis uille, que dicitur Rvdmares, quas a nobis nomine fevdi tenebat ea conditione, ut predictam uillam scilicet Sprezze nomine fevdi teneret et decimas fratribus in Zwetel proprietatis iure contraderet sicut et nos predictam uillam eodem iure possedimus, quod et factum est. Amplius eodem tempore et eodem die Hadmarus de Chvnnringe uillam nobis in concambio proprietatis iure que dicitur Rosenow tradidit et decimas uille, que dicitur in dem Ottone, recepit, ea conditione ut easdem decimas hospitali in Zwetel iure perpetue proprietatis contraderet et predictam uillam nomine fevdi, sicut decimas tenebat teneret, quod et factum est. Huius rei testes Meingoldus prepositus de Mvnstvr. Sighardus frater noster prepositus sancti Ypoliti. Chvnradus de Marbvrch. Vlricus notarius. De laycis. Chraft de Slōnz. Otte de Rammisperch. Gvndaforus de Stier. Pilgrimus de Puecheim. Hainricus de Adelnwanc. Otto de Zeizenmvre. Arnolt de Wartinbvrch. Vlricus de Grovnenburch. Chalhohus Marscarcus. Dietricus de Werdarn.

Notandum de tribus priuilegijs prescriptis de primo videlicet de hospitali, quod translatum est a domina Offmia uxore domini Hadmari de Chvnring ad exteriorem

portam monasterij, ut ipsa posset debiles et infirmos 2. Col. crebrius visitare. Non enim ei patebat accessus et ingressus monasterij cum idem hospitale locatum esset iuxta capellam sancti Johannis Baptiste sicut in priuilegio continetur. De secundo autem priuilegio super Cystestorf sciendum, quod hoc ideo ad memoriam reducimus, ne quis princeps uel dux aut baro Austrie patronatum eiusdem ecclesie sibi possit asscribere, sed patronatum eiusdem ecclesie ad nostrum monasterium ex donatione fundatorum nostrorum videlicet dominorum Levtoldi et Hainrici de Chvnnring, sciant veraciter pertinere. De tercio videlicet priuilegio notandum, quod decima in Otten ad nostrum hospitale per concambium et exemptionem dinoscitur pertinere. Sciendum preterea, quod priuilegium domini Hadmari de Chvnring super diuisione possessionum suarum, quas domine Gisle de Valchenberch filie sue distribuit diuidendo et sequestrando eam a fratribus suis idcirco inquam hoc priuilegium hic inseruimus propter uillam in Weizzpach et alios redditus scilicet in Sweikkers vel in Waltenstayn et alibi qui redditus ad nos deuoluti sunt successu temporis ne quis nobilium terre audeat contradicere, quin predicti redditus ad fundatores nostros uel ad eos qui de progenie eorum exorti sunt sicut domini de Valchenberch vel de Pvechperch veraciter pertineant ab antiquo. Scimus enim quosdam nobiles sicut Dachspergarios vel alios qui hoc attemptauerunt, quomodo nos super uilla nostra dicta Weizzenpach que nobis ad pitancias ouorum a domino Rapotone de Valchenberch data est iuste et legitime propter deum aliqualiter molestarent, quos omnes priuilegium ab antiquo inscriptum si diligencius inspicitur compescet fortiter et retvndet.

Hec est tercia pars hominum et allodiorum que dominus Hademarus de Chvnnringen destinauit filie sue domine Gisle et pueris eius post mortem suam et uxoris sue sequestrans eam a fratribus suis. Isti sunt homines.

Fontes etc. III. Bd.

6

1. Seite

uxor Ernesti et pueri eorum uxor Hainrici de Nevsidel 22.Blatt uxor Hartelibi et pueri sui. Levpoldus de Mistelbach et 1. Col. uxor sua et due sorores sue. Heinricus canis et pueri sui, uxor Wernhardi Grvfel, uxor Ottonis de Ebendorf et pueri eorum. Fridericus et uxor sua. Nordungus de Chlovbendorf et pueri sui. Hermannus de Perhtoldestorf et Rydewinus et Dietherus et uxores eorum et pueri eorum. Gotfridus de Tyernstaine et pueri sui excepta sorore sua. Jevta de Chvnring, filij Chopponis uxor Hainrici de Alhartingen, quedam Mehtildes, filij Perhardi de Immendorf uxor Levchardi, vnus de filijs Pilgrimi de Nelevb. Sequitur subscriptio allodiorum que æigen uocantur Mystelbach et Slevntz cum omnibus attinencijs in campo et nemore et mvtam in Woluelinestorf, et quicquid illic habet proprietatis. Srich duo beneficia. Mertinestorf totum quod tunc habuit in possessione. Immendorf x beneficia et nemus et ius montanum villicationem in Grvnt Hezmannestorf vj beneficia. In Hortwines xj beneficia villicationem Chamb et duo beneficia quibus inbeneficiatus est Wichhardus de Wichartesslage, villicationem Grabern et duas uineas et molendinum. Albriches per totum et villam dictam ponet. Hec sunt in silua Swikers Parrochia et forum Sibenlinden cum omnibus attinentijs et nemore sicut habet uia de Nevsidel, Witra, Nevsidel et Waltensteine. Sizmannes et Winthage Wizzenpach. Vineas in Nevnbvrch et nemus et ius montanum et xj beneficia in Plade que fuerunt in pignore a palatino Rapotone pro e et xxx Marcis argenti et decimas resignauit domino Vlrico de Valchenberch marito filie sue quas habebat in parrochia sancti Stephani et sancte Agathe in recompensationem castrorum. Preterea dominus Hadmarus ordinauit cum filijs suis ut si predictus Vlricus amice sicut decet se cum eis habuerit decimas sibi super omnibus bonis que filie sue in silua assignauit resignent. Facta est hec subscriptio anno ab incarnatione domini m° cc xvij. indictione va commendata Zwetel sub Marquardo abbate.

« AnteriorContinuar »