Imágenes de páginas
PDF
EPUB

diocesi sunt, accipiant, ita tamen, si episcopus canonice ordinatus fuerit et ordinacionem gratis facere voluerit; sin autem aliquid horum obstiterit, abbas cum licencia et auctoritate Romani pontificis, ad qualemcumque catholicum episcopum eis placuerit, causa consecracionis et ordinacionis tam locorum, quam personarum licenter pergat. De cetero, nullam amplius episcopus in predicto monasterio potestatem habeat neque excommunicandi a) aut interdicendi aut ad sinodum vocandi. Hec igitur omnia, que huius precepti decretique nostri pagina continet, im perpetuum servanda decernimus. Si quis igitur regum, imperatorum, sacerdotum, clericorum, iudicum ac secularium personarum, hanc constitucionis nostre paginam agnoscens, contra eam temerario ausu venire temptaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et nisi ea, que ab illo sunt male ablata, restituerit vel digna penitencia illicite acta defleverit, a sacratissimo corpore ac sanguine domini, redemptoris nostri Iesu Christi, alienus fiat, atque in eterno examine districte ulcioni subiaceat. Cunctis autem, eidem loco iusta servantibus, sit pax domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bone accionis percipiant et apud districtum iudicem premia eternę pacis inveniant.

Datum per manus Petri, cancellarii atque cardinalis. Anno dominice incarnacionis millesimo septuagesimo octavo. Pontificatus vero domni Gregorii pape VII V.

VI Idus Marcii. Indiccione I.

Kopialurkunde aus der zweiten Hälfte des 12 Jahrhunderts der Collection Morbios von Mailand, angekauft durch Herrn Wilmersdörfer etc. in München.

Trotz seines weitgehenden Inhaltes und der ungewöhnlichen Stellung der Datumzeile wird die Urkunde als echt anzusehen sein.

Nr. 16.

Gregor VII unterstellt dem Abte Richard von St.-Victor de Marseille und seinen Nachfolgern die Klöster Montmajour-lez-Arles und Notre-Dame-de-la-Grasse (D. Carcassonne) 1).

1081 April 18. Rom.

Gregorius episcopus, servus servorum dei, dilecto in Christo filio Ricardo, sanctae Romanae ecclesiae cardinali sacerdoti atque abbati Massiliensi, suisque successoribus regulariter promovendis, in perpetuum. Licet apostolici nos apicis cura pro cunctis generaliter ecclesiis vigilare ac pro omnium statu vel restauratione sollicitos esse commoneat, illis tamen praecipue locis nostram curam specialius exibendam perpendimus, quae sub Romanae tutella sedis constituta scimus status sui confirmationem, augmentum vel restitutionem ab hac potissimum ecclesia, cuius iuris sunt, expectare. Quia ergo quaedam monasteria, alterum in Provincia, videlicet sancti Petri, quod dicitur ad Montem maiorem, et alterum in Carcassensi episcopatu sanctae Mariae de Crassa, quae ad huius sedis defensionem pertinere propriique iuris eius esse noscuntur, iam dudum secularium monachorum culpa a religionis tramite deviasse intelleximus, ea reformare ad lapsi decoris speciem valde esse necessarium duximus. Satis enim decencius atque conveniencius esse decernitur, destructa restituere et ad gradum suum collapsa reducere, quam in dilatandis vel noviter edificandis operam dare. Quapropter ad praedictorum locorum restaurationem religionis tuae prudentiam perutilem arbitrantes, licet tu quorumdam proborum virorum precibus adortatus absque licentia nostra de eorum cura te nolueris intromittere, nos tamen censuimus per tuam successorumque tuorum sollertiam fratribus, in eisdem cenobiis deinceps mansuris, perpetuam regularis vitae circumspectionem providere. Proinde, circa prefata monasteria sollicitudinis nostrae vicem dilectioni vestrae comittentes, volumus atque praecipimus, ut in eis, quae amputanda sunt, amputetis, quaeque corrigenda, corrigatis et, quae illis de disciplinae tenore defuerint, vestra vigilantia et labore confirmentur. Praeterea, quotiens eorum Praeterea, quotiens eorum rectores obierint, vestri sit studii, alios cum conssensu probabiliorum fratrum de eadem congregatione, si fieri potest, sin autem aliunde, secundum deum et regulam sancti Benedicti abbates eligere ibique substituere, quos ab illo episcopo, in cuius diocesi fuerint, si ab hac sede excommunicatus vel simoniacae hereseos infamia notatus non erit, ordinandos decrevimus.

a) excumunicandi. 1) Die Abschrift dieser Urkunde verdanke ich dem Herrn Archivar Felix

Ruinaud zu Marseille.

Si vero alterum horum obstiterit, abbas a Romano pontifice sui consecrationem expetat aut, ad quemcumque episcopum ille praeceperit pergere, pro sui ordinatione licentiam habeat. Cuius nichilominus abbatis mores et vitam sicut et subditorum suorum discutere excessusque corrigere, vestrae potissimum providentiae attinebit. Quod si forte in aliquod crimen, depositione dignum, fuerit lapsus, vestrum erit, ad apostolicam audientiam deferre, quatinus aut hic dampnationis suae sententiam per Romanum pontificem excipiat, aut per apostolicum legatum ad id peragendum retromissum dignum sui meriti iudicium subeat. Statuimus etiam, ut, quicquid ad eadem monasteria pertinere cognoscitur, si ab aliquibus irrationabiliter detinetur, ex hac nostra auctoritate repetendi exigendique atque vindicandi a) habeatis per omnia, deo iuvante, licentiam, quia dignum est, ut quorum curam geritis, rebus nullo modo defraudemini. Praefato igitur modo vestrae providentiae ac dispositionis vicissitudinem cura sepedicta monasteria tibi tuisque successoribus, ut praelibavimus, regulariter promovendis, concedentes, interdicimus, ut nullus successorum nostrorum vel archiepiscoporum aut episcoporum et nemo clericalis seu laycalis ordinis audeat, hanc potestatem, praesentis decreti auctoritate firmatam, vobis auferrre vel perturbare, sed ea, sicut praefixum est, in vestra salubri ordinatione ac dispositione in perpetuum inconvulsa permaneant.

(R)

Datum Rome, XIIII Kalendas Maii, per manus Petri, sancte Romanę ecclesię presbiteri cardinalis ac bibliothecarii. Anno VIII pontificatus domni VII Gregorii papę. Indictione III.

Or. (St.-Victor de Marseille), charte 271, im Departementalarchive zu Marseille.

Perg. ital., breit 0,38, lang 0,55, unten 0,039 umgeschlagen, durch 4 Löcher geht die roth und gelbe Seidenschnur, deren Bleisiegel verloren. Faltung der Bullen. Die Schrift des Hauptkörpers weist die gewöhnliche alte Kuriale Gregors VII auf. Die Rota ohne Umschrift mit der Inschrift Miserationes etc. durchbricht die Datirung. Monogramm fehlt.

Nr. 17.

Gregor VII nimmt das Kloster Bourgueil-en-Vallée (D. Angers) in apostolischen Schutz. 1083 November 24. Lateran.

Gregorius episcopus, servus servorum dei, in Christo filio B(alderico), abbati cenobii Burguliensis 1), suisque successoribus regulariter promovendis. Postulationi tue annuentes, sub tutela et defensione sancte sediş apostolice locum, cui preesse dinosceris, videlicet ecclesiam S. Petri suscipimus . . Datum Lateranis, VIII Cal. Decembris, per manus Petri, sancte Romane ecclesie presbiteri cardinalis ac bibliothecarii. Anno XI pontificatus domni Gregorii VII pape. Anno videlicet dominice incarnationis MLXXXI. Indictione VII.

Abschrift der Coll. Gaignières 192, MS. lat. 17127 p. 187, in der Bibl. Nationale zu Paris.

Nr. 18.

Gregor VII bestätigt der Kollegiatkirche St.-Pol. de Besançon ihre Besitzthümer und freies Begräbnissrecht. 1073-1085.

Gregorius episcopus, servus servorum dei, dilecto in Christo filio Wicardo, decano ecclesie sancti Pauli, Bisontii constitute, suisque successoribus, ibidem regulariter permanendis, et universis servitoribus eiusdem loci, in perpetuum. Superne miserationis respectu ad hoc universalis ecclesie curam suscepimus et apostolici moderaminis sollicitudine(m) gerimus, ut iustis precantium votis attenta benignitate faveamus et libramine equitatis omnibus, in necessitate positis, quantum, deo donante, possumus, subvenire debeamus. Precipue tamen de venerabilium locorum stabilitate pro debito honore summe et apostolice sedis, cuius membra sunt, quantum ex divino adiutorio possibilitas datur, nobis pensandum et laborandum esse perpendimus. Proinde iuxta petitionem

a) vendicandi. ‚1) Balderich, Abt von Bourgueil, c. 1079–1107.

tuam predicte ecclesie, cui tunc preesse dinosceris, huiusmodi privilegia presenti auctoritatis nostre decreto indulgemus, concedimus atque firmamus, statuentes, nullum regum vel imperatorum, antistitum, nullum quacumque dignitate preditum vel quemquam alium de his, que eidem venerabili loco a quibuslibet hominibus de proprio iure iam donata sint vel in futurum, deo miserante, collata fuerint, sub cuiuslibet cause occasionisve specie minuere vel auferre, et sive suis usibus applicare, vel aliis quasi piis de causis pro sue avaritie excusatione excedere, sed cuncta, que sibi oblata sunt vel offerri contigerit, tam a te, quam ab aliis, qui in tuo officio locoque successerint, perhenni tempore illibata et sine inquietudine aliqua volumus possideri, eorum quidem usibus, pro quorum sustentatione gubernationeque concessa sunt, modis omnibus profutura. Item constituimus, ut sepulturas fidelium iuxta voluntatem et devotionem uniuscuiusque ibi fieri nemo prohibeat, secundum quod beatus Gregorius Agapito, Urbis veteris episcopo, simili de causa in epistola sua scripsit atque decrevit. Hec igitur omnia, que huius precepti decretique nostri pagina continet, quam cunctis, qui in eo, quo ex ordine locoque successerint, vel eis, quorum interesse poterit, in perpetuum servanda decernimus. Si quis vero regum, episcoporum, sacerdotum, clericorum, iudicum ac secularium personarum, hanc constitutionis nostre paginam agnoscens, contra eam venire temptaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat reumque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et, nisi ea, que ab illo sunt male ablata, restituerit vel digna penitentia illicite acta defleverit, a sacratissimo corpore et sanguine dei (et) domini, redemptoris nostri Iesu Christi, alienus fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem, eidem loco iusta servantibus, sit pax domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant.

[blocks in formation]

Abschrift der Coll. Moreau 868 f. 17, in der Bibl. Nationale zu Paris.

Rota und Monogramm sind beigezeichnet. Erstere mit doppellinigem Innenkreuze, der Inschrift Miserationes etc., ohne Umschrift. Monogramm wohl nicht genau gezeichnet, doppellinig mit überragendem B,

Nr. 19.

Urban II verwilligt Wilhelm, Grafen von Toulouse, einen Kirchhof bei der Kirche NotreDame de Toulouse zu errichten, den er mit Absolutionsvorrechten begabt.

1088.

Urbanus papa secundus concessit Guillelmo, Tholosano comiti 1), quatenus sibi suaeque progeniei cimiterium construerat iuxta ecclesiam sanctae Mariae apud Tolosam, quam omnino diligebat et honorabat (quamque, docente laudato episcopo, in quantum potuerat, de manu inimicorum liberaverat), absolvens ab omnibus delictorum vinculis tam ipsum, quam omnes alios, qui in eodem loco religionis gratia sepeliri optassent. Episcopo autem, inquit, civitatis, ut illud conservet, ex parte vestra mandabis 2).

Abschrift des MS. lat. 12680 fol. 190, in der Bibl. Nationale zu Paris.

Nr. 20.

Urban II bestätigt dem Kloster St.-Gilles de Nîmes die ihm von Bischöfen überwiesenen Kirchen und Zellen.

1095 Februar 18. Cremona.

Urbanus episcopus, servus servorum dei, dilectis filiis, Odiloni abbati et ceteris sancti Aegydii monachis, salutem et apostolicam benedictionem. Pro monasterii vestri augmento ac exaltatione deprecantes vos affectione paterne pietatis clementer audivimus, et votis vestris per litterarum presentium auctoritatem impartimur assensum.

1) Wilhelm IV, Graf von Toulouse, 1060-1088, woraus sich die Zeit ergiebt. Jaffé, Reg. 5733 danach zu korrigiren. 2) Sinapsis rerum memorabilium prioratus beatae Mariae Deauratae Tolosanae, ordinis sancti Benedicti, congregationis sancti Mauri.

v. Pflugk. Harttung, Acta III.

3

Eas igitur ecclesias sive cellas, quas per episcoporum concessionem vestra industria aquisistis, videlicet sancti Andree de Berniz et sancti Baudilii et sancti Petri de Launiaco et sancti Sebastiani de Alxatis et sancti Aegydii de Duno et sancti Petri de Monte Seleigo et sancti Petri de Trenca, tailla et alias, quas nominatim digerere supersedemus, per presentis decreti a) paginam vobis vestrisque successoribus perpetuo disponendas possidendasque firmamus. Data Cremone, XII Kalendas Martii.

Abschrift des Chartulaire de S. Gilles, MS. lat. 11018 fol. 26b, in der Bibl. Nationale zu Paris.

Nr. 21.

Urban II bestätigt der Kirche von St.-Nicolas de Mornac (D. Saintes) ihre Besitzthümer.

1096 Januar 2. Limoges.

Urbanus episcopus, servus servorum dei, dilecto filio Wilelmo priori et eius fratribus, in ecclesia beati Nicholai de Morniaco canonicam vitam professis, eorumque successoribus, in eadem religione permansuris, imperpetuum. Desiderium, quod ad religiosum propositum et animarum salutem pertinere monstratur, auctore deo sine aliqua est dilatione complendum. Quia igitur, filii in Christo karissimi, per omnipotentis dei gratiam aspirati primam nascentis ecclesie conversationem multis iam temporibus destitutam renovare proposuistis, ut secundum sanctorum patrum instituta corde uno et una anima sub iugo regule omnipotenti domino serviatis, nos religioni vestre paterno gratulamur affectu et, ut semel inchoata religio auctore deo semper inviolabilis perseveret, secundum venerabilis confratris nostri Ramnulphi, Sanctonensis episcopi 1), et vestram petitionem tam vos, quam vestra omnia sedis apostolice gremio confoventes, presentis privilegii auctoritate munimus. Statuimus enim, ut nemini inter vos professione exhibita proprium quid habere, nec sine tua, fili karissime Wilelme prior, et eorum, (qui) post te in eodem regimine successerint, aut sine communi congregationis licentia de claustro discedere, liberum sit, quamdiu scilicet illic canonici ordinis tenor, domino prestante a), viguerit. Preterea per presentis decreti paginam apostolica vobis auctoritate firmamus, ecclesias beati Petri, beati Stephani, beati Cirici, cum decima eiusdem ecclesie parrochie beati Petri de Chalaveda. Ad hec adicientes statuimus, ut quecunque hodie vestra ecclesia iuste possidet, sive in futurum concessione pontificum sive principum liberalitate vel oblatione fidelium iuste atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decrevimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat, eandem ecclesiam temere perturbare, aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus perturbare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Sanctonensis episcopi canonica reverentia. Sane si quis in crastinum archiepiscopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes aut ecclesiastica quelibet secularisve persona, huius nostri decreti paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini nostri Iesu Christi alienus stet, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem, eidem loco iusta servantibus, sit pax domini nostri Iesu Christi, quatimus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen.

Datum Lemovicis, per manum Iohannis, sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis. IIII Nonas Ianuarii. Indictione IIII. Dominice incarnationis anno MXCVI. Abschrift des Chartul. de Cluny, MS. lat. 5458 fol. 49, in der Bibl. Nationale zu Paris.

a) Le MS. a été gratté, mais il n'y a pas de lacune b) properante. .1) Rammulf von Foucaud, Bischof von Saintes, c. 1083-1105.

Nr. 22.

Urban II bestätigt dem Abte Hugo von Cluny (D. Macon) Kirchen seines Klosters.

1096 Juni 3. Toulouse.

Urbanus episcopus, servus servorum dei, venerabili fratri Hugoni, Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem. Religiosis desideriis dignum est, facilem prebere consensum, ut fidelis devocio celerem sorciatur effectum. Proinde communis filii mei Hunaldi religiosum votum cum iusticie ipsius intuitu cum tue spectabilis religionis reverentia per presentis decreti paginam confirmamus, si quidem, cum ad Cluniacense cenobium conversionis gratia, largiente domino, pervenisset, honorem, qui eum de patrimonio contingebat, cum ecclesia beati Martini de Lautico beato Petro et eius Cluniacensi monasterio delegavit; in ipso eciam loco, quia monasterium antiquitus fuerat ex precepto reverentissimi pape Gregorii septimi, cellam sua industria reparavit. Hanc igitur cum universis, ad eam pertinentibus, in perpetuum Cluniacensis cenobii fratribus possidendam presentis decreti auctoritate firmamus. In quibus hec propriis vocabulis annotanda precipimus: ecclesiam sancti Petri de Casali, sancti Vincencii de Avesac, sancti Vincencii de Plaisac, sancte Marie de Sereniaco, sancti Caprasii de Broilo, sancti Iohannis de Astilgiaco, sancti Martini de Paniciar, sancti Bricii de Triliano, sancte Marie de Bello loco, sancti Caprasii de Cucco, sancte Marie de Calda costa, sancti Nicholai de monte Guascone, sancti Caprasii de Bibitorio, sancti Martini de Guzano, sancti Martini de Calvillo, sancte Marie de Acudello, sancti Germani de Cusunano; in Burdegalensi pago sancti Pauli de Borvo, sancti Clementis de Comma; in pago Lascuzensi sancti Iohannis de Podenx. Quicquid preterea idem locus in futurum iuste adipisci poterit, firmatum, securum integrumque permaneat tam a te, quam a successoribus tuis, seu his, qui per nos in eodem loco prestituentur, regendum disponendumque perpetualiter. Et quia, disponente domino, celle ipsius altare nostris manibus consecratum est, ampliori veneracioni locum ipsum deinceps haberi precipimus; scientes (?) ne cui persone preter Romani pontificis scienciam liceat, adversus idem altare interdictionis aut excommunicacionis proferre sentenciam. Si quis ergo deinceps locum ipsum et quecunque ad eum pertinencia infestare, minuere, temerariis vexacionibus fatigare vel a nostro cenobio alienare presumpserit, divine indignacionis et apostolice districtionis ulcione plectatur, et a) a sacratissimo corpore ac sanguine domini nostri (Iesu) Christi alienetur, nisi satisfactione congrua emendaverit, reum(que) se divino iudicio haberi cognoscat. Cunctis autem, eidem loco iusta servantibus, sit pax domini nostri Iesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen.

[blocks in formation]

Datum Tolose, per manum Iohannis, sanctae Romanae ecclesiae diaconi cardinalis. III Nonis Iunii. Indic(t)ione IV. Incarnacionis dominicae anno MXCVII. Pontificatus autem domni Urbani secundi pp. IX.

Abschrift vom 13 Jahrh. der Coll. de Bourgogne 79 Nr. 164, in der Bibl. Nationale zu Paris. Rota und Monogramm sind beigezeichnet, ersteres mit der Umschrift B.n.d.c.t.s. ds.&. p. t. e. R. dm. N. I. X. Das Monogramm zeigt die allgemeine Grundform von Nr. 2.

Nr. 23.

Paschalis II bestätigt dem Kloster Lihons (D. Noyon) mehrere Güter.
1100 December 1. Lateran.

Paschalis b) episcopus, servus servorum dei, dilectis filiis, Lehunensis cenobii monachis, salutem et apostolicam benedictionem. Bonis secularium studiis non tantum favere, sed ad hec eorum animos etiam incitare debemus, quod pro nostro officio eorum saluti prospicimus. Indicavit siquidem nobis Hugo, canonicus Peronensis 1), Leiardim, religiosam feminam, matrem suam, secundum ipsius voluntatem alodium suum et quicquid proprium et hereditarium in villa Vermendoisviler 2) habebat, pro animarum suarum remedio vestro monasterio contulisse; quam collationem nostra postulant

a) ut b) Paschasius. .1) Péronne. 2) Vermandovillers (Somme).

« AnteriorContinuar »