Imágenes de páginas
PDF
EPUB

1. Col.

citudine prouidere uolentes, auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam sev furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere hominem temere capere uel in2. Seite terficere sev uiolentiam audeat exercere. Preterea omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris romanis pontificibus ordini vestro concessas nec non libertates et exemptiones secularium exactionum, a regibus et principibus, uel alijs fidelibus rationabiliter uobis indultas auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti priuilegio comunimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare, avt eius possessiones auferre, uel ablatas retinere minuere, seu quibuslibet uexationibus fatigare sed omnia integra conseruentur, eorum pro quorum gubernatione ac sustentacione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Salua sedis apostolice auctoritate. Siqua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tercioue comonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se diuino iudicio existere, de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Ihesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte subiaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri Ihesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen. Datum Lateranis per manum Johannis sancte Marie, in Cosmidyn dyaconi cardinalis sancte Romane ecclesie cancellariju kal. Februarii. Indictione xu. Incarnationis dominice anno m! cc. vij. Pontificatus uero domini Innocentij pape tercij anno duodecimo.

Notandum quod concilium habitum est ab isto Innocentio papa tercio anno domini m! ce! xv. Quicquid pre

terea domus nostra ante hoc concilium habuit in agris
uineis, uel grangijs vel alijs possessionibus uel noualibus
de hijs inquam decimas dare non debemus, videlicet si
hec proprijs manibus uel sumptibus colimus.

Sciendum ergo quod domus nostra has grangias et
agros et vineas ante hoc concilium habuit videlicet.
Grangiam Retschen.
Grangiam Dvrrnhofe.

Grangiam quondam Gaizrvkk.

Grangiam quondam Pezeleins.
Grangiam quondam in Erlech.
Grangiam quondam in Ritzmans.
Grangiam in Neitzen.

Grangiam in Chrems, cum hijs vineis.

Santgrveb.

Aps setze.

Moertaler et alijs vineis videlicet.

Chelnersetz.

Engælmarischen Ivze.

Rehwenispevnt *).

De quibus adhuc nobis dantur decime licet alijs sint pro censu locate quia easdem vineas domus nostra coluit ab antiquo*).

Grangiam in Hedreistorf fatentur seniores huius domus initium habuisse ex duobus allodijs in Chambarn a domino Alberone de Chvnnring nobis datis de quibus postea dicetur, vnde inter ea que non decimantur ponimus eandem grangiam in Hedreistorf, videlicet cum ea uinea conuentus, que Pevnt dicitur, et cum illis agris quos pie memorie dominus Hainricus de Zebing cum eadem mageria primo domui nostre in Werd que nunc Hedreistorf dicitur dedit, sicut in priuilegio Hainrici ducis Austrie continetur. Querendum est etiam vtrum uinea in Gaisperg, que Setz dicitur et pertinet ad conuentum idem

*) Siehe Anhang.

2. Col.

ager qui redactus est in vineam ex nouo, videlicet si fuerit de antiquis agris vnus qui habiti sunt ante concilium, quod si uerum est, non est danda decima de eadem vinea. Duo etiam allodia dedit nobis dominus Albero de Chvnring pater Hadmari secundi fundatoris in Chambarn iuxta Hedreistorf, quicquid in eisdem allodijs siue in agris vel vineis includitur non decimatur.

Grangia in Reving videlicet tria beneficia que primitus in eodem loco dedit domnus Pilgrimus de Chadeowe 24.Blatt nobis, De hijs tribus beneficijs aut laneis et de uinea con1. Col. uentus iuxta eandem grangiam cuius nomen est Pevnt *). De hijs inquam non est danda decima, quia hec omnia habuimus ante predictum concilium generale.

1. Seite

Notandum de curia nostra in Egenbvrch ante ciuitatem quam curiam emit nobis dominus Hadmarus secundus fundator de Chvnnring, ea scilicet intencione, vt dicitur ne coloni nostri de Weicharstorf uel de circumadiacentibus uillis in adducenda annona nostra versus Zwetlam nimium grauarentur sed in Egenburga in granario eiusdem nostre curie currus suos exonerarent. Quapropter fratres de Zwetla granarium suum ibidem locauerunt et conuersos sicut in alia grangia pro dispensatione domus sue in eadem curia constituerunt. Ad eandem autem pertinent plus quam lxxx iugera agrorum, que predicti fratres multis annis ad eandem curiam coluerunt. Vnde quia predictus Hadmarus secundus de Chvnnringen ante concilium generale sicut priuilegia sua continent dinoscitur extitisse uidetur, quod de eisdem agris decime ad nos pertineant, licet eadem curia cum agris uendita sit et inter uillicos collocata. Similiter sentiendum est de curia in Haslarn quam habemus a domino Alberone de Chvnnring, qui fuit pater predicti Hadmari secundi fundatoris et diu noscitur ante generale concilium quod Innocencius papa tercius habuit extitisse. Unde

