Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Nr. 1.

Gregor I theilt allen Fürsten mit, er bestätige dem Kloster St.-Pierre de Rouen seine Besitzthümer und weitgehende Rechte, verleihe ihm den Vorrang vor anderen Klöstern Neustriens und unterstelle es der päpstlichen Advokatie 1).

590-604.

Totius orbis principibus, machinam mundi sub Christo principe regentibus, presentibus scilicet et futuris, Gregorius meritorum qualitate infimus sub Christi gratia sancte Romane sedi prelatus. Summum esse, quos divine fidei et apostolice maiestatis nobilitas religio constat, ut fructu operum et effectu rerum certa demonstrantur obsequia. Quando ad ea, (ad) que catholicorum regum corda pontificalibus sunt monitis provocanda, ita ardenti desiderio, divina preveniente gratia, subcenduntur, ut ab eis ultro poscantur, tanto sunt letius concedenda, quanto ea, que cupiunt, si nolent a) facere, peti debuerant. Proinde iuxta filiorum meorum precellentissimorum scripta, regum Brunechildis ) ac nepotis eius Theoderici 3), monasterio sancti Petri, apostolorum principis, quod est situm in partibus Neustrie extra muros Rothomagie civitatis huius modi privilegium auctoritatis nostre decreto indulgemus, et illud plenius confirmamus privilegium, quod a bone memorie domino papa Leone, comittante illustrissimi regis Clotharii clemencia, ipsi loco, sub anathematis vinculo est concessum vel indultum, concedimus atque firmamus. Statuentes, nullum regum, antistitum vel iudicum, ulla quacunque b) predittum dignitate, ea, que prefato loco sancto concessa sunt vel conferentur, sub cuiuslibet occasionis specie minuere vel aufferre vel suis usibus applicare, sed cuncta, que deo servientibus monachis oblata sunt vel offerri contigerit, perhemni tempore illibata et sine aliqua inquietudine volumus possideri, eorum usibus, pro quorum substentatione concessa sunt, modis omnibus profutura. Concedimus eciam, ut, obeunte abbate, non alius ibi quacunque obiectionis astucia ordinetur, nisi quem communis consensus monachorum elegerit aut previderit ordinandum. Caveant autem prefati monachi symoniacam heresim, ne potencia regum vel antistitum conventi c) loco pastoris suscipiant tyrannum, quod omnino fieri prohibemus, et eundem abbatem causa ordinacionis sue aliquid dare, presumere (!) excommunicamus, ne hac occasione, que a fidelibus piis locis offeruntur vel oblata sunt, consummantur. Auctoritate igitur divina vice beati Petri, apostolorum principis, consensu omni Romanorum pontificum et voluntate tocius senatus Romani, suadente nobis viro apostolico Melancio, Rothomagie urbis archiepiscopo ), et omni favente Gallie episcoporum iudicio, decernimus, ut nullus archiepiscoporum, episcoporum, archidiaconorum fratres prefate basilice, de ordinacione sui abbatis vel ecclesiasticorum graduum assumptione inquietet, sed secundum privilegium nostrum ordinacionem sui abbatis ipsi fratres, a quocunque voluerint pontifice, in eodem monasterio peragant et ecclesiasticorum graduum dignitatem, ubicunque libuerit, suscipiant vel in suo monasterio celebrent. Consecrationes quoque foncium et scrutinii misteria similiter faciant. Crismatis quoque ac olei, altaris, calicis, corporalis, a quocunque voluerint pontifice, benedictionem expetant d). Nec tantus honor a quoque intermittatur, nec vilescat tante sublimitatis locus, quem capud monasteriorum tocius Neustrie constituimus, nulliusque dittioni patimur esse subiectum. Sed sub advocacione beati Petri et successorum ipsius permaneat. Omnes quoque archiepiscopos eiusdem civitatis ob amorem beati Petri, apostolorum principis, in eadem ecclesia consecrari precipimus, omnes eciam abbates capis laneis utantur, ipsos etiam monachos lintheis et villosis lineis uti precipimus. Omnia quoque iudicia secularia,

a) volent b) quecunque

c) ob circumventi? d) expectant. 1) Diese und die folgenden Abschriften aus der Nationalbibliothek zu Paris verdanke ich Herrn Dr. A. Weinits. 2) Brunhilde, Königin 3) Theoderich II, König der Franken, 596-612. 4) Melantius,

der Franken, zu Tode geschleift 613. Erzbischof von Rouen, c. 589-601.

v. Pflugk-Harttung, Acta III.

I

id est fratrum ignitum iudicium, aque frigide, et cetera, si necessitas fuerit, exerceant. Omnes eciam malefactores ecclesie anathematizent et, peracta penitencia, iterum absolvant, benedictionem quoque inter sacra missarum solemnia et predicationem ad populum similiter faciant. In capite eciam ieiunii penitentes ab ecclesia expellant, et in die absolucionis iterum intromittant. Statuimus, ut in die palmarum vel letan(i)arum, cum clericis metropolitane ecclesie, sed seorsum monachi procedant. Si autem contigerit, ut aut prece archiepisopi vel populi, aut aliqua peste ingarente ab ecclesia sua cum processione exierint, usque ad altare, quo venturi sunt, cantando procedant, et dextram partem teneant, tam in ipsa ecclesia metropolitana, quam in ceteris ecclesiis, que subiecte sunt eidem. In exeundo autem cantor monachorum, quamcunque sibi placuerit, primitus antiphonam incipiat, atque ad nutum abbatis et cantoris clerici singant (!) et processio, uti disposita fuerit, fiat. Hec igitur omnia, que huius[modi] auctoritatis apostolice et nostre preceptionis privilegio continentur, prefati monasterii rectoribus et filiis presentibus et futuris sub tali anathemate servata constituimus. Si quis autem regum, antistitum, iudicum vel quarumcumque secularium personarum huius apostolice auctoritatis decreta violaverit, vel fratres inquietaverit, honore suo in presenti seculo privetur, et cum Iuda traditore in penis perpetuis dampnetur, nisi digna penitencia a) prefati sancti Petri sibi repropiciaverit clemenciam et fratrum communie reconciliaverit concordiam.

Ego Gregorius sancte Romane sedis antistes huic privilegio subscripsi.
Naulinus Sopannensium episcopus subscripsit.
Primenius Micerriensium episcopus subscripsit.
Marmianus Ravennatensium episcopus subscripsit.
Dominicus Carthaginensium episcopus subscripsit.
Venantius Lunensis episcopus subscripsit.

Fortunatus Neapolitanorum episcopus subscripsit.
Eulogius Alexandrie episcopus subscripsit.
Flavius Remorum archiepiscopus subscripsit.

Iohannes Siracusanorum episcopus subscripsit.

Melantius Rothomagensium archiepiscopus subscripsit.
Sabinianus Tudertinorum episcopus subscripsit.
Constancius Mediolanensium episcopus subscripsit.
Theodericus rex subscripsit.

Brunechildis regina subscripsit.

Ego Petrus, notarius sancte Romane sedis, scripsi et sigillo domni Gregorii pape sigillavi.

Abschrift vom 14 oder 15 Jahrh., des MS. lat. 12777 fol. 109, in der Bibl. Nationale zu Paris. Die Fälschung ist augenscheinlich, sie hängt mit der Martinus I, Acta II Nr. 44, eng zusammen. Ueberschrift trägt der Text: Privilegium Gregorii papae et Brunechildis regine ac neptis eius Theoderici.

Als

Nr. 2.

*Gregor I theilt dem Frankenkönige Childerich mit, dass er das Kloster St.-Pierre de Nantua (D. Lyon) konsekrirt habe und ihm Besitzthümer und Rechte bestätige.

590-604.

Gregorius, servus servorum dei, Childerico, regi Francorum 1). Quoniam innumerabilibus mundus procellis quatitur adeo, ut penitus nos, qui regimen animarum suscepimus et qui ad portum aeternae tranquilitatis alios deducere debuimus, potius maius discrimen patimur; sed quid nobis agendum, quidve considerandum est, nisi divina misericordia imploranda. Infelix quippe animus, occupationis pulsatus vulnere, magnis maris fluctibus percutitur atque immanissimis procellis tempestatis includitur, cumque navigamus longius, nec portum quietis prevalemus. Unde vero has idcirco dixerimus, quod, quia nos a vobis longe repositi ita undique percutimur, undique amaritudinibus replemur, atque innumerabile genus hominum, quod in nostra terra, pro multitudine nimia, quasi spicatum more segetis surrexerat, succisum b) aruit; depopulatae namque urbes, eversa castra, concrematae c) ecclesiae, destructa monasteria a) penitencie b) succesum c) concrematore. .1) Childerich 1, König der Franken, 456–481, Childerich II, König der Franken, 660—674.

virorum ac foeminarum, desolata ab hominibus proedia atque ab omni cultore destituta. In solitudine vacua terra nullus in ea possessor inhabitat, occuparunt bestiae loca, quae prius magna multitudo hominum tenebat. In hac enim terra, in qua nos vivimus, finem suum mundus, non iam nuntiat, sed ostendit, quid autem in aliis mundi partibus agatur, ignoro. Solummodo a beato Amando, nostro coepiscopo, didicimus, in omnibus rebus spiritualibus honestissimo, vestrum regnum pre caeteris pace ac tranquillitate, Christo tribuente, pollere. Retulit quoque vestra munificentia, sibi olim concessum cenobium, in finibus Francorum positum, quod Elnone sive Nantuaco nuncupatur, nunc a vobis affluentissime et vestris redditibus et praediis et fiscis ad fratrum victualia ditatum atque locupletatum. De quo vobis gratiarum dona cum benedictione apostolica misimus. Ipsum namque praefatum coenobium, dum ecclesiae deservirentur, et ab hoc ad venerabilem praedecessorem nostrum illum, cum regrederer, poscente memorato patre Amando atque abbate Laterceno, cum multis religiosissimis viris sanctitate preditis, basilicam ipsius loci in honore Petri et Pauli omniumque apostolorum honorificentissime consecravi ipsique loco tale privilegium concessi, ut nullus princeps, nec episcopus, neque ulla iudiciaria potestas ibidem praeficere audeant abbatem, nisi quem concors congregatio pari consilio et voluntate secundum deum elegerint, sicut Benedictus pater praecepit; postquam electus fuerit ab illis, prius sedis Romanae munus accipiat a), ipsiusque benedictione fungatur b), nisi assensu eius concedatur alicui licentia. Sed neque ipsi archiepiscopo Lugdunensi, neque ulli episcopo permittimus, illi ecclesiae vim excommunicationis inferre ullo modo, nisi apostolica deliberatione. Sed et si quis fidelium, Romam ire disponens sumptusque ei deffuerint, ipsumque memoratum locum adeat, si ibidem pro posse elemosinam fratribus impendat, eandem veniam et benedictionem apostolicam sine dubio inibi percepturus, sicuti ad limina apostolorum. Ob hoc enim magna c) ex corporibus apostolorum per fidelem et acceptissimum deo nomine Severum illuc direximus d). Statuimus de caetero, ut nullo modo quis hunc locum violare audeat nec vim inferre alicui. Quod si quis temerario ausu infregerit, anathematis ultione dampnetur, et deinceps inviolata inlibataque hec nostra preceptio sive interdictio conservetur.

Abschrift des MS. Baluze 41 fol. 65b, in der Bibl. Nationale zu Paris.

,,Ce privilège est précédé d'un fragment de chronique relatif à la fondation du monastère de Nantua.“ Von allem anderen abgesehen, würde schon der Name Childerichs die Fälschung beweisen, weil kein Papst Gregor gleichzeitig mit ihm lebte.

Nr. 3.

Benedict III schreibt an Bischof Ratald von Strassburg über die Busse eines Vater

mörders 1).
855-858.

Benedictus episcopus, servus servorum dei, reverentissimo ac sanctissimo Rataldo episcopo 2). Dum de universo mundo credentium agmina catervatim confluerent ad limina beatissimorum apostolorum Petri et Pauli, quidam vestrae diocesis homo venit, qui, humani generis inimico hortante, patricidium e) se perpetrasse dicebat. Pro quo lacrimabiliter ingemuimus et oppido contristati f) permansimus. Idcirco volumus: ut duodecim per annos penitentiae constituatur sub onere, ita ut omnibus diebus ieiunium observare usque ad vesperum studeat et absque carne et vino atque pisce cibum sumat, exceptis diebus festis atque dominicis, et pascha usque ad pentecosten. Per quinquennii vero tempus in ecclesiam introire non presumat neque communicet; ante fores tantummodo ecclesiae perseveret, dum sacra celebrantur officia. Cum autem quinque annorum fuerint expleta curricula, ingrediatur ecclesiam et intra audientes cum omni stet timore atque obedientia. Dum vero ad annum pervenerit decimum, sancte communionis consors existat et inter fidelium consortium maneat. Si autem ante constitutum tempus finis vitae illius advenerit, viaticum ei non negetur secundum sacrorum sanctione canonum

Rand

a) Lege: praesens sedis munitus accipiat am Rand b) a Romano pontifice iniungatur abbas am c) numera forte am Rand d) ex via exernis am Rand e) patricidum f) constristati.

1) Diese und die folgende Urkunde sind nach dem Drucke Weilands in der Zeitschr. für Rechtsgeschichte 1885 S. 100, 101 gegeben. 2) Rathold, Bischof von Strassburg, 840-875.

patrumque traditiones almorum a). Optamus sanctitatem vestram in Christo nunc et semper bene valere.

Abschrift vom 10 Jahrh., Kanones des sogen. Rotger von Trier fol. 79, in der Bibliothek zu Wolfenbüttel.

Nr. 4.

Benedict III schreibt an Bischof Salomon I von Konstanz über die Busse eines Brudermörders. 855-858.

Benedictus, servus servorum dei, reverentissimo ac sanctissimo Salomoni, Constantiensis ecclesiae episcopo 1). Caritatis tuae fraternitatem almificis sanctorum patrum cernimus regulis, ut condecet b) obedire, quociens nostrae apostolice sedi, que caput et magistra omnium ecclesiarum dei consistit, illa reverenter dirigis, de quibus graviter lapsis absque eius oraculo non presumis subvenire. Huic igitur viro ill. c) nomen, qui fratrem suum occidit, salubre poenitentiae collirium d) inferius annotatum imposuimus, quo eius cordis oculi lucidiores existant, et regni superni potius premia consequatur atque poenitendo amaros inferni cruciatus evadere possit. Iubemus quippe et sanctorum patrum institutione freti iudicamus: ipsum fratricidam uno anno inter audientes sine corpore et sanguine domini in ecclesiis orare, nisi forte ultimus vitae illius venerit dies, quo ei communio neganda non est. Ipso anno et quattuor aliis a carne et vino et omni cocto pulmentario se abstineat, exceptis festis diebus atque dominicis, et a pascha usque ad pentecosten et nativitate domini atque nataliciis apostolorum. Aliis vero duobus annis tribus tantum diebus, id est secunda, IIII et VI feria supradictis cibis ieiunet. Huius namque penitentiae modum illi prefato viro, qui ad sanctorum apostolorum Petri ac Pauli limina properavit, misericorditer imponere decrevimus. Uxorem vero suam recipiat armisque asumptis incedat, propriaque ei liceat possidere bona, quibus elemosine subsidia indigentibus fratribus largiatur. Deus te custodiat dilectissime fili.

Abschrift vom 10 Jahrh., Kanones des sogen. Rotger von Trier fol. 80, in der Bibliothek zu Wolfenbüttel.

Nr. 5.

Johann XIII bestätigt dem Grafen Gottfried I von Anjou die Gründung und Besitzthümer des Klosters Beaulieu-lez-le-Mans, wofür es jährlich fünf Solidi nach Rom zu entrichten hat. 967 August 12.

Ioannes episcopus, servus servorum dei, dilecto filio Goffrido e), Grisia f) Gonella 2) cognominato, nobilissimo Andegavorum comiti, salutem et apostolicam benedictionem. Quotiens, qui filii sunt ecclesiae g), omnipotenti deo aliqua offerunt, non debent esse elati quasi de munere, sed gaudere ex fidei redundatione h); reddunt quippe creatori suo partem rerum, quas ab eo acceperunt, ut de suis eum rebus sibi faciant largissimum debitorem; ab ipso enim omnes habemus esse, vivere, habita possidere et, quod maius est, uti ratione. Quod tu, dilectissime fili, non ignorans, sed fideliter agnoscens, studuisti de propriis rebus ecclesiam pro redemptione animae tuae parentumque tuorum apud castrum, quod Locas dicitur, ad honorem dei et sanctae virginis Mariae, genitricis dei 3) et domini nostri Iesu Christi, construere, tantum de tuis reditibus illi conferens, quod licet decimas neque sepulturam, nec cetera, quae ad ius parrochiae ) pertinent, non haberet, tamen, inter vicinas ecclesias tam honore quam divitiis polleret. Eandem k) denique ecclesiam beato principi apostolorum Petro, sancto spiritu inspirante, obtulisti, ea videlicet consideratione, quatinus sanctae Romanae ecclesiae sic adhaereat ut, praeter Romanum pontificem nullus archiepiscopus audeat,

a) almarum b) concedet e) Gofrido Housseau f) Grisa H. i) parochiae H. k) eamdem H. genannt Grisegonelle, 958-987.

Tours spräche (vergl. auch Nachwort),

c) so statt des Namens, cod.

d) d. i. collyrium: Augenbalsam. g) Quoties filii sanctae ecclesiae H. h) ex fideli redditione H. 2) Gottfried,

1) Salomon 1, Bischof von Konstanz, 839–871. 3) Oder Beaulieu près Loches, wofür der hinten erwähnte Erzbischof von doch war diese Kirche der Trinität geweiht.

« AnteriorContinuar »