Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Balbás, qui audierunt parentes suos qui fuerunt in eo tempore, quod haereditas illa fuit parentum hujus militis, si hos testes habuerit, respondeant illi militi, illi qui tenet haereditatem; et si non habuerit testes, non respondeant illi. Illi homines de Balbás qui debent dare infurtionem caudae dent almud y medio de cebada y medio almud de trigo, et quatuor octavum de vino, et quintam partem auti pro carne. Mulier vidua, non det nisi medietatem ex ista infurtione. Caeteri homines dent medietatem, inter duos unam infurtionem; caeteri alii inter tres unam infurtionem; caeteri alii inter quatuor unam infurtionem; et omnes alii minores defendantur pro Dei amore: et istae infurtiones dentur sicut judices viderint esse dandas. Istas infurtiones recipiant Domini sui usque ad Nativitatem; panem recipiant in Augusto; vinum in Festivitate Sancti Michaelis, ea quinta aurei in Festivitate Sancti Martini; et si haec infurtio petita non fuerit usque in diem Natalis Domini, non respondeant ultra. Praeterea vobis concedo ut quicumque populare voluerit Balbás, sive de Villageriego, vel de Quintanilla, vel de Vallunquera, vel de Quintana, vel de Espinosa, vel de omnibus aliis villis, veniant securè cum omni sua haereditate, et mobili, et nullus audeat ei contradicere. Isti sunt termini de Balbás: desde Murgojones rio de Recanzon arriba fasta en Vega yusso, utcumque voluerint homines de Concilio de Balbás ibi faciant molendina et presas: dende al Vallejo de la Yunquera y á la Muñcca de fertejo, et ad Santi Michaeli de Prado, de Aella, é á la carrera de Val de Albin arriba y á Valdepozuelos, et per Valdestablo arriba é al Rehoyo, y á la cabaña de Vallunquera, y al Otero del pozo y al Cotanillo de Valdecirvan, quod est cerca Val pero fondo, é los mortueros de Miguel Martinez de Valdevilla y al pozo viejo de Valdemuño; y por Valderosatillo fasta Valleluengo, é al collado de Vizmalo, et à Sancti Clementis de la defensa. Et Ego Adefonsus Imperator, una cum conjuge mea Dona Berengaria concedo vobis ingressus et egressus vestros, et aquas in quibus vos volueritis pesqueras construatis, prata et herbas vobis do

no quotquot ad Balbás pertinere dignoscuntur. Et si quis ex nostro genere, vel alieno, istud nostrum factum infringere voluerit, in primis habeat iram Dei Patris omnipotentis, et de Sancta Maria cum suis Sanctis, sit maledictus, et excommunicatus; cum Juda traditore in inferno damnatus; et obsorbeat eos Tartarus sicut obsorbuit Dathán et Abiron, qui Deum negaverunt ; et pectet in coto Regis, qui terram tenuerint mille libras atiri purissimi, et ista carta maneat semper firma et stabilis omni tempore. Facta carta apud Burgensen civitatem tertio Idus Junii, Era millessima centessima septuagesima tertia. Aldefonsus, Imperatore imperante in Toleto, Legione, Sangoza, Navarra, Castella, Gallizia. Ego Aldefonsus Hispaniarum Imperator, una cum conjuge mea Dona Berengaria, hanc cartam quae in anno primo, quo coronam imperii primitus accepi facta est in eo, et me concedente facta, istud confirmo, et manu mea roboro, et hoc signum in testimonium hujus rei facio. Ego Ferdinandus, Dei gratia, Rex Castellae et Toleti, una cum uxore mea Donna Beatrice Regina hanc cartam Imperatoris probo et concedo, ut illam habeant sicuti tempore Imperatoris Domini Alfonsi praedictae memoriae habuerint, et in eadem sigillum nostrum apponi jussi. Apud Carrionem, septimio Idus Aprilis, Era millessima ducentessima sexagessima,. anno regni mei quinto.

Confirmado por Don Alonso décimo en Burgos á 23

de Febrero de 1255.

1

Por Don Sancho cuarto en Burgos á 4 de Abril de 1285.

Por Don Fernando cuarto en Cuellar á 13 de Marzo de 1297.

"

Por Don Alonso onceno en Valladolid á 27 de Enero de 1317.

Por el mismo en Salamanca á 1.o de Febrero de 1338. Por Don Enrique segundo en Burgos á 10 de Febrero de 1367.

1

Por Don Juan primero en las Córtes de Burgos á 8 de Agosto de 1381.

Por Don Enrique tercero en las Córtes de Burgos á 20 de Febrero de 1392.

Por Don Juan segundo en Toro á 2 de Febrero de 1427.

Por el mismo en Tudela de Duero á 19 de Febrero de 1427.

Por Don Enrique cuarto en Segovia á 6 de Julio de 1456.

Por los Reyes Católicos en Valladolid á 16 de Enero de 1489.

Por Doña Juana en Valladolid á 6 de Marzo de 1518.

Por Don Felipe segundo en Madrid, año de 1562. Concuerda con el registro que está asentado en los libros de privilegios y confirmaciones. Libro número 263, articulo 8.-Está rubricada.