*) Siehe Anhang.

et decima eiusdem curie quia a fratribus ordinis nostri aliquando culta est ad nos dinoscitur pertinere Quid autem sentiendum sit de grangijs dissipatis videlicet in Pezeleins et in Ritzmans satis patet ex predictis quod decime earundem grangiarum ad nos pertineant ab antiquo nam sunt de fundo primi fundatoris Hadmari. In priuilegijs enim papalibus de ista materia satis patet, et in priuilegio ducis Levpoldi secundi, quomodo decimas primi fundi huius monasterij a sede patauiensi canonice exemerit et nobis easdem decimas tradiderit manifestius declaratur. Cuius priuilegii initium tale est. In nomine sancte et indiuidue trinitatis Levpoldus dei gratia dux Austrie etc. Quandoquidem secularibus negotijs multipliciter impediti etc. Grangiam in Gvndramstorf habemus cum agris 2. col. et vineis antiquis, sicut nobis data est ab antiquo Hadmaro de Chvnnring videlicet fundatore secundo. Et denominantur vinee ad eandem grangiam pertinentes ex nomine eiusdem fundatoris nostri videlicet Chvnnringerij. De hijs uineis quocumque nomine censeantur sicut Laimgrveber*) vel de antiquis agris qui per labores nostros redacti sunt in vineas de hijs.

Inquam decimas non damus ex indulgentia et gratia Innocencij pape tercij supradicti.

Male ergo faciunt qui ydyotas uel sine industria personas locant in grangijs qui hec attendere uel inquirere minus curant. Si autem ex discordijs terrarum quod dominus auertat grangie nostre dissiparentur vel rusticis locarentur vel ab extraneis colerentur, de agris et uineis antiquis scilicet ante concilium habitis nobis decime dantur. Cum autem grangie dissipate uel aliis locate ad nos revertuntur vel agri aut terre aut quocumque nomine censeantur, ita tamen si easdem ante concilium generale habuimus et eas propriis manibus aut sumptibus coluimus. De hijs inquam terris uel grangijs aut agris aut uineis decimas non soluimus. Papali priuilegio attestante.

*) Folgt ein späterer Zusatz.

Cuius quidem priuilegii tenorem huic opusculo annectemus.

Honorius episcopus seruus seruorum dei dilectis filijs abbatibus et fratribus cysterciensis ordinis. Salutem et apostolicam benedictionem. Cvm aliquando cogente necessitate vel vtilitate propria requirente terras uestras 2. Seite ante generale concilium acquisitas concesseritis alijs 1. Col. colendas, ne pro eo quod de possessionibus post idem concilium acquisitis decimas soluitis, si ad manus uestras taliter concesse redierint a quoquam vexari possitis vt nullus a uobis de huiusmodi terris que ad uos taliter redierint, si eas manibus propriis aut sumptibus colitis occasione concilij memorati decimas exigere uel extorquere presumat, auctoritate presentium inhibemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Lateranis vj kalend. Decembris pontificatus nostri anno nono.

Sciendum quod hoc priuilegium tocius ordinis in multis domibus ordinis et in domo sancte Crucis cum bulla papali seruatur. In domo autem nostra eiusdem priuilegij descriptio sub sigillo fratris Ludwici apamiensis archiepiscopi et sigillo G. abbatis de Pavngartenperg, qui ambo eodem anno in capitulo generali fuerunt quando idem priuilegium toto ordini datum est diligenciųs reseruatur *).

In hoc autem opusculo necessarium est interserere nomina uillarum et possessionum quas a prima fundacione monasterium nostrum habuit, usque ad hec tempora uidelicet domini Hadmari de Chvnnring secundi fundatoris nostri monasterij. Sed quia iam de grangijs nostris et vineis antiquis pro parte disseruimus, nunc ad uillas antiquas propter prescriptionis utilitatem, scilicet quod

*) Siehe Anhang.

« AnteriorContinuar »