Imágenes de páginas
PDF
EPUB

praedicto Anianensi coenobio contulit, et quod pia devotio fidelium obtulit a) vel collatura est, omneque b) illud, quod in praesenti vel in posterum ad praefatum Anianense monasterium pertinere vel possidere a te tibique c) commissis dinoscitur, ut absque omni inquietudine cuiuscumque potestatis vel conditionis intacta retinere, distribuere, ordinare aut commutare pro loci utilitate valeas, concedimus et nostra autoritate corroboramus. Et quia ineffrenata d) cupiditas haeresisque simoniaca apud vestrates omnino temperantiae discretionisque modum ignorat, ut liberius, quae speculativae vitae sunt congrua, exercere valeatis, subrogationem abbatis sana congregationis electione secundum beati Benedicti normam concedimus et, ut idem subrogandus ab episcopo, quem religiosioris vitae meritum commendaverit, benedicatur fratresque sibi commissi ad sacros ordines promoveantur. Et ut ipse abbas religionis tramitem digne et laudabiliter tenere visus fuerit, licentiam donandi paenitentiam undecumque ad se humiliter concurrentibus excommunicandique perversos potestatem habeat et solvendi satisfacientes, authoritate apostolica indulgemus. Quod si forte, populi iniquitate et malitia exigente, necesse fuerit, provinciam excommunicationis vel anatematis gladio ferire, paterna indulgemus pietate et apostolica authoritate confirmamus, ut idem locus Anianensis immunis maneat ab omni vinculo excommunicationis, ut fratres, inibi degentes, pro nostra totiusque sanctae Romanaeque e) ecclesiae salute et prosperitate licenter omnipotenti deo preces persolvere valeant poenitentesque, qui ad diem festum consecrationis confluxerint, ipsa tantummodo die absolutione nostra releventur, ut uberius devotionis sua vota propitiatori omnium exsolvant. Quicumque vero laudabili fama vel exemplo praedicti loci Anianensis provocatus tumulari se in praedicto loco petierit aut possessionis seu substantiae suae qualemcumque quantitatem iam dicto coenobio erogandam delegaverit, nullo pacto vel occasione prohibeatur ab episcopo, cuius ipsa persona fuerit, excepto, si pro pravis meritis excommunicationi proprii episcopi publice subiacuerit. Et ne parvam quamlibet occasionem praedicti loci congregatio adinveniat minus exequendi, quae sancta sunt et iusta et sanctae regulae congrua, sub divini nominis attestatione prohibemus, ne aliqua mundialis postestas, comes videlicet aut comitissa, archiepiscopus aut episcopus seu quaelibet secularis persona praesumat eidem praefato monasterio arte vel ingenio aut maligna occasione vim inferre vel molestus esse seu quippiam de rebus vel possessionibus auferre aut alienare, aut aliquem cuiuscumque servicii censum contra fas vel monastico ordini in aliquo contrarium exigere. Sed quicumque eidem praedicto loco et congregationi f) devotus extiterit, et aliquod suffragium verbo aut opere aut substantiae suae erogatione contulerit, a pio remuneratore omnium deo supernae benedictionis et nostrae humilitatis gratiam percipiant. Super omnia vero pacis et concordiae vinculo consulentes et litigiorum fomitem radicitus abolere cupientes, sub atestatione nominis summi dei obtestamur et excommunicamus, ne in loco Gellonensi quispiam episcopus abbatem benedicere praesumat, quia ad aures nostrae pervenit clementiae, antiquitus cellam praedictam iuris fuisse Anianensis coenobii, sed omnis ordinatio et dispositio possibilitasque iam dicti Gellonensis monasterii g) in manum consistat abbatis congregationisque Anianensis. Si quis autem huius nostri privilegii sanctionem et corroborationem in aliquo refragare vel infringere tentaverit, ab omnipotenti deo patre et filio et spiritu sancto perpetua maledictione damnetur et a sanctae ecclesię gremio expulsus cum impiis et h) homicidis diabolo tradatur, perennibus gehennae incendiis concremandus. Qui vero huius nostri privilegii conservator extiterit, cum benigno sanctorum omnium collegio euge mereatur percipere.