NUM. CCLV.

Fuero á los cristianos de Toledo.

Libros de privilegios y confirmaciones. Libro núm. 339, artículo 7.

17

Sub Dei nomine et ejus gratia. Ego Alphonsus Dei de Marzo año gratia in Hispania Imperator una cum uxore mea impe- de 1137. rante Domina Berengaria, grato animo et voluntate spontanea, nemine me cogente, facio chartam donationis et confirmationis omnibus christianis qui hodie in Toleto populati sunt, vel populare venerint: mozarabes, castellanos, francos, quod non dent portaticum in Toleto, neque in introitu, neque in exitu in tota mea terra de totis illis caussis quas compraverint vel venderint, aut de alio loco secum adduxerint. Illi vero homines qui cum mercaturas ad terram maurorum de Toleto exeuntes perrexerint, dent suum portaticum secundum suum forum, sive hoc solito illis quos ab isto die in antea non dent Regi terrae alesor, neque alio homini de pane aut de vino, neque de alio labore fecerint: istis foros quos superdicimus dono et con

TOMO VI.

M

cedo omnibus illis christianis qui in Toleto vivendi habeant casam et haereditatem et mulierem, ut habeant et teneant illos ipsi et filii eorum, et omnis generatio sua praesens et futura, jure haereditario in sempiternum. Et quicumque igitur hoc meum factum infringerit, sive de meo vel alieno genere fuerit, sit á Deo excommunicatus et maledictus, et in inferno cum Juda Christi proditore sine fine damnatus, et cum Dathan et Abiron quos vivos terra absorbuit variis cruciatibus apud inferos tormententur. Insuper pectent Regi terrae mille libras auri, et charta facta sempër remaneat. Facta charta in Concha XVI Kalendas Aprilis, Era MCLXXV. Aldephonso Imperatore regnante in Toleto, Legione, Naxera, in Castella et Gallicia, quam jussi fieri in anno secundo quo coronam imperii primitus in Legione recepi, confirmo et manu mea corroboro. Donna Sanctia Germana imperat. conf. Donn. Giraldus scripsit jussu Magistri Enneconis, Cancellarii Imperatoris.

Confirmado en Valladolid por Don Alonso onceno á

12 de Marzo de 1333.

Por Don Enrique segundo en las Córtes de Toro á 18 de Setiembre de 1371.

Por Don Juan primero en las Córtes de Burgos á 20 de Agosto de 1379.

Por Don Enrique tercero en las Córtes de Madrid á 15 de Diciembre de 1393.

Por Don Juan segundo en Valladolid á 20 de Marzo de 1434.

Por los Señores Reyes Católicos en las Córtes de Toledo á 20 de Julio de 1480.

Por Don Felipe segundo en Madrid á 25 de Enero de 1566.

Por Don Felipe tercero en Madrid á 1.° de Octubre de 1606..

Por Don Felipe cuarto en Madrid á 19 de Octubre de 1624.

Concuerda con el registro que está asentado en los libros de privilegios y confirmaciones: libro número 339, artículo 7.—Está rubricado.

NUM. CCLVI.

Fuero de Cáceres.

Libros de privilegios y confirmaciones. Libro número 270, artículo 10.

Per praesens scriptum tam praesentibus quam futuris 12 de Marzo de notum sit ac manifestum quod Ego Ferdinandus, Dei 1231. gratia, Rex Castellae, Toleti, Legionis et Galiciae, una cum uxore mea Regina Beatrice, et cum filiis meis Alfonso, Federico, Ferdinando, Henrico, ex assensu et beneplacito Reginae Dominae Berengariae, genitricis meae, facio cartam confirmationis, donationis, concessionis et stabilitatis vobis Concilio de Caceres, praesenti et futuro, in perpetuo valituram: Confirmo itaque vobis omnes foros vestros quod vobis dedit pater meus qui incipiunt in hac forma: In nomine Domini nostri Jesu-Christi: Amen: Sub Era millessima ducentessima sexagessima septima in mense Aprili, in festo Sancti Georgii, Dominus noster Jesus qui numquam spernit orationes populi Christiani per manus Illustrissimi, necnon Gloriosissimi, Regis Aldefonsi, Legionis et Gallitiae, dedit Caceris Christianis ab illa vero expulsa Paganorum gente, et reintegrata Christianorum societate; memoratus Rex dedit in cambio Fratribus de Spata qui demandabant Caceres per suam haereditatem, Villafa filam, Castrotorafe et duos mille moravitinos per istam villam Caceris, populatoribus franqueata, cum totis suis terminis, rebus et fontibus, montibus, pastuis, villis, castris, venis argenteis et ferreis cum quodlibet metallorum genere quod in suo termino potuerint invenire, et quod esset Caceres cum suo termino villa per se franquea ta, et concilio per se et super se: et ideo mandavit et otorgavit concilio de Caceres quod vicinum quem de Caceres vel de suo termino dedisset, vel vendisset aut empeñasset, vel quodlivet modo enalienasset aliquam haereditatem, terram, vineam, campus, casas vel plazas, vel hortos,

« AnteriorContinuar »