dum ut eam ipsi confirmarent rogarem. Postulavi etiam a domino archiepiscopo ut et ipse eandem pacem sigilli sui auctoritate roboraret. Hanc formam compositionis coram domino archiepiscopo ac multis boni testimonii viris concessi et eam sine fraude me semper observaturum prestito juramento firmavi. Quia ergo volo ut ea que facta sunt perpetue stabilitatis robur optineant (sic) ad preces canonicorum ecclesie Sancti Satyri prescriptam compositionem presentis pagine testimonio commendari et sigilli mei impressione muniri feci. » Ut autem prefata compositio et confirmatio nostra futuris temporibus inviolabiliter, eam auctoritate Sedis Apostolice duximus confirmandam et presentis scripti patrocinio muniendam; statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei aliquatenus contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Senonis, XII kalendas martii. Parchemin, original; la bulle de plomb sur lacs de soie verte et jaune est appendue à l'acte. Légende : Sanctus Paulus, Sanctus Petrus; Alexander papa III. XIII Lorris en Gâtinais, 1164-1165. [Acte perdu.] « Lettres de Louis [7], roy de France, contenant la protection et confirmation des bienfaitz et possessions faites par Herman, sous-diacre et notaire de la Sainte Eglise Romaine, à l'église de Saint-Jean l'Evangeliste, située devant le Palais à Bourges, ensemble tout ce qu'elle possédoit justement et paisiblement, le jour de la feste de l'Assomption Nostre-Dame, sçavoir la terre de Puzols et de Faieta, le bois et la terre pleine et préz que Raimond de Faia avoit donné à l'eglise en partie pour l'amour de Dieu et en partie pour se liberer de ses debtes que ledit maistre Herman avoit payé de son propre. Fait et passé publiquement à Lorrys, l'an du Verbe incarné 1164, et de nostre regne le 28; presentz en nostre Palais dont les noms et seings sont apposéz : Signum comitis Theobaudi, dapiferi nostri; signum Guidonis, buticularii; signum Mathei, camerarii; constabulario nullo. Hludowicus (en monogramme). Data per manum Hugonis cancellarii. » Inventaire des titres de l'abbaye de Saint-Satur, fo 127; Deuavec en marge ces mentions: « Tiltre latin, 1164. xiesme pièce du sac cotté 16e cy devant et transcrite au feuillet 284e du Registre. Jean l'Evangéliste à Bourges ». Touchant l'église Saint XIV Bourges, 17 mai 1165. Bulle du pape Alexandre III confirmant à l'abbaye de Saint-Satur la possession de ses biens, droits et revenus. (Cf. les actes nos III, VII et VIII.) Alexander, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Johanni abbati ecclesie Sancti Satyri, que juxta Sacrum Cesaris sita est, ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis, in per petuum. Desiderium, quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere monstratur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et prefatam ecclesiam Sancti Satyri, in qua divino mancipati estis obsequio, ad exemplar patris et predecessoris nostri sancte recordationis EUGENII pape, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus; inprimis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum Domini et beati Augustini regulam in eadem ecclesia institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Preterea, quascumque possessiones, quecumque bona eadem ecclesia impresentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, prestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis: In Castro Cesaris Sacro, ecclesiam videlicet Sancti Petri, ecclesiam Sancti Dionisii, ecclesiam Sancti Iterii, cappellam Sancti Hylarii, que est in turre comitis, et omnia que in ipso castro sive in censu, sive in leidis et in ceteris consuetudinibus seu in decimis parrochie possidetis; redditum quem jure consuetudinario in Ligeris fluvio possidetis; ecclesiam de Tal 1. En écriture allongée. verniaco et quicquid in ipsa parrochia tam in censu quam in decimis possidetis ; mansionem de Frateio et quidquid inibi possidetis; ecclesiam de Sancto Baudelio et quidquid in ipsa parrochia, in censu, in decimis, in consuetudinibus, in pratis et in terra arabili possidetis; ecclesiam de Coerguiis et quicquid in ipsa parrochia possidetis; ecclesiam de Herriaco et quicquid in ipsa parrochia in censu, in decimis, in terra arabili et in nemore possidetis; ecclesiam de Vinonio et quicquid in ipsa parrochia in decimis et in censu possidetis ; ecclesiam de Focis et quicquid in ipsa parrochia possidetis; ecclesiam de Lugniaco et quicquid in ipsa parrochia possidetis; ecclesiam de Gressia et quicquid in ipsa parrochia in decimis et in censu possidetis ; ecclesiam de Jalonnia et quicquid in ipsa parrochia in decimis, in censu et in terra arabili, in pratis et in nemore possidetis; terram et prata de Bordis et quicquid inibi possidetis; terram arabilem, censum et consuetudines apud Oysi; apud Espinolium, homines, censum, prata, nemus et terram arabilem apud Villam Donati; terram et prata apud Genevreiam; censum et terram apud Claumos; censum vinearum et consuetudines quas ibi habetis; jus quod habetis in redditu ecclesie de Sancio; ecclesiam de Jars et quicquid in ipsa parrochia in decimis et in censu possidetis; alodium de Cocciaco cum omni possessione ejus, sive in terris sive in pratis, nemoribus et omnibus consuetudinibus; pasnaium de alodio de Villa Genonis; cappellam Sancte Marie que est in Concorcallo castro Bernardi Fulminis; ecclesiam de Blancaforte et alodium de Monte Morlonis, decimam et quicquid in ipsa parrochia possidetis; ecclesiam de Barloco et quicquid in ipsa parrochia possidetis ; ecclesiam de Petraficta et quicquid in ipsa parrochia possidetis; ecclesiam de Sariaco in Boschis et quicquid in ipsa parrochia possidetis; alodium de Curia Johannis cum omni possessione sua sive in terris, sive in pratis, sive in nemore sive in rusticis et in omnibus consuetudinibus; alodium de Manci; ecclesiam de Bellavilla cum tota decima ejus, ipsam villam cum omni possessione ejus, sive in terris, sive in pratis, sive in nemoribus et rusticis, sive in proprio sive in casamento et in omnibus consuetudinibus possidetis; ecclesiam de Savigniaco et quicquid in ipsa parrochia sive in decimis, sive in hominibus, sive in pratis, sive in nemoribus, sive in proprio sive in casamento et in omnibus consuetudinibus possidetis; ecclesiam de Acigniaco et quicquid in ipsa parrochia habetis; ecclesiam de Sancta Gemma et quicquid in ipsa parrochia habetis sive in decimis, sive in terra; alodium de Cappis cum omnibus pertinentiis suis; alodium de Lichiaco cum omni possessione ejus sive in terris sive in pratis sive in nemore et omnibus consuetudinibus; ecclesiam Sancti Dionisii de Firmi tate Humbaudi cum omnibus appendentiis suis; cappellam de Loco Dei cum omnibus possessiunculis suis; in pago Autisiodorensi curiam que Meva dicitur et cappellam Sancti Martini que in eadem sita est et quicquid ad ipsam pertinet, sive in terris, sive in aquis, sive in viis, sive in pratis, sive in nemoribus, sive in censu, sive in consuetudinibus; ecclesiam Sancli Johannis Evangeli[s]te Bituricensis cum omnibus pertinentiis suis, videlicet cum terra Raimundi de Faia que dicitur de Farta et de Puzols cum nemore quoque et terra plana et pra |