(R)

(M)

Datum Romae, IIII Nonas Maii, per manum Bernardi, sanctę Praenestinae ecclesię episcopi. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi i) MLXL. Anno III pontificatus Nicholai k) papę secundi. Indictione XIIII.

Abschriften der MS. lat. 13816 fol. 67 (A), und 12777 fol. 82 (B), in der Bibl. Nationale zu Paris. Rota und Monogramm sind beigezeichnet, erstere mit der Umschrift Confirma hoc etc. und der üblichen Inschrift, letzteres in der einfachen unter Nikolaus II üblichen Art.

[blocks in formation]

Nr. 11.

Nikolaus II bestätigt dem Abte Roland von Montmajour-lez-Arles die Besitzthümer seines Klosters.

1061 Mai 13.

Nicolaus episcopus, servus servorum dei, Rolando, venerabili abbati, et per eum monasterio sanctae Mariae et sancti Petri in Monte Maiori, suisque successoribus, ibi regulariter promovendis, in perpetuum. Creditae speculationis impellimur cura etiam ardore christianae religionis et studio divini cultus permovemur pro venerabilium locorum percogitare stabilitate atque deo servientium securitate, ut hoc proveniente pio labore et animae Christo dicatae, quae se illic diebus vitae eorum serviturae devenerunt, perseverent imperturbatae nec non illa maneant fine tenus firma, quae a Christianis in dei laude constituta sunt. Igitur, quia petisti a nobis, carissime fili, ut per nostri privilegii paginam tuae ecclesiae et tibi tuisque successoribus perpetualiter confirmaremus omnia, quae praefatae ecclesiae iuste et legaliter competunt, suggestioni tuae gratanter annuentes, per huius nostrae constitutionis decretum et apostolicae sedis liberale edictum concedimus et confirmamus tibi, sicut supra legitur, tuisque successoribus ibidem regulariter promovendis, in perpetuum quicquid praenominato monasterio pertinet, tam quae in praesentiarum possidet, quam quae in futuro qualicumque modo divinis et humanis legibus adquirere poterit, scilicet: ipsum monasterium cum omnibus rebus et possessionibus suis ac pertinentiis mobilibus et immobilibus seseque moventibus, castris, casis, villis, territoriis, ecclesiis cum primitiis et decimationibus et cum omnibus, quae ei pia devotio fidelium sacris obtulit vel contulerit oblationibus, tam pro salute vivorum quamque etiam mortuorum. Statuentes per huius nostrae apostolicae sedis, cui deo authore praesidemus, authoritatem et nostri edicti inviolabilem constitutionem, ut nullus dux, marchio, comes, vicecomes, aut alia magna parvaque persona cuiuscumque dignitatis vel ordinis contra hoc nostrum privilegium praesumat iamdictum monasterium aut te, charissime fili, tuosque in perpetuum successores de bonis disvestire aut inquietare aut aliquid ibi contra sacros canones constituere vel ordinare. Si quis igitur, quod non optamus, contra hoc nostrum privilegium venire tentaverit, et sicuti a nostra apostolica authoritate praeceptum et corroboratum est, permanere non dimiserit, sciat, se anathematis vinculo innodandum, nisi forte resipuerit digneque satisfecerit. Qui vero pio intuitu observator in omnibus extiterit, custodiens huius nostri privilegii constituta, ad cultum dei respicientis, benedictionis gratiam a misericordissimo domino deo consequatur et vitae aeternae particeps mereatur.

(R)

(M)

Datum per manus Bernardi, sanctae Prenestinae ecclesiae episcopi. v Nonas Maias. Anno ab incarnatione domini MLXI. Anno tertio pontificatus Nicolai papae II. Indictione XIIII.

Abschrift des MS. lat. 13915 fol. 97, in der Bibl. Nationale zu Paris.

„Le ms., où a été copiée cette pièce, est dû à Claude Chantelou, prêtre de la Congrégation de St.-Maur et provient de St.-Germain des Prés".

Nr. 12.

Alexander II bestätigt dem Kapitel von Notre-Dame et St.-Pol de Besançon seine Besitzthümer.

1069 April 13. Lateran.

Alexander episcopus, servus servorum dei, Vuicardo, decano canoni(c)ae sanctae Mariae et sancti Pauli, Bisuntii positae, caeterisque canonicis perpetuam in domino salutem. Quoties a nobis petuntur, quae a tramite ecclesiasticarum a) institutionum non discrepant, prompta caritate debemus talia poscentibus nostrum praebere assensum, et ut firma et inviolata perdurent, favoris nostri gratanter impertiri suffragium. Quapropter, dilectissimi filii, quoniam humilimis precibus nostram misericordiam flagitastis, quatenus praedictam canonicam vestram, sub tutela apostolicae defensionis susceptam

a) eclesiae B.

scuto piae nostrae protectionis undique muniremus, inclinati, rogationibus vestris et Hugonis archiepiscopi 1) per legationem suam, praedictam canonicam apostolico munimine a) defendendam suscipimus et confirmamus sibi, quidquid nunc iuste habet: ipsam ecclesiam in honore Virginis gentiumque doctoris et egregii martyris Authidii, ibidem requiescentis, cum omnibus appendiciis suis, quae habuit ab antiquo, tertiam partem de teloneo civitatis, quod exigitur a negotiatoribus in annuis et cotidianis mercatis, sicut constitutum est ab Hugone archiepiscopo. Confirmamus etiam vobis medietatem decimarum ecclesiae Lenniensis b) et altare totum et capellarum eiusdem omnia altaria et de decimis tantum, quantum designabant sequentia, scilicet apud villare sancti Lazarii medietatem decimarum et altare totum, apud Osseus vero quartam partem, apud Rengavillam etiam medietatem, apud Salinas caldarias duas, sicut bonae memoriae Hugo suis pecuniis acquisitas supradictae canonicae tradidit, in villa quoque, quae dicitur Nanera, altare sancti Lazari cum omnibus appendiciis suis, vel quidquid iuste deinceps acquisitura est tam in terris, quam in vineis mobilibus ac immobilibus ac cuiuslibet generis possessionibus, salva in omnibus proprii episcopi debita reverentia. Et insuper statuimus nostra apostolica authoritate, ut non liceat archiepiscopo loci mutare ibi ordinem canonicorum aut abbatem vel praepositum constituere, qui fratribus praesit, sed tantum decanum illi ipsi fratres inter se et de suis eligant, qui novit magis prodesse ad communem utilitatem, quam preesse ad propriam dignitatem, [sicut etiam et ipsi c)] cuilibet archiepiscopo licentiam denegamus, aliquid obesse, sed tantum prodesse, generaliter exoptamus. Si quae igitur res, eidem canonicae data et possessa, a quocumquam litigiosa creditur, ne eam prius invadere liceat, quam negotii ipsius determinatio sit exacta, apostolica auctoritate censemus et hoc statuimus, ut nulla ecclesiasticorum vel saecularium magna vel parva persona praefatam canonicam inquietare vel aliquid horum, quae nunc habet, vel deinceps habitura est, ab eius iure in aliud quoquo modo violenter transferre praesumat, salvo in omnibus huius Romanae sedis privilegio. Quisquis igitur temerario ausu huius nostrae sanctionis privilegium contraierit vel illud in totum vel in partem infregerit, nisi admonitus, quod contra nostra apostolica statuta deliquerit, emendaverit, moverit, se apostolicae excommunicationis et anathematis vinculo graviter innodatum. At vero, qui pio intuitu custos et observator extiterit, perpetuae benedictionis abundantia repleatur.

(R.)

Datum Laterani, Idibus Aprilis, per manum Petri, sanctae Romanae ecclesiae diaconi et bibliotecarii, anno VIII. Pontificatus domni Alexandri papae secundi. Anno vero ab incarnatione domini MLXVIIII d). Indictione VII.

Abschrift der Coll. Moreau 973 fol. 39b, und 868 fol. 49, in der Bibl. Nationale zn Paris.
Vermerkt ist: ex cartulari. Die beigezeichnete Rota führt die Umschrift: +Deus nostrum etc. und die

Inschrift: Magnus dominus etc.

Nr. 13.

Alexander II thut allen Getreuen des heiligen Petrus die Beilegung des Streites kund zwischen den Mönchen von Marmoutier-lez-Tours und denen von Redon (D. Vannes) wegen der Kirche von St.-Sauveur (D. Nantes).

1061-1073.

Alexander episcopus, servus servorum dei, omnibus sancti Petri fidelibus salutem et apostolicam benedictionem. Notum vobis fieri volumus, quem ad modum questio, que erat inter monachos Maioris monasterii sancti Martini et Rotonense monasterium sancti Salvatoris delata est ante nostram audientiam, fuerit examinata et diligenti cura pertractata et consilio nostrorum fidelium definita. Questi sunt enim Rotonenses monachi adversus iam dictos monachos sancti Martini, quod contenderent eis ecclesiam sancti Salvatoris, sitam loco, qui vocatur Bairiacus, in Namnetensi scilicet episcopatu, quam olim ipsi Rotonenses detenuissent ex concessione cuiusdam militis, nomine Brienni, quamvis ipsius concessionis nullas litteras habuissent. Contra quos monachi sancti

b) vel

a) von inclinati bis munimine fehlt in B, offenbar wegen des vorangehenden muniremus Luniensis c) von anderer Hand in die Lücke (868) eingefügt d) viii В. .1) Hugo II de Montfaucon, Erzbischof von Besançon, c. 1067-1085.

Martini respondentes dicebant, iam dictam ecclesiam ex concessione se eiusdem Brienni tenere, et insuper ex datione Namnetensis episcopi, cuius iuri et proprietati praedicta ecclesia pertineret, et utriusque concessionis scripta ostendebant. His auditis, interrogavimus, si ipsa ecclesia de qualis emerserat, fuisset ipsius Brienni per proprietatem an per beneficium. Ad hoc utraque pars respondit, quod ipsi Brienno pertineret per beneficium Namnetensi ecclesia(e), et non per proprietatem. Nos percunctati si ipse concessiones Brienni acceperunt effectum voluntate Namnetensis episcopi, responsum accepimus: minime. His auditis, visum est nobis nostrisque fidelibus, Briennum ipsum neutro monasterio concessionem facere potuisse absque voluntate Namnetensis episcopi, cuius iuri ipsa ecclesia pertinebat. Hac causa ex parte Brienni ita determinata, ceperunt dicere iam dicti Rotonenses, quod ex concessione Namnetensium episcoporum, videlicet Airardi 1) et Quiriaci “), iam dictam ecclesiam haberent, cuius concessionis, licet testes haberent in terra sua, nulla tamen scripta ostendere poterant. Maioris monasterii monachi suę concessionis scripta ostendentes asserebant, Rodonenses monachos nunquam ipsam ecclesiam a praedictis episcopis consecutos fuisse. Cumque hec altercatio inter utramque partem diutius verteretur, inspeximus litteras Namnetensis episcopi, que hoc idem asserebant, quod Maioris monasterii monachi firmabant. Rotonenses tamen a proposita allegatione nullatenus desistebant. Et quia ipsius episcopi persona deerat, que hoc probare debuisset, visum es(t) nobis, rem omnem ad ipsius episcopi recordationem referri, ut firmaret, nunquam se ipsam ecclesiam Rotonensibus monachis concessisse ante quam monachis Maioris monasterii tradidisset illam. Et ideo hoc negotium legato nostro, Pisano videlicet episcopo 3), commisimus, qui noster carissimus filius et de sinu Romanę ecclesię probatur existere. Qui ad partes illas venturus ex nostra deliberatione causam illam et litigium determinaret, ut Namnetensis episcopus per suum idoneum legatum sacramento firmaret hoc, quod de ipsa ecclesia superius dictum est. Hoc autem sacramentum hoc modo procedat: Ego Quiriacus, Namnetensis episcopus, ecclesiam sancti Salvatoris, sitam loco quod vocatur Bairiacus, non tradidi Rodonensis monasterii monachis, nec Airardus, antecessor meus, me sciente, antequam monachis Maioris monasterii sancti Martini ipsa ecclesia per me vel meum antecessorem concessa fuisset.

Abschrift des MS. lat. 16992 fol. 202, in der Bibl. Nationale zu Paris.

Nr. 14.

Alexander II bestätigt den Kanonikern von Ste-Croix d'Orléans ihre Besitzthümer.

1073 April 19. Lateran.

Intel

Alexander episcopus, servus servorum dei, canonicis sanctae Crucis Aurelianensis in perpetuum. Inter cetera, quae generalis cura et dispensatio apostolici moderaminis amministrat, quae de rebus ecclesiasticis et praesertim canonicis ordinibus salubriter statuta et ordinata sunt, apostolicis corroborari decretis procul dubio auctoritati convenit et pietati. Considerantes igitur aequitatem vestrae postulationis, videlicet, ut iura canonicae vestrae, quatinus deinceps illaesa atque inviolata permaneant, nostro privilegio muniremus, petitionibus vestris benivola concessione annuendum esse providimus. leximus enim, diu inter vos habitas malas consuetudines tum vestro labore, tum studio et benivolentia episcopi vestri tandem esse resecatas, et ne ulterius resurgendi occasionem aut licentiam habeant, auctorabili censura cohibitas, vota vestra probabili desiderio concepisse et apud apostolica limina quaesivisse. Flexi igitur vestris precibus et interventu confratris nostri Rainerii, vestri videlicet episcopi ), per directam ad nos super hac re epistolam exorati, canonicam vestram cum omnibus sibi pertinentibus in tuitionem apostolicae sedis accepimus, rationabiliter confirmantes et corroborantes, ut ea, quae supra memoratus episcopus vester vestris petitionibus de bonis decaniae ad communem usum fratrum annuit atque concessit, rata et indissolubili semper stabilitate permaneant, ita, ut nemo unquam aut inde avellere, aut contra voluntatem fratrum suis usibus mancipare, aut in his seu in aliquibus rebus malas consuetudines revocare, vel ad

1) Airardus, Bischof von Nantes, 1049-1052. 2) Quiriacus II, Bischof von Nantes, 1052--1079. 3) Guido II (Rico), Bischof von Pisa, 1061-1076. 4) Rainer, Bischof von Orléans, c. 1070- - c. 1082.

detrimentum fratrum in praefata canonica aliquid inducere vel prave moliri audeat. Similiter etiam de cetero concedimus et confirmamus eidem canonicae vestrae, quaecunque bona tam in rebus mobilibus, quam immobilibus nunc iuste habet aut in posterum, deo annuente, habitura est, quatinus ab omni humana infestatione libera atque secura cum omni quiete ea teneat atque possideat, salva tamen reverentia praescripti episcopi. Ut igitur haec semper inconvulsa illibataque permaneant, apostolica auctoritate interdicimus, ut nulla unquam persona, secularis aut ecclesiastica, quicquam, quod his contrarium sit, in eadem canonica inducere seu moliri audeat, nec quicquam de bonis praelibatae decaniae aut aliqua alia sibi adtinentia bona invadere vel disperdere aut inde alienare praesumat. Si quis autem contra huius nostrae sanctionis decreta temerario ausu venire temptaverit, usque ad dignam satisfactionem anathematis laqueo se irretitum noverit. Qui vero haec eadem fideli devotione observare curaverit, divinae remunerationis gratiam et apostolicae benedictionis hic et in futurum consequatur habundantiam.

Data Lateranis, XIII. Kal. Maii, per manus Petri, sanctae Romanae ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii. Anno XII pontificatus domni secundi Alexandri papae. Indictione XI.

Abschrift der Coll. Baluze 78 f. 9ħ, in der Bibl. Nationale su Paris.

Nr. 15.

Gregor VII bestätigt dem Abte Christoph von San Pietro di Cremona die Besitzthümer seines Klosters und verleiht ihm Rechte 1).

1078 März 10.

Gregorius episcopus, servus servorum dei, dilecto in Christo filio Christoforo, abbati monasterii sancti Petri, constructi in civitate Cremona, suisque successoribus ibidem regulariter promovendis, im perpetuum. Superne miseracionis respectu ad hoc universalis ecclesie curam suscepimus et apostolici moderaminis sollicitudinem gerimus, ut iustis precancium votis attenta benignitate faveamus et libramine equitatis omnibus, in necessitate positis, quantum deo donante possumus, subvenire debeamus, precipue tamen de venerabilium locorum stabilitate pro debito honore summe et apostolice sedis, cuius membra sunt, quantum ex divino adiutorio possibilitas datur, nobis pensandum et laborandum esse perpendimus. Proinde iuxta peticionem (tuam) omnia prefato monasterio, cui tu preesse dinosceris, et quod Romane ecclesie annualem censum duodecim denariorum Mediolanensis monete persolvit, huiusmodi privilegia presenti auctoritatis nostre decreto indulgemus, concedimus atque firmamus. Statuentes, nullum regum vel imperatorum, antistitum, nullum quacumque dignitate preditum, vel quemquam alium audere, de his, que eidem venerabili loco a quibuslibet hominibus de proprio iure iam donata sunt vel in futurum, deo miserante, collata fuerint, sub cuiuslibet cause occasionisve spem minuere vel auferre vel sive suis usibus applicare vel aliis quasi piis de causis pro sue avaricie excusacione concedere, sed cuncta, que ibi oblata sunt vel offerri contigerit, tam a te, quam ab eis, qui in tuo officio locoque successerint, perenni tempore illibata et sine inquietudine aliqua volumus possideri, eorum quidem usibus, pro quorum sustentacione gubernacioneque concessa sunt, modis omnibus profutura; preterea, sicut supradiximus, quecumque nunc iuste habet, aut imposterum, deo annuente, habere contigerit, in quibuslibet rebus mobilibus vel immobilibus. Item constituimus ut, obeunte abbate, non alius ibi quacumque obrepcionis astucia ordinetur, nisi quem fratres eiusdem cenobii cum communi consensu secundum timorem dei elegerint ordinandumque previderint, maxime de eadem congregacione, si idoneus inventus fuerit. Quod si talis, qui huic regimini (congruat), inter eos inveniri non possit, cum consilio religiosorum virorum aliunde sibi patrem et magistrum expetant. Hoc quoque presenti capitulo subiungimus, ut ipsum monasterium et abbates eius vel monachi ab omni secularis servicii sint infestacione securi omnique gravamine mundane oppres(s)ionis remoti, in sancte religionis observacione seduli atque quieti, nulli alii nisi Romane et apostolice sedi, cuius iuris est, aliqua teneantur occasione subiecti. Consecraciones etiam ecclesiarum et ordinaciones monachorum sive clericorum, sepefato cenobio pertinencium, ab episcopo, in cuius

1) Vergl. die Urkunde vom gleichen Tage mit dem gleichen Incipit für Leno, Jaffé, Reg. 5069 (3806).

« AnteriorContinuar »