Imágenes de páginas
PDF
EPUB

decimas ad parrochiarum vestrarum pertinentes preter concessionem episcopi et vestram de laica manu aceipere. Sanctimus insuper ut in eadem ecclesia Beati SATYRI.... AVGustini regulam perpetuis temporibus inviolabiliter conservetur.... Obeunte vero te nune ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu violentia preponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem vel de suo seu de alio si expedierit ejusdem ordinis collegio providerunt eligendum. Decernimus ergo..... supradictam ecclesiam temere perturbare... sed illibata omnia et integra conserventur eorum pro quorum gubernatione...., salva Sedis Apostolice auctoritate et ecclesie Bituricensis canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire.... commonita nisi presumptionem suam congrua satisfactione correxerit.... Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus.... et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Ego, Adrianus, catholice ecclesie episcopus, subscripsi.

(A gauche, rota avec la légende:)

Sanctus Petrus, Sanctus Paulus. Adrianus papa IIII.

(Sa devise :) Oculi mei semper ad Dominum.

(A droite, ce monogramme :) Bene valete.

(Au milieu :)

Ego, Ymarus, Tusculanensis episcopus, subscripsi.
Ego, Ugo, Hostiensis episcopus, subscripsi.

Ego, Gregorius, Sabinensis episcopus, subscripsi.

(A gauche :)

Ego, Guido, presbyter cardinalis tituli Sancti Grisogoni, subscripsi.

Ego, Hubaldus, presbyter cardinalis tituli Sancte Praxedis, subscripsi.

Ego, Julius, presbyter cardinalis tituli Sancti Marcelli, subscripsi.

Ego, Gerrardus, presbyter cardinalis tituli Sancti Stephani in Celio monte, subscripsi.

Ego, Johannes, presbyter cardinalis Sanctorum Johannis et Pauli tituli Pamachii, subscripsi.

Ego, Johannes, presbyter cardinalis tituli Sanctorum Silvestri et Martini subscripsi.

(A droite :)

Ego, Guido, diaconus cardinalis Sancte Marie in Porticu, subscripsi.

Ego, Johannes, diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bachi, subscripsi.

Ego, Hildebrandus, diaconus cardinalis Sancti Eustachii juxta templum Agrippe, subscripsi.

Ego, Odo, diaconus cardinalis sancti Nicholai in carcere Tulliano, subscripsi.

Datum Rome, apud Sanctum Petrum, per manum Rolandi, Sancte Romane Ecclesie presbyteri cardinalis et cancellarii, XII kalendas februarii, indictione III, incarnationis dominice anno M°CL'IIII°, pontificatus vero domni ADRIANI pape IIII anno primo.

Original, parchemin; bulle sur lacs de soie rouge, disparue. Publié par Gemahling, op. cit. (mauvaise transcription) p. 316.

IX

Bourges, 1158.

[Acte perdu.]

« Lettre de Louis 7o, roy de France, touchant la confirmation de l'acquisition faite par Radulph, abbé de Saint-Satur, de la chapelle de Saint-Jean l'Évangéliste1 dépendant de l'église de Saint-Laurent de Bourges, de ce que Loba, abbesse de Saint-Laurent de Bourges, du consentement des religieuses dudict couvent, avoit accordé a l'abbé de Saint-Satur trois solz et huit [deniers] de cens et ladicte chapelle de Saint-Jean l'Évangéliste, a la charge que l'église de Saint-Satur payera annuellement aux religieuses de ladicte église, au jour et feste Saint-Laurent, cinq solz de cens et une livre d'encens, et, d'autant que ladicte église de SaintJean l'Évangéliste estoit de fondation royalle, ledict abbé en avoit demandé l'autorisation au roy. Cependant si lesdictz chanoines avoient manqué de payer ledict cens ausdictes dames, icelles pourroient de plein pouvoir saisir et retenir en leurs mains ladicte chapelle de Saint-Jean et le cens de trois solz et huit deniers jusques a reparation et satisfaction dudict cens retenu. Fait publiquement a Bourges, l'an de l'Incarnation de Nostre Seigneur 1158 et de nostre regne le vingt sept.

1. Cette chapelle devint plus tard l'église paroissiale de SaintJean-le-Vieux (auj. détruite).

nemus quod est juxta Ligerim fluvium.... lacubus, censu et consuetudinibus; prebendam in ecclesia Sancti Stephani Bituricensis sicut a catholicis archiepiscopis et capitulo ejusdem ecclesie vobis concessa est; remissionem processionis quam in Inventione Sancti Stephani Bituricas facere solebatis sicut a bone memorie Alberico et venerabili Petro archiepiscopis et capitulo Bituricensi vobis facta et scripto firmata est; insuper etiam burgum ipsum in quo eadem ecclesia Sancti Satyri sita est cum immunitate quam usque ad hec tempora noscitur habuisse et cum adjacenti sibi territorio juxta terminos antiquitus constitutos, id est a domo Erardi defuncti per viam que ducit citra Ulmum Ricardi sursum tendens per Vineas paululum supra Crucem usque ad Funtanellas inter duas domos et inde circumiens supra domos Fonteniaci usque ad Crucem Uldrici progreditur Via Candida usque ad vallem bosci de Charnis et exinde dirigitur inter duo nemora et per ponticulum de Vineis usque in Ligeri[s] fluvium descendit, ab omni jure vel exactione regum et principum liberum, infra quod territorium ex una parte oppidulum quod Fonteniacum dicitur ex altera vero capella Sancti Teobaudi cum edificiis constitutis; villam que dicitur Catonis; nemus quod Foliosum dicitur, quod juxta nemus comitis Theobaldi quod Charnis dicitur situm est, in quo nemore comitis talem habetis consuetudinem, ligna videlicet ad vestros proprios usus, medietatem pasnagii et propriorum porcorum pastionem ; preterea decimas ad jus ecclesiarum vestrarum pertinentes, que contra sanctorum patrum decreta a laicis detinentur de manibus eorum redimendi et quibuscum

que rationabilibus modis poteritis acquirendi licentiam vobis concedimus; concordiam vero que inter vos et sanctimoniales Sancti Laurentii de Bituricis super decimis de manu laicorum communiter acquisitis vel acquirendis rationabiliter facta est et scripto huic inde firmata ratam manere censemus. Sanctimus etiam ut in eadem Beati Satyri ecclesia canonicus ordo secundum beati Augustini regulam perpetuis temporibus inviolabiliter conservetur; nulli quoque fratrum post factam ibidem professionem absque abbatis totiusque congregationis permissionne liceat ex eodem claustro discedere; discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere; liceat autem abbati qui pro tempore fuerit in eum qui, vobis ignorantibus aut invitis, discesserit secundo tertiove commonitus redire contempserit canonicam proferre sententiam. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eandem ecclesiam temere perturbare.... seu quibuslibet vexationibus...., salva Sedis Apostolice auctoritate atque archiepiscopi et ecclesie Bituricensis canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona, hujus nostre constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque.... iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Ihesu Xpisti aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini Nostri Ihesu Xpisti quatinus et hic fructum bone ac

« AnteriorContinuar